Page images
PDF
EPUB

U. C. 534. misque' inmobiles parumper eos defixit. deinde ut trepiA. C. 218. dationem in angustiis, suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adjecissent ipsi terroris, satis ad perniciem fore rati, 2 perversis rupibus juxta invia ac devia adsueti discurrunt. Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poni obpugnabantur; plusque inter ipsos, (sibi quoque tendente, ut periculo prius evaderet) quam cum hostibus, certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussæque valles augebant, territi trepidabant: et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent: 43 multosque turba, quum præcipites deruptæque utrimque angustiæ essent, in inmensum altitudinis dejecit; quosdam et armatos. sedm ruinæ maximæ modo jumenta cum oneribus devolvebantur. Quæ quamquam fœda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal, ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret. deinde postquam interrumpi agmen vidit, periculumque esse, ne exutum inpedimentis exercitum nequidquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco; et, quum inpetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur: nec per otium modo, sed prope silentio, mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput

1 animis Gron.

moratis, quibus consentiunt e nostris
duo. In vett. quoque editis illa exsta-
bat, teste Glareano. Et sic concinnior
est, et apertior, et Livio dignior oratio,
quam quomodo hactenus edebatur:
Utraque simul objecta res oculis, ani-
mis immobiles parumper eos defixit.
Quis non sentiat duas illas voces,
oculis animis, non in diversa membra
dispertiendas, sed potius inter devin-
ciendas esse.

42 Perversis rupibus juxta invia
ac devia assueti discurrunt] Primo,
scripti aliquot habent decurrunt: quod
verbum altiori loco convenit, ex quo
barbari in Pœnos sese cum impetu de-
jiciebant. 2o. pro perversis rupibus,
Gronovius legendum suadet per trans-
versas rupes: nimium fortasse audac-
ter. Videndum an hic perversis
rupibus accipi debeat per infestas in
commodasque rupes: ut apud Plautum
Men. Act. V. sc. 5. v. 1. perversus
dies dicitur pro incommodo, molesto
die; apud Virgil. Æn. VII. v. 584.

minde Gron. Crev.

perverso numine, id est, infesto, adverso numine; apud Propert. IV. Eleg. 9. v. 38. perversa manu, id est, noxia, infesta manu. Quod si placeat, invia ac devia pendebunt a verbo decurrunt, ut sic totus locus exponi debeat: per infestas molestasque rupes, decurrunt haud ægre, utpote assueti, invia pariter ac devia, id est, et ea in quibus nulla via erat, et ea quæ a via trita divertebant.

43 Multosque turba] Turba hic est tumultus. Intelligendum est autem hunc tumultum accidisse maxima circa impedimenta. Itaque hi, qui dicuntur in immensum altitudinis dejecti, accipiendi sunt lixæ ac calones. Propterea addit Livius quosdam et armatos: sed ruinæ maximæ modo jumenta cum oneribus. Sic enim habet unus codex, omisso verbo devolvebantur, quod sane necessarium non est, quum verbum dejecit in omnia sufficiat. Ita sentit et exponit Grono

vius.

ejus regionis erat, viculosque circumjectos capit, et "capti- U. C. 584 vorum pecoribus per triduum exercitum aluit. et quia A. C. 218. 45 nec montanis primo perculsis, nec loco magnopere inpediebantur, aliquantum eo triduo viæ confecit.

XXXIV. Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montana, populum. ibi non bello aperto, sed suis artibus, fraude, deinde insidiis est prope circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt: alienis malis, utili exemplo, doctos, memorantes, amicitiam malle, quam vim experiri Panorum. itaque obedienter imperata facturos, commeatum itinerisque duces, et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendo, nec aspernando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne quum respondisset; obsidibus, quos dabant, acceptis, et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, usus, nequaquam ut inter pacatos, composito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant : ipse post cum robore peditum, circumspectans sollicitusque" omnia, incedebat. Ubi in angustiorem viam ex parte altera subjectam jugo insuper inminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte, ab tergo coorti, cominus eminus petunt saxa ingentia in agmen devolvunt: maxima ab tergo vis hominum urguebat. 46 in eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est: nam, dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias; quia non, ut ipse equitibus præsidio erat, ita peditibus quidquam ab tergo auxilii reliquerat; obcursantes per obliqua montani, perrupto medio agmine, viam insedere; noxque una Hannibali sine equitibus atque inpedimentis acta est.

47

[ocr errors]

XXXV. Postero die, jam segnius intercursantibus barbaris, junctæ copiæ, saltusque haud sine clade (majore tamen jumentorum, quam hominum, pernicie) superatus : inde montani pauciores jam, et latrocinii magis quam belli

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

U. C. 534. more, concursabant; modo in primum, modo in novissiA. C. 218. mum agmen, 48 utcumque P aut locus opportunitatem daret,

aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti, sicut præcipites per artas vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, (quia insuetis adeundi propius metus erat) agmen præbebant. Nono die in jugum Alpium perventum est, per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus, aut, ubi fides iis non esset, temere initæ valles a conjectantibus iter, faciebant. 50 Biduum in jugo stativa habita: fessisque labore ac pugnando quies data militibus: jumentaque aliquot, quæ prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis tædio tot malorum nivis etiam casus, occidente jam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive oppleta quum, signis prima luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret; prægressus signa Hannibal in promontorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere jussis militibus Italiam ostentat, subjectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos: moniaque eos tum transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis Romanæ. cetera plana, proclivia fore: uno, aut 52 summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate habituros. Procedere inde agmen cœpit; jam nihil ne hostibus quidem, præter parva furta per occasionem, tentantibus. Ceterum iter multo, quam in adscensu fuerat, (ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora, ita adrectiora sunt) diffi

Put cuique Gron. a jugis Gron. Crev. giliarum Gron. t arctiora Ead.

48 Utcunque] Vulgo ut cuique. Sed meliores scripti, tum Gronoviani, tum nostri, habent utcunque, id est, prout.

49 Elephanti sicut præcipites per arctas vias] Possumus sic exponere: Elephanti magna quidem mora agebantur, utpote præcipites, id est, pendentes quodammodo et jamjam casuris similes, per arctas vias. At iidem hoc commodi afferebant, quod, quacunque incederent, tutum agmen præberent. Melius tamen vox præcipites videretur referri ad vias, quam ad elephantos. Ideo nobis placet is ordo verborum quem servat unus e nostris codicibus: sicut per arctas præcipites vias. Addenda est tantum particula copulativa: per arctas et præcipites, vel præcipitesque vias. Sane in vulgata lectione haud exprimitur, eur elephanti agantur præcipites. Via

53

[ocr errors]

fessis Eæd.

• Vir

enim arcta esse eadem et plana pot

est.

50 Biduum in jugis] Magis placeret in jugo, quod habet Gronovii unus codex, et noster Victorinus, alludentibus eodem et aliis aliquot, plane autem assentientibus duobus Hearnii scriptis. Supra nono die in jugum Alpium perventum est.

51 Occidente jam sidere Vergiliarum] Vergiliæ, sive Pleiades, sunt stellæ septem in collo Tauri. Occasus Pleiadum de quo hic agit Livius, contingebat, Plinii ævo, III. Idus Novembris, ipso teste, 1. XVIII, c,

31.

52 Summum] Ad summum, quod Gallice dicimus au plus. Restituit hanc loquendi formam Livio Gronovius, quum vulgo editi haberent ad summum, scripti summo.

53 Adrectiora] Hæc vera est lectio,

54

cilius fuit. omnis enim ferme via præceps, angusta, lubrica u. c. 534. erat: ut neque sustinere se a lapsu possent; nec, qui" A. C. 218, paullulum titubassent, hærere adflicti vestigio suo; aliique super alios, et jumenta et homines, occiderent.

XXXVI. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque ita rectis saxis, ut ægre expeditus miles tentabundus, manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes, demittere sese posset. Natura locus jam ante præceps, recenti lapsu terræ 55 in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi quum, velut ad finem viæ, equites constitissent, miranti Hannibali, quæ res moraretur agmen, nunciatur, rupem inviam esse. digressus deinde ipse ad locum visendum. "haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret agmen, Ea vero via insuperabilis fuit. nam quum super veterem nivem intactam nova modicæ altitudinis esset, molli nec præ altæ nivi facile pedes ingredientium insistebant. ut vero tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem 58 fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Tetra ibi luctatio erat. 59 ut a lubrica glacie, non recipiente vestigium, et in prono citius pede se fallente, et, seu manibus in adsurgendo seu genu se adjuvissent, ipsis qui 1. si qui Gron. Crev.

u

quam firmant aliquot MSS. tum Gronovio, tum nobis inspecti. Editorum turba babet arctiora: insulse.

54 Neque sustinere se a lapsu, nec, si qui paululum titubassent, hærere afflicti vestigio suo] Hæc impedita sunt et obscura. Particula nec videtur in alienum locum temere immigrasse. Sensus fortasse clarior esset hoc modo: ut neque sustinere se a lapsu possent, si qui paululum titubassent, nec hærere afflicti vestigio suo. Nimirum nec poterant, qui paululum titubassent, sustinere se a lapsu, nec afflicti, i. e. postquam lapsi erant, hærere vestigio suo, sive locum suum tenere. Nam in præcipitia et abrupta devolvebantur.

55 In pedum mille admodum altitudinem] Emendatio Vallæ. Prius legebatur impeditus tum ille admodum. Firmat emendationem Polybius, qui hac ipsa de re agens, numerat, oxidov τρία ἡμιςάδια.

56 Haud dubia res visa] Apparuit dubium non esse, quin circumducendum esset agmen per loca invia circa: quia nempe rupes illa ad quam perventum erat, rectum iter relinquere omnino cogebat.

57

[ocr errors]

57 Quum super veterem nivem intactam nova...esset] Sic quidem omnes libri quos inspeximus. Non dubitamus tamen, quin rescribendum sit, intacta. quod epitheton longe melius cadit in novam nivem, quam in veterem.

58 Fluentemque tabem] Proba Gro novii conjectura. Cic. de Nat. Deor. 1. II. n. 26. Frigoribus durescit humor et idem.... tabescit calore, Seneca, Nat. Quæst. 1. III. c. 27. congestæ seculis tabuerunt nives. Male hic olim legebatur labem.

59* Ut a lubrica glacie] Quia nempe illis res erat cum lubrica glacie, cui vestigium infigi non posset: et quum præterea locus pronus esset, pes citius se fallebat labebaturque.

....

60 Ipsis adminiculis prolapsi si iterum corruissent, nec stirpes circa.... erant] Si bæc lectio maneat, particula nec interpretanda est ne. quidem. At planius et expeditius multo foret legere: ipsis adminiculis prolapsi iterum corruebant. Et quidem hic aliquid esse vitii indicare videtur ipsa MSS. varietas, quorum plerique habent prolapsis iterum, quidam etiam, cor

ruerent.

U, C. 534. adminiculis prolapsis, iterum corruissent, nec stirpes circa A. C, 218, radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. jumenta secabant; interdum etiam", tum infimam ingredientia nivem, et prolapsa jactandis gravius in continendo ungulis, penitus perfringebant: ut pleraque, velut pedica capta, hærerent in durata et alte concreta glacie.

et aceto

mollita.

XXXVII. Tandem, nequidquam jumentis atque hominibus fatigatis, castra in jugo posita, ægerrime ad id ipsum loco purgato tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Rupes igne Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, quum cædendum esset saxum, arboribus circa inmanibus dejectis detruncatisque, struem ingentem lignorum faciunt: eamque (quum et vis venti apta faciendo igni coorta esset) succendunt, 62 ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque amfractibus modicis clivos, ut non jumenta solum, sed elephanti etiam, deduci possent. Quatriduum circa rupem consumtum, jumentis prope fame absumtis nuda enim fere cacumina sunt, et, si quid est pabuli, obruunt nives. 64 Inferiora valles et apricos quosdam colles habent, rivosque prope silvas, 65 et jam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data triduo. inde ad planum descensum, etiam locis mollioribus et adcolarum ingeniis.

Italiam ingreditur Hannibal.

:

63

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum

y itaque Crev.

* prolapsi si iterum Gron. Crev. 2 interpunctio Gronoviana, probata Creverio, hæc est :-volutabantur jumenta: secabant interdum, etiam tum inf. &c. a et jam Crev. binferiora vallis apricos quosd. Gron. Crev. d add. est Crev.

c etiam Gron.

61 Jumenta secabant interdum et jam tum] In vulgatis distinctio apponitur post vocem jumenta. Sed merito videtur Gronovius eam huic voci præposuisse, ut ea quæ præcedunt ad homines ipsos referantur. Hoc quippe modo oratio et distinctior est, et magis accommodata ad Polybii mentem, quem hic fidus interpres exscribit Livius. In iis quæ sequuntur, particulam etiam resolvimus in duas yoculas et jum. Jumenta infimam illam nivem, hoc est, veterem, duram, et jam tum ingredientia, i. e. vel ipso primum ingressu, secabant, et pro·lapsa, jactandis gravius ungulis in continendo se, ut se continerent, ut firmarent vestigium, penitus perfringebant.

62 Ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt] Mirum sane, unde An

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »