Page images
PDF
EPUB

annua bima trima die dato'... hanc ... scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquillius, Ofilius, Trebatius responderunt.

8. D. 34, 2, 32 § 1. Paulus libro secundo ad Vitellium (P. 2074). (Auro facto adnumerantur gemmae anulis inclusae... cymbia argentea crustis aureis illigata, margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae sunt, ut in his aspectus auri potentior sit) aurea emblemata, quae in lapidibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi Gallus ait.

...

9. D. 40, 7, 39 pr. Iavolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis (P. 196). Stichum Attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto'... eum ... statuliberum esse Q. Mucius, Gallus ... putant, Servius Ofilius non esse ...

10. D. 8, 5, 6 § 2. Ulpianus libro septimo decimo ad edictum (P. 598). Etiam de servitute, quae oneris ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui servitute imposita comprehensus est. et Gallus putat non posse ita servitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet.

11. D. 19, 1, 17 § 6. Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum (P. 938°). Si ruta et caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena, creta et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia. Gallus autem Aquillius, cuius Mela refert opinionem, ... ait frustra in lege venditionis de rutis et caesis contineri [, quia, si non specialiter venierunt, ad exhibendum de his agi potest].

12. D. 43, 24, 7, 4. Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum (P. 1594). (apud Iulianum quaeritur, an haec exceptio noceat in hoc interdicto: quod non tu vi aut clam feceris'.) est et alia exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si

incendii arcendi causa vicini aedes intercidi et quod vi aut clam mecum agatur, aut damni iniuria. Gallus enim dubitat, an excipi oporteret: 'quod incendii defendendi causa factum non sit'. Servius autem ait et q. s.

Mommsen pro Celsi nomine Galli substituit et verba 'Gallus enim dubitat' delet: vereor ut recte. nam Celsum hac de re disputasse alia testimonia docent a Lenelio allata D. 9, 2, 49, 1 et 47, 9, 3, 7 (P. 262), eundemque alias etiam Gallum Aquillium nominasse Mommsen ipse indicat, quippe qui D. 50, 16, 96 (Celsus libro vicensimo quinto Digestorum) Galli Aquillii nomen restituerit. itaque hoc quoque loco Celsus cum Gallo 'dubitat'. Ulpianum in libris ad edictum Aquillium Gallum vel simpliciter Gallum nominare videmus D. 8, 5, 6, 2.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1. M. TERENTIUS VARRO

natus 638/116, triumvir (capitalis?), tribunus plebis, aedilis, pro quaestore proconsulis Pompeii, ut videtur 678/76 in Hispania, legatus eiusdem 687/67 in bello adversus praedones gesto, praetor, 695/59 vigintivir legis Iuliae agrariae, 705/49 iterum legatus Pompeii in Hispania, Caesari se dedit, bibliothecae publicae condendae curator electus, 711/43 proscriptus, fere nonagenarius decessit.

Composuit antiquitatum libros XLI, de vita populi Romani libros IIII ad Atticum (circa 711/43), de gente populi Romani libros IIII (711/43 vel brevi post editos), de lingua Latina libros XXV (711/43), rerum rusticarum libros III (717/37), de familiis Troianis, rerum urbanarum libros III, tribuum librum, epistolicas quaestiones, de gradibus, de iure civili libros XV.

Cicero acad. post. 1, 9 'nos in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando, qui et ubi essemus, agnoscere. tu aetatem patriae, tu discriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam,

tu

tu

bellicam disciplinam, tu sedem regionum, locorum, omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti.'

I. Antiquitatum libri XLI.

Augustin. de civ. dei 6, 3 XLI libros scripsit antiquitatum; hos in res humanas divinasque divisit, rebus humanis XXV, divinis XVI tribuit'. ibid. 6, 4. Varro propterea se prius de rebus humanis, de divinis autem postea scripsisse testatur, quod prius exstiterint civitates, deinde ab eis res divinae institutae sint.'

A. Rerum humanarum libri XXV.

P. Mirsch de M. T. Varronis antiquitatum rerum humanarum libris XXV: Leipziger Studien V (1882, 1—144) librorum ordinem et argumenta definire studuit, sed non feliciter. v. O. Gruppe: Philolog. Wochenschrift III, 464 sqq. R. Reitzenstein: Hermes XX p. 514 n. 1. ea tantum indico quae certa sunt. cf. Teuffel-Schwabe § 166 n. 4 a.

Liber I loquebatur communiter de omnibus, libri II usque ad VII de hominibus, libri VIII usque ad XIII de locis, libri XIV usque ad XIX de temporibus, libri XX usque ad XXV de rebus.

B. Rerum divinarum libri XVI ad Caesarem pontificem maximum scripti.

Fragmenta collegit R. Merkel in Ovidii Fastorum editione p. CVI.

Libro I sermo erat de rebus divinis communiter, II de pontificibus, III de auguribus, IV de quindecimviris sacrorum, V de sacellis, VI de sacris aedibus, VII de locis religiosis, VIII de feriis, IX de ludis circensibus, X de ludis scenicis, XI de consecrationibus, XII de sacris privatis, XIII de sacris publicis, XIV de deis certis, XV de deis incertis, XVI de deis praecipuis atque selectis.

Conferendi sunt Iustinianorum librorum tituli non pauci, inprimis C. 1, 56 de magistratibus (municipalibus); D. 5, 1 et C. 3, 1 de iudiciis ...; D. 11, 7 de (locis) religiosis; D. 2, 12 de feriis et diversis temporibus; C. 1, 1 de summa trinitate.

II. Tribuum liber.

Varro 1. 1. 5, 56. (ager Romanus primum divisus in partis tris .) ab hoc quattuor quoque partis urbis tribus dictae, ab locis Suburana Palatina Esquilina Collina; quinta quod sub Roma, Romilia. sic reliquae triginta ab his rebus, quibus in tribuum libro scripsi.

Fortasse reliquiae servantur apud Festum. L. Mercklin quaestiones Varronianae (Dorpat 1852) p. 5. cf. E. Bormann, die älteste Gliederung Roms. Eranos Vindob. 1893.

III. Augurum libri?

[ocr errors]

Macrob. sat. 1, 16, 19. vitabant veteres ad viros vocandos etiam dies, qui essent notati rebus adversis, vitabant etiam feriis, sicut Varro in augurum libris scribit in haec verba: viros vocare feriis non oportet: si vocavit, piaculum esto.

Fortasse pro augurum libris' potius augurum libro' scribendum est, ita ut hoc fragmentum antiquitatum libris attribuendum sit. cf. Ritschl opusc. III, 480.

IV. Εἰσαγωγικός ad Pompeium.

Gell. 14, 7, 1. Gn. Pompeio consulatus primus cum M. Crasso designatus est. eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem familiarem suum rogavit, uti commentarium faceret 'isagogicum', sic enim Varro ipse appellat,

« PreviousContinue »