Iurisprudentiae antehadrianae quae supersunt, Volume 1

Front Cover
Franz Peter Bremer
in aedibus B.G. Teubneri, 1896 - Roman law

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 130 - Breve autem edictum est propter hanc incanì Siaipeaiv quod duobus generibus edicendum putavi. Quorum unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis...
Page 148 - Quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
Page 72 - Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiz's testamentum faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est cum belli causa arma sumebant: procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. Alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri.
Page 10 - ... unde eum qui de vitibus succisis ita egisset, ut in actione vites nominaret, responsum est rem perdidisse, quia debuisset arbores nominare, eo quod lex XII tabularum, ex qua de vitibus succisis actio competeret, generaliter de arboribus succisis loqueretur.
Page 210 - ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto.
Page 198 - Sulpicius existimavit statim et pendente condicione novationem fieri, et si defecerit condicio, ex neutra causa agi posse et eo modo rem perire. Qui consequenter et illud respondit, si quis id, quod sibi Titius deberet, a servo fuerit stipulatus, novationem fieri et rem perire, quia cum servo agi non posset.
Page 128 - ... aut de singulis rebus finite ; senatusque consultum fieri duobus modis ; aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas ; singulos autem deberé consuli gradatim incipique a consulari gradu.
Page 253 - Albanos rerum potitos usque ad Tullum regem; Alba deinde diruta usque ad P. Decium Murem cos. populos Latinos ad caput Ferentinae, quod est sub monte Albano, consulere solitos et Imperium communi consilio administrare.
Page 122 - Etiam de servitute, quae oneris ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui servitute imposita comprehensus est. et Gallus putat non posse ita servitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur...
Page 16 - M', vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne, eum, qui id faceret, faceré civibus omnibus consilii sui copiam; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro 134 colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.

Bibliographic information