Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1. Begriff. Compensatio voluntaria, necessaria.

a) Compensatio est debiti et crediti inter se contributio. (L. 1. D. de comp. 16, 2.) Modest.

6) Ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non solvere, quam solutum repetere. (L. 3. D. h. t.) Pomp.

7) Unusquisque creditorem suum eundemque debitorem petentem summovet, si paratus est compensare. (L. 2. D. h. t.) Jul. (Kompensationseinrede.)

2. Voraussetzungen der erzwingbaren Kompensation: Gegenseitigkeit, Gleichartigkeit, Fälligkeit, Liquidität der Forderungen.

d) . . . in compensationem hoc solum vocatur, quod ejusdem generis et naturae est; veluti pecunia cum pecunia compensatur, triticum cum tritico, vinum cum vino, . . . sed ita, si ejusdem naturae qualitatisque sit. . . . Compensatur autem hoc solum, quod praesenti die debetur. (Gaj. IV, 66, 67.) ε) Ita tamen compensationes objici jubemus, si causa, ex qua compensatur, liquida sit et non multis ambagibus innodata, entan rentanglen sed possit judici facilem exitum sui praestare. (L. 14. §. 1. C. de comp. 4, 31.) Justinian.

[ocr errors]

¿) „Liquidi cum illiquido nulla compensatio."

ૐ)

3. Wirkung.

n) Si constat pecuniam invicem deberi, ipso jure pro soluto compensationem haberi oportet ex eo tempore, ex quo ab utraque parte debetur, utique quoad concurrentes quantitates. (L. 4. C. de compens. 4, 31.) Anton.

9) Cum alter alteri pecuniam sine usuris, alter usurariam debet, constitutum est a D. Severo, concurrentis apud utrumque quantitatis usuras non esse praestandas. (L. 11. D. h. t. 16, 2.) Ulp.

E. Unwillkürliche Erlöschungsthatsachen. Insbesondere: Confusio; zufälliger Untergang des Schuldgegenstandes; Untergang der accessorischen Schuld mit der Hauptschuld.

) Aditio hereditatis nonnumquam jure confundit obligationem, veluti si creditor debitoris, vel contra debitor creditoris adierit hereditatem. (L. 95. §. 2. D. de solut. 46, 3.) Pap.

1slan

x) Si Stichus certo die dari promissus ante diem moriatur, non tenetur promissor. (L. 33. D. de V. O. 45, 1.) Pomp.

2) Genus perire non censetur."

[ocr errors]

μ) In omnibus speciebus liberationum etiam accessiones liberantur, puta adpromissores . . .; praeterquam quod inter creditorem et adpromissores confusione facta reus non liberatur. (L. 43. D. de solut. 46, 3.) Ulp.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1. Matrimonium (nuptiae) im Gegensaß zu: Konkubinat, Pellitat, Kontubernium.

a) Nuptiae sive matrimonium est viri et mulieris conjunctio individuam vitae consuetudinem continens. (§. 1. I. de patr. pot. 1, 9.)

p) Nuptiae sunt conjunctio maris et feminae et consortium omnis vitae, divini et humani juris communicatio. (L. 1. D. de ritu nupt. 23, 2.) Mod.

7) Concubinam ex sola animi destinatione aestimari oportet. (L. 4. D. de concub. 25, 7.) Paul.

d) Quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est. (L. 3. §. 1. D. eod.) Marc.

e) Eo tempore, quo quis uxorem habet, concubinam habere non potest. (Paul. sent. rec. II, 20.)

) Pellicem nunc vulgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat. (L. 144. D. de V. S. 50, 16.) Gran. Flaccus.

§. 82. Verlöbniß und Eheschließung.

105

n) Inter servos et liberos matrimonium contrahi non potest, contubernium potest. (Paul. S. R. II, 19. §. 6.)

2. Matrimonium justum (i. e. juris civilis) und matrimonium juris gentium.

9) Justum matrimonium est, si inter eos, qui nuptias contrahunt, connubium sit. (Ulp. Fr. V, 2.)

3. Manusche und sogenannte freie Ehe (uxor in manu, uxor tantummodo).

) Genus est uxor; ejus duae formae: una matrumfamilias, eae sunt, quae in manum convenerunt; altera earum, quae tantummodo uxores habentur. (Cic. Top. 3, 14.)

§. 82.

Verlöbniß und Eheschließung.

1. Verlobung (sponsalia).

a) Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque jure solita fieri, scripsit Servius Sulpicius in libro quem scripsit de dotibus. Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium daturum; ductum iri, qui ducturus erat itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur „sponsalia“. Tum quae promissa erat, „sponsa" appellabatur, qui spoponderat ducturum, „sponsus". Sed si post eas stipulationes uxor non dabatur aut non ducebatur, is qui stipulatur, ex sponso agebat; judices cognoscebant. Judex, quamobrem data acceptave non esset uxor, quaerebat. Si nihil justae causae videbatur, litem pecunia aestimabat: quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat, ei qui stipulatus erat condemnabat. (Gell. noct. Att. IV, 4.)

§) ... inhonestum visum est, vinculo poenae matrimonia obstringi, sive futura sive jam contracta. (L. 134. pr. D. de V. O. 45, 1.) Paul.

y) Infamia notatur, QVI BINA SPONSALIA BINASVE NVPTIAS IN EODEM TEMPORE CONSTITVTAS HABVERIT. (L. 1. D. de his qui not. 3, 2.)

2. Schließung der Manusehe.

a) Confarreatio.

d) Farreo convenitur in manum certis verbis et testibus X praesentibus et solemni sacrificio facto, in quo panis quoque farreus adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur. (Ulp. Fr. IX.)

e) Quod jus etiam nostris temporibus in usu est; nam flamines majores i. e. Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis nuptiis nati sunt, non leguntur, ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt. (Gaj. I, 112.) b) Coemptio.

¿) Coemptione in manum conveniunt per mancipationem i. e. per quandam imaginariam venditionem, nam adhibitis non minus quam V testibus civibus Romanis puberibus, item libripende, emit eam mulierem is, cujus in manum convenit. (Gaj. I, 113.)

n) Coemptio vero certis solemnitatibus peragebatur et sese in coemendo invicem interrogabant. Vir ita: „an sibi mulier materfamilias esse vellet?" illa respondebat: „,velle". Item mulier interrogabat: „an vir sibi paterfamilias esse vellet?" ille respondebat: „velle". (Boeth. in Cic. Top. c. 3, 4.)

c) Nachträglicher Manuserwerb durch usus.

9) Usu in manum conveniebat, quae anno continuo nupta perseverabat; nam velut annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum obtinebat. Itaque lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo usum cujusque anni interrumperet. Sed hoc totum jus partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est. (Gaj. I. 111.)

3. Schließung der freien Ehe.

a) In klassischer Zeit. (In domum deductio.)

1) „Consensus facit nuptias." (Cfr. L. 30. D. de R. I. 50, 17.) x) Nuptiae consistere non possunt, nisi consentiant omnes, i. e. qui coeunt quorumque in potestate sunt. (L. 2. D. de R. N. 23, 2.) Paul.

2) Mulierem absenti per litteras ejus vel per nuntium posse nubere placet, si in domum ejus deduceretur; eam vero quae abesset, ex litteris vel nuntio suo duci a marito non posse; deductione enim opus esse in mariti, non in uxoris domum, quasi in domicilium matrimonii. (L. 5. D. de R. N. 23, 2). Pomp.

[blocks in formation]

b) In christlicher Zeit. (Instrumenta nuptialia, Anfänge der benedictio sacerdotalis.)

§. 83.

Auflösung der Ehe.

1. Tod; Capitis deminutio maxima, media.

2. Scheidung.

a) Prinzip.

a) Libera matrimonia esse antiquitus placuit. Ideoque pacta, ne liceret divertere, non valere, et stipulationes, quibus poenae irrogarentur ei qui divortium fecisset, ratas non haberi constat. (L. 2. C. de inut. stip. 8, 39.) Alex.

b) Form der Scheidung: Diffarreatio, remancipatio, repudium. 8) In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem intervenire oportere, in qua re haec verba probata sunt: condicione tua non utor. (L. 2. §. 2. D. de divort. 24, 2.) Gaj.

y) In repudiis autem i. e. renuntiatione comprobata sunt haec verba: tuas res tibi habeto, item haec: tuas res tibi agito. (L.2. §. 1. D. eod.) Gaj.

d) Nullum divortium ratum est, nisi septem civibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum ejus, qui divortium faciet. (L. 9. D. de divort. 24, 2.) Paul.

[ocr errors]

c) Spätere Erschwerungen der Scheidung. Divortium communi consensu, divortium bona gratia; justae causae repudii.

§. 84.

Das eheliche Güterrecht. Uebersicht.

1. Grundsatz für die Manusehe.

a) Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt, viri fiunt. (Cic. Top. 4, 23.)

p) Per eas vero personas, quas in manu mancipiove habemus, proprietas adquiritur nobis ex omnibus causis, sicut per eos, qui in potestate nostra sunt. (Gaj. II, 90.)

2. Für die freie Ehe: Prinzip der Gütertrennung (sogenanntes Dotalsystem). Praesumtio Muciana.

y) Q. Mucius ait, cum in controversiam venit, unde ad

« PreviousContinue »