Page images
PDF
EPUB

780

Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu 775
Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,
'Faune, precor, miserere,' inquit, 'tuque optima ferrum.
Terra tene, colui vestros si semper honores,
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.
Namque, diu luctans lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Aeneas.
Dum nititur acer et instat,
Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
Procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphae indignata licere,
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Adsistunt contra certamine Martis anheli.
Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:

785

790

'Quae jam finis erit, conjunx? quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa, et scire fateris,

Deberi coelo, fatisque ad sidera tolli.

795

Quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin' decuit violari vulnere divum?

Aut ensem-quid enim sine te Juturna valeret?-
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis?

Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris; 800
Nec te tantus edat tacitam dolor, et mihi curae

Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.

Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis

Trojanos potuisti, infandum accendere bellum,

Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos:

805

Ulterius tentare veto.' Sic Jupiter orsus;

Sic dea submisso contra Saturnia vultu:

'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,

Jupiter, et Turnum et terras invita reliqui;

Nec tu me aëria solam nunc sede videres

810

Digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa

Starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.

Juturnam misero, fateor, succurrere fratri

Suasi, et pro vita majora audere probavi;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;

815

779. Profanos, 770.-794. After his death, he was worshipped as the Jupiter Indiges, the supreme local deity, Liv. i. 2. Hence divum, 797.-797. Mortalin', iii. 319.799. Ereptum a fatis. 801. Nec covers both edat and recursent, giving et the force of nec.

Adjuro Stygii caput implacabile fontis,

Una superstitio superis quae reddita divis.

Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.

Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum :
Cum jam connubiis pacem felicibus, esto,
Component, cum-jam leges et foedera jungent,
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas Teucrosque vocari,
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
Sit Romana potens Itala virtute propago;
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troja.'
Olli subridens hominum rerumque repertor:
‘Es germana Jovis Saturnique altera proles:
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus!
Verum age et inceptum frustra submitte furorem:
Do, quod vis, et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
Subsident Teucri; morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis,
Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores."
Annuit his Juno, et mentem laetata retorsit.
Interea excedit coelo, nubemque relinquit.

His actis aliud Genitor secum ipse volutat,
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hae Jovis ad solium saevique in limine regis
Apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,
Si quando letum horrificum morbosque deum rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.

Harum unam celerem demisit ab aethere summo

820

825

830

835

840

845

850

813. Adjuro, &c., vi. 324.-821. Connubiis, i. 73.830. Es, &c. Juno proved herself, Jupiter smilingly argues, a true sister of his own, and daughter of Saturn, a violent race, by her ireful temper. Others read et, expressing wonder that one so great could be so ireful. Compare i. 11.845. Virgil seems to mean that, while there were three Furies (vi. 555), only two were thus employed by Jupiter, Megaera (Tartarea), abiding in hell.-847. Uno eodem, x. 487, Ecl. viii. 81.849. vi. 280.

Jupiter, inque omen Juturnae occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur.
Non secus, ac nervo per nubem impulsa sagitta,
Armatam saevi Parthus, quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
Stridens et celeris incognita transilit umbras:
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
Alitis in parvae subitam collecta figuram,
Quae quondam in bustis aut culminibus desertis
Nocte sedens serum canit importuna per umbras;
Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora

855

860

865

Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor,

Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At, procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
Infelix crinis scindit Juturna solutos,
Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
'Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare?
Aut quid jam durae superat mihi? qua tibi lucem
Arte moror? talin' possum me opponere monstro?
Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem,
Obscenae volucres; alarum verbera nosco
Letalemque sonum; nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. Haec pro virginitate reponit?

870

875

Quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
Condicio? possem tantos finire dolores

880

885

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? O quae satis alta dehiscat
Terra mihi, Manisque deam demittat ad imos!'
Tantum effata, caput glauco contexit amictu,
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.
Aeneas instat contra telumque coruscat,
Ingens, arboreum, et saevo sic pectore fatur:
'Quae nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne, re-

tractas?

Non cursu, saevis certandum est comminus armis. 890
Verte omnis tete in facies, et contrahe, quidquid
Sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumque cava te condere terra.'
Ille caput quassans: Non me tua fervida terrent
Dicta, ferox; di me terrent et Jupiter hostis.'

895

858. The Parthians and Cretans (Cydonia, a town on the north of Crete) were famous as archers.— 867. Illi, vi. 473.-883. Děhiscat.

Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus aegri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii; Rutulos adspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt aurigamque sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis, et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricae et clipei extremos septemplicis orbis.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.

900

905

910

915

920

925

Ille humilis supplexque oculos dextramque precantem 930
Protendens, Equidem merui, nec deprecor,' inquit;
'Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis

Tangere cura potest, oro-fuit et tibi talis
Anchises genitor-Dauni miserere senectae,
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia conjunx;

935

905. Genua, two syllables: pronounce genwa.-923. Crepitus, the noise of crashing thunder, put for the crashing clouds whose collision and separation produce it.

Ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat, infelix humero cum apparuit alto
Balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam saevi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira
Terribilis: 'Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.'
Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

940

945

950

941. Infelix, &c., x. 501, &c.-944. Straverat, he had laid Pallas prostrate days before; gerebat, he was then wearing the baldric.952. The reader's imagination is left to complete the sequel-the marriage of Aeneas, and the founding of Lavinium, with which the poem is introduced. The action of the last six books, narrating the settlement of the Trojans in Italy, occupies a period of about twenty days.

[graphic]
« PreviousContinue »