Ciceros historische Kenntnisse

Front Cover
Ebering, 1913 - 149 pages

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 23 - ... ut scribit Phalereus, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt; quam legem eisdem prope verbis nostri decemviri in decimam tabulam coniecerunt ; nam de tribus riciniis et pleraque ilia Solonis sunt ; de lamentis vero expressa verbis sunt : " Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.
Page 141 - Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur ? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem.
Page 74 - Livius [qui] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur.
Page 62 - Quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'.
Page 140 - Quid, cum fictas fabulas, e quibus utili- is 52 tas nulla elici potest, cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria?
Page 53 - Lacedaemoniis partum 2 putatur, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt ; quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur...
Page 139 - Nam cum in tanta causa, cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis ; XCI. haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones...
Page 10 - ... quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio, non est enim singulare nee solivagum genus hoc, sed ita generatum, ut ne in omnium quidem rerum...
Page 36 - Lycurgus quidem, qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirmavit ; quas cum vellet Lysander commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.
Page 68 - Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando ? cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiore studio peteret quam Epicurus voluptatem petendam putat. Quod quidem eius factum nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam 62 victimam rei publicae praebuisset.

Bibliographic information