Histoire romaine de Caius Velleius Paterculus adressée a M. Vinicius...

Front Cover
C.L.F. Panokoucke, 1825 - 381 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 44 - Attica pluribus annis eloquentiae , quam universa Graecia , operibusque floruit; adeo ut corpora gentis illius separata sint in alias civitates, ingenia vero solis Atheniensium muris clausa existimes.
Page 98 - Itaque, quum ita civitas Italiae data esset , ut in octo tribus contribuerentur novi cives , ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret , plusque possent recepti in beneficium, quam auctores beneficii, Cinna in omnibus tribubus eos se. distributurum pollicitus est. Quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat.
Page 12 - Quippe Sardanapalum eorum regem, mollitiis fluentem, et nimium felicem malo suo, tertio et tricesimo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut scmper successor regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio vitaque privavit.
Page 254 - Sed, dum in hac parte imperii omnia geruntur prosperrime , accepta in Germania clades sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniae quam recte faciendi cupidiore, et inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimo, amissaque legionis quintae aquila vocavit ab urbe in Gallias Caesarem.
Page 14 - Sura, de Annis populi romani : Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt; deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones. Exinde duobus regibus, Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam, devictis, summa imperii ad populum romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium Nini regis Assyriorum, qui princeps rerum potitus , intersunt anni MDCCCCXCV.
Page 196 - Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia...
Page 44 - Sed ut primo ad consequendos eos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri, aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit: quod, scilicet, assequi non potest, sequi desinit; praeteritoque eo in quo eminere non possumus, aliquid in quo nitamur conquirimus.
Page 280 - In omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque • notitia romanae, plerisque etiam litterarum usus, et familiaris animorum erat exercitatio.
Page 240 - Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus ubique armorum furor; restituta vis legibus, judiciis auctoritas, senatui majestas; imperium magistratuum ad pristinum redactum modum; tantummodo octo praetoribus allecti duo; prisca illa et antiqua reipublicae forma revocata. Rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio...
Page 308 - Quippe omnes eminentissi1rios hostium duces non occisos fama narravit, sed vinctos triumphus ostendit. Quem mihi fratrique meo, inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros, comitari contigit.

Bibliographic information