Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Harvard College Library
Gift of

Morris H. Morgan
Jan. 1, 1910

IMPRESSERUNT METZGER & WITTIG, LIPSIAE.

PRAEFATIO.

Egregium Satyricorum par, quod, si quiquam inter scriptores antiquos, verissimae sapientiae plenum cornu effundit, ac, dum suae aetatis mores ob oculos ponit, omnium aetatum vitia perversitatesque perstringit, quoniam novis typis ornare Tauchnitius decreverat: quo difficilior utriusque lectio propter dictionem et res et sententias esse necessario debet, tanto maiori studio adnitendum fuit, ut omnia recte et quantum fieri posset emendate exscriberentur. Et in Persio quidem pristina editio accurate Passowianum, in Iuvenale autem Rupertianum exemplar secuta fuerat; quem utrumque textum non posse amplius servari, hodie ab nemine puto intelligentium addubitabitur. Ceterum neque recentiorum quisquam alterutrum ita perpolitum dederat, ut eius

A. PERSII FLACCI

VITA EX SUETONIO.

[ocr errors]

A. Persius Flaccus natus est pridie nouas Decembres, Fa

bio Persico, L. Vitellio coss. 1) Decessit VIII kalendas Decembres, P. Mario, L. Asinio Gallo coss.2)

Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus, decessit ad octavum milliarium via Appia, in praediis suis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio, equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum XII. Volaterris: inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem, et apud rhetorem Virginium Flavum. Quum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philosophiam est. Sed mox ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer Satiras componere studuit: cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit. Cuius versus in Neronem quum ita se haberet: Auriculas asini Mida rex habet: in hunc modum a Cornuto, ipso nondum mortuo, est emendatus: Auriculas asini quis non habet? ne hoc Nero in se dictum arbitraretur. Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bassum, poetam, et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvenis de

1) A. ab V. C. 787, a C. N. 34, d. 4 Dec. 2) A. ab V. C. 815. a C. N. 62, d. 24 Nov.

« PreviousContinue »