Page images
PDF
EPUB

virginem capiat, scriptum est. ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio.

2. Non. 3, 197 p. 223. Varro: in commentario veteri Fabi Pictoris legi: muries fit ex sale sordido, quom [sale] pistum est et (in) ollam rudem fictilem abiectum [est], et postea: id sal virgines Vestales serra ferrea secant.i

3. Gell. 10, 15 §§ 1-17. 19-30. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris, qui de sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus; unde haec ferme sunt, quae commeminimus: equo Dialem flaminem uehi religio est, <item religio est) classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur; item iurare Dialem fas numquam est; item anulo uti nisi peruio cassoque fas non est. ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi (in) sacrum efferri ius non est. uinctum, si aedes eius introierit, solui necessum est et uincula per impluuium in tegulas subduci atque inde foras in uiam demitti. nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet. si quis ad uerberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die uerberari piaculum est. capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. propagines e uitibus altius praetentas non succedit. pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet,

dido

sor

1 legi sale Cuiac., legimus tes fit et sale codd. pistum L. Mueller, quo sale sordidum si istum (sive sustum) codd. in add. Cuiac. fictilem Cuiac., fac idem coniectum ex Festo p. 158 Cuiac., adiectum (s. abiectum) est del. Quicherat. et postea quidam Varronis esse

codd.

codd.

putant.

et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare [ne] alium fas est neque apud ... apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie feriatus est. sine apice sub diuo esse licitum non est.1 farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo tanquam sub oculis Iouis nudus sit. super flaminem Dialem in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. uxorem si amisit, flamonio decedit. matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. locum, in quo bustum est, numquam ingreditur. mortuum numquam attingit; funus tamen exsequi non est religio.

Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis. (alias) seorsum aiunt obseruitare, ueluti est, quod uenenato operitur et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, (nisi) quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.

4. Macrob. Sat. 3, 2 § 3. sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi exsecutus est: exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt.

5. Macrob. Sat. 3, 2 § 11. - nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem hoc positum est: vitulari.

Liber III.

6. Non. p. 518. Fabius Pictor Rerum Romanarum lib. I... idem iuris pontificii lib. tertio: Pilumno et Picumno.

Eidem libro Huschke Serv. ad Georg. 1, 21 (infra 9) attribuit, sine idonea ratione meo quidem iudicio.

1 Omisi quae constitutionem a pontificibus postea factam secundum Masurium Sabinum narrant.

Liber XII.

7. Fortasse fragmentum a Macrob. 1, 16, 25 Q. Fabio Maximo Serviliano attributum (cf. III, 6) hic collocandum est.

Liber XVI.

[ocr errors]

8. Non. 19, 11 p. 544. Fabius Pictor lib. XVI: aquam manibus pedibusque dato, polubrum sinistra manu teneto, dextera vasum cum aqua.

Ex incertis libris.

9. Serv. ad Georg. 1, 21. — Fabius Pictor hos deos enumerat, quos invocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri: Vervactorem, Reparatorem, Inporcitorem, Insitorem, Obaratorem, Occatorem, Sarritorem, Subruncinatorem, Messorem, Convectorem, Conditorem, Promitorem.

10. Fest. v. puilia p. 250. Puilia saxa esse ad portum, qui sit secundum Tiberim, ait Fabius Pictor.

2. P. LICINIUS CRASSUS

praetor peregrinus 546/208, cos. 549/208, pontifex maximus, decessit 571/183.

Iuris pontificii peritissimus (Liv. 30, 1, 5) etiam ius civile summo studio amplexus est. Cicero Cat. mai. 50 'Quid de P. Licini Crassi et pontificii et civilis iuris studio loquar?' de orat. 3, 134 'haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei Scipionis, prudentissimi hominis, sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus referretur iidemque et in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant'.

Responsa.

Nulla exstant.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

aedilis curulis 554/200, duumvir coloniae Narniae augendae 559/199, cos. 556/198, censor 560/194.

Aeliana studia Cicero de or. 1, 43, 93 non huius Aelii sed L. Aelii Stilonis dicit. ceterum de Sexti et de Caecilii vel Caelii vel Aelii nominibus saepe cum ambigatur, quaestionem sane difficillimam paucis hic tangam.

Sextus, quem Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum D. 29, 5, 1 § 27 laudat (et ait Sextus, sic esse saepe iudicatum...), non Aelius, sed Pedius est, quem Ulpianus ad edictum saepius allegat (Paling. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 al.), et quidem non solum nomine Pedii, sed etiam Sexti Pedii (Paling. 32), ita ut eum aliquoties etiam sub solo Sexti nomine allegasse putandus sit.

Eundem Pedium et Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum (D. 30, 32 tam Sextus quam Pomponius putant') et Gaius II, 218 ('Iuliano et Sexto placuit') significant; Ulpianus etiam in libris ad edictum Pedium et Pomponium coniungit (D. 4, 8, 7 pr. Pedius libro nono et Pomponius libro trigensimo tertio scribunt'; D. 43, 24, 1 § 6 Pedius et Pomponius scribunt').

Caecilium, Caelium, Aelium certe distinguere non semper possumus. Caecilium' multis locis Sex. Caecilium Africanum esse dubitari nequit: sed aliis Ulpiani locis haesitamus.

D. 21, 1, 14 § 10 ex libro primo ad edictum aedilium curulium haec habet: si nominatim morbus exceptus non sit (sc. in emptione servi), talis tamen morbus sit, qui omnibus potuit apparere, ... eius nomine non teneri Caecilius ait'. cum Ulpianus hoc libro Caelium Sabinum sequatur, quem hic Sabinum illic Caelium nominat, et nomen Caelii nostrum locum et antecedat et sequatur, Caelium scribendum esse apparet.

D. 33, 9, 3 § 8 ex libro vicesimo secundo ad Sabinum haec habet: 'Sextus autem Caecilius etiam tus et

cereos in domesticum usum paratos contineri legato (sc. penoris) scribit'. certum est, Ulpianum etiam aliis locis Africanum illum 'Sextum Caecilium' appellare; sed eum hoc loco nominari cum ideo veri dissimile est, quod antea et postea veteres allegantur, scilicet Quintus Mucius, Servius, Ofilius, tum quia Sextum Aelium hanc ipsum quaestionem tractasse scimus. itaque non dubito, quin pro Sexto Caecilio potius Sextus Aelius restituendus sit.

D. 15, 2, 1 § 7 ex libro vicensimo nono ad edictum, ubi de actione de peculio agitur, Caecilius' nominatur, pro quo Karlowa I p. 712 bonis rationibus Caelium substituit adstipulante Lenelio (Ulpian. 859, cf. Africanum I col. 35).

Reliquum est Javoleni fragmentum ex libro sexto posteriorum Labeonis (D. 24, 2, 64), ubi Proculus et Caecilius' coniunguntur. nomen Caecilii corruptum esse apparet, cum Africanus Iuliano aetate inferior eiusque discipulus videatur fuisse, ita ut Javolenus eum nominare non potuerit. sed num Caelius substituendus sit, dubitatur. Lenel ad Javolenum 225, Karlowa I p. 712. Aelium Paetum nominatum fuisse veri dissimillimum est.

Responsa.

Crassus apud Ciceron. de orat. 3, 133 Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti. meminerant illi Sex. Aelium. M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro ... ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur'. Cic. de rep. 1, 30 ea respondebat, quae eos qui quaesissent et cura et negotio solverent'. Pomponius § 38 'Sext. Aelius et frater eius P. Aelius ... maximam scientiam in profitendo habuerunt'.

« PreviousContinue »