Orator ad M. Brutum. Fur den schulgebrauch erkl

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 59 - Actio, inquam, in dicendo una dominatur. Sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum, huic secundas, huic tertias.
Page 190 - Thucydides omnes dicendi artificio, mea sententia, facile vicit : qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur.
Page 64 - ... referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt. Huic 5 generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur ; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
Page 153 - Quem quidem locum cum multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola : "Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, Municipem Ponti, Tritanni, centurionum, Praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, Maluisti dici; Graece ergo praetor Athenis, Id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto : 'Xaipe,' inquam, 'Tite!' Lictores, turma on in is cohorsque l : 'Xoupe, Tite!' Hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.
Page 77 - Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est, in eum in quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est.
Page 176 - Ut igitur earum rerum quae absconditae sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, sic, cum pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus ; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta 8 promuntur. Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem quae rei dubiae faciat fidem.
Page 36 - Graeci reAos nominant) quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde vivere.
Page 123 - In versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior. Nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit, aut cur aut in quo offendat, intellegit; et tamen omnium longitui5 dinem et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit.
Page 156 - Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet, nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achulen semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut 66 ad oratores faciendos aptior. plures eius auctores, Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui.
Page 95 - Dominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum ; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo causae eripiuntur, quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.

Bibliographic information