T. Livii ... Historiarum ab urbe condita libri qui supersunt omnes, ex recens. A. Drakenborchii, accedunt notę integrę ex editionibus J.B.L. Crevierii [ed. by T. Gaisford].

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 34 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Page 316 - XIX. quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello , quod gerundum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque, et impleret homines certioris spei , quam quantam tides promissi hu mani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
Page 159 - Numidae in dextro locati cornu, sed quibus, desultorum in modum, binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transsultare mos erat : tanta velocitas ipsis , tamque docile equorum genus est.
Page 281 - Romanis erat, quippe 6 tarn paucis, si vi retinerent. Id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie 7 virium in castris habeant.
Page 55 - Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
Page 116 - Aliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.
Page 405 - A porta lugario vico in forum venere. In foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt.
Page 162 - Siciliam trajiceret; quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur. Ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus; isque jussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam, T. Metilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo exspectaverant homines, uti consul comitia collegae creando haberet.
Page 145 - Romanorum amissis; sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res, ac nescio an maxima illo bello, gesta est: non vinci enim ab Hannibale vincentibus difficilius fuit quam postea vincere.
Page 123 - Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta ; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo 25 consaeptum, jam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inhutum.

Bibliographic information