Page images
PDF
EPUB

Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus

Sat. IV. 3. ac] codices paene omnes, aut pauci deteriores.

laus ex artificiosa Graecorum imitatione peteretur. Non igitur mirum est ab aliis ea aetate nativam Horatianae satirae simplicitatem et gratam sermonis negligentiam prae illa magis artificiosa carminum pangendorum ratione fastiditam esse, ab aliis poëtam ut acerbum, lividum, malitiosum esse vituperatum. Iam contra hos sinistros rumores et prava iudicia ut se defenderet, hanc satiram conscripsit.

[ocr errors]

1-5. Eupolis cet.] Quintil. 10, 1, 65: Antiqua comoedia--facundissimae libertatis, - - insectandis vitiis praecipua. -- Plures eius auctores: Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui. Quanti Horatius fecerit Eupolin, colliges ex Sat. 2, 3, 12, ubi iungitur cum Platone, Menandro, Archilocho. prisca] Critici Alexandrini, ut notum est, distinxerant comoediam antiquam (άexaíav), quae desiit in Aristophane, mediam, novam, cuius praecipui auctores Menander, Diphilus, Philemo, Alexis cet. Atque alii veluti Pherecrates, Plato, fortasse etiam Epicharmus, itidem in canonem criticum recepti ab Alexandrinis. quorum c. р. virorum est] Sat. 1, 10, 16: Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est] describi] V. describere pr. significat accurate alicuius formam aut mores exprimere." (Plaut. Asin. 402: Non potuit pictor rectius describere eius formam), unde descriptio, zagantno, sensu rhetorico, Cic. Top. 83. Rutil. Lup. 2, 7: Χαρακτηρισμός. Quemadmodum pictor coloribus

[ocr errors]

5

figuras describit, sic orator hoc schemate aut vitia aut virtutes

eorum, de quibus loquitur, deformat. Conf. Ep. 2, 1, 152: lex-lata, malo quae nollet carmine quemquam Describi. malus]

Aristoph. Plut. 30: ἱερόσυλοι, φήτορες Καὶ συκοφάνται καὶ πονηgoi. Cic. Phil. 14, 7: Testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adolescentulos circumscribunt; his enim vitiis affectos et talibus malos et audaces appellare consuetudo solet. Est igitur homo fraudulentus ac (et propterea quidem), si occasio oblata sit, fur. - alioqui Famosus] veluti falsarius, iαonis, vafer sophista, malus poëta, homo turbidus ac factiosus, ut Cleon et Hyperbolus.

6-13. Hinc cet.] Io. Laurentius Lydus de magistr. R. R. 1, 41: Ρίνθων ἑξαμέτροις ἔγραψε πρῶτος κωμωδίαν· ἐξ οὗ πρώτος λαβὼν τὰς ἀφορμὰς Λουκίλιος ὁ Ῥωμαῖος ᾑρωϊκοῖς ἔπεσιν ἐκωμώδησε. Μεθ ̓ ὃν καὶ τοὺς μετ ̓ αὐτόν, οὓς και λοῦσι Ῥωμαῖοι σατυρικούς, οἱ νεώτεροι τὸν Κρατίνου καὶ Εὐπόλιδος χαρακτήρα ζηλώσαντες, τοῖς μὲν Ρίνθωνος μέτροις, τοῖς δὲ τῶν μνημονευθέντων διασυρμοῖς χρησάμενοι, τὴν σατυρικὴν ἐκράτυναν κωμωδίαν. Libertatem imprimis auctorum priscae comoediae aemulatus est Lucilius. Trebonius apud Ciceron. ad Fam. 12, 16, 3: Qui magis hoc Lucilio licuerit assumere libertatis quam nobis? cum, etiamsi odio pari fuerit in eos, quos laesit, tamen certe non magis (quam ego) dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. — pen

Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles ;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat: 'Accipe, si vis,

10

14. minimo] mimo (quod coniecerat N. Heinsius) superscr. ni S, nummo Bentleius coni.

пи

det] quatenus genere ceteroqui diverso imitatus est comoediam antiquam in eo certe, quod homines etiamtunc viventes et honoribus usos nominatim descripsit atque ridendos proposuit. merisque] óvuois. Praeter hexametrum tamen etiam usus est interdum versibus iambicis et trochaicis, qua de re breviter disseruit L. Müller in Lucil. reliq. pg. facetus] Perurbanum

[ocr errors]

XI sq.
vocat Cicero et vernaculam festi-
vitatem ei tribuit ad Fam. 9, 15,
2. Emunctae naris] „qui facile
odoraretur et acute animadverte-
ret aequalium suorum vitia." Op-
ponitur homo naris obesae. Epod.
12, 3. durus componere versus]
Sat. 1. 10, 1: Nempe incomposito
dixi pede currere versus Lucili.
v. 56: Quid vetat et nosmet Lucili
scripta legentis Quaerere, num il-
lius, num rerum dura negarit Ver-
siculos natura magis factos et eun-
tes mollius cet. Adi. durus refer-
tur ad numeros impolitos et sca-
bros versus. Ut magnum],,quasi
vero haec nimia facilitas laude

[ocr errors]

digna esset." dictabat] puero a manu, ut solebant antiqui. stans pede in uno] maxima cum facilitate et tamquam ludibundus;" imago sumpta vel a pueris sic inter se ludentibus vel a circulatoribus, qui popello monstrant, quamdiu sic se sustinere possint.

Cum flueret lutulentus cet.]

,,Propterea quod multa diceret negligenter atque inordinate, pro lubitu Graecis etiam verbis et nimis plebeis usus, adeo ut ipse doctissimos inter aequales iudices habere nollet (Plin. H. N. Praef. §. 7), erant sane haud pauca, quae ipsius causa deleta velles, ipse autem lima usus non est." Sic explicandus item locus Sat. 1, 10, 50 et Quintil. 10, 1, 94: Ego-ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. Cfr. ad vv. fluere lutulentum Sat. 1, 7, 28. Eadem significatione, qua h. l. tollere, Sat. 1, 10, 69 dicitur recidere. De toto loco v. Wolfii Anal. I. p. 185. Contra putant Scholiastae, tollere esse ,, conservare", vel excerpere velut in Konotona delav“, ut dicitur fecisse Iulius Florus Horatii, vel denique ,,extollere laudibus", quam sententiam Quichérat (mélanges de philol. pg. 171 sq.) defendit. Ceterum eadem imagine usus iam erat Callimachus de inimico Apollonio Rhodio Hymn. in Apoll. 108: Aoovoiov ποταμοῖο μέγας ῥόος· ἀλλὰ τὰ πολλὰ Λύματα γῆς καὶ πολλὸν ἐφ ̓ ὕδατι συρφετὸν ἕλκει. pigerferre] Nota constructio Graeca, νωπρὸς φέρειν. Od. 4, 14, 22: impiger- vexare. laborem] et meditationis et limae.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit.'
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantis, dum ferrum molliat ignis
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine, cum mea nemo

15

20

15. Accipiam Rypyluv Dessauiensis, Leidensis, Vossianus, ex Cruquianis plerique (in his Blandinius antiquissimus) Accipe iam EO Leidensis, Oberlinianus, Gothanus. 18. loquentem Lamb. coni.

[ocr errors]

eoque auctore Bentleius. 20. emolliat Bentleius coniectura.

[ocr errors]

care dicuntur ii, qui in sponsione plus ipsi promittunt, quam exigunt ab adversario." SCHOL. Crispinus igitur victoriae certus, si sponsione vincatur, longe plus nummorum se Horatio daturum promittit, quam ab ipso exacturus sit, si inferior evadat. Asse, inquit, vel quinario vel denario tunc contentus ero." Ceterum Bentleii coni. nummo speciosam esse numquam equidum negabo, cum referat sermonem formularum nummo addicere (Sat. 2, 5, 109) cet.

Accipiam] Cum constituendus sit futuri certaminis et locus et hora, longe convenientius est, ut dicat: „ego vicissim accipiam pugillares", quam ut impatienter, quasi nunc ipsum fieri deberet, repetat Accipe iam; et obstat tam calidae repetitioni urbanum illud si vis. Custodes] „ne afferantur alieni versus." 66 inopis me quodque pusilli] coll. quod me inopis pusillique cet., ut infra v. 115. Conf. ad Od. 1, 30, 6. perpauca loquentis] „taciturni, non garruli." SCHOL. Animus autem auctor est sermonis vel parci vel copiosi. Aristoph. Acharn. 485: aye võv, ὦ τάλαινα καρδία, "Απελθ ̓ ἐκεῖσε, κατα τὴν κεφαλὴν ἐκεῖ Παράσχες, εἰποῦσ ̓ ἅττ ̓ ἂν αὐτῇ σοὶ δοκῇ. conclusas cet.] Ver

[ocr errors]

bosum ac turgidum genus scribendi significat, ipso versus sono follis sibilum crepitumque imitatus. follibus] Iuven. 7, 111: Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.

21-24. Beatus] ,,stulte sibi ipse placens atque immortalitatem animo quasi praecipiens.“ — Fannius] Horatii obtrectator notus praeterea ut παράσιτος Tigellii Hermogenis ex Sat. 1, 10, 80. Volgo explicant, Fannium mira vanitate inflatum libros suos et imaginem ultro detulisse in bibliothecam ab Asinio Pollione, ut ait Plinius H. N. 7, 30, publicatam a. u. c. 716, in qua tunc, cum conderetur, M. Terentii Varronis unius viventis posita imago erat. Sed cum per totum locum ne ullum quidem verbum sit, quod ad bibliothecam publicam referri possit, cum aliis cogitandum est de librariorum tabernis. Friedländer (Sittengesch. III' 207) consuesse demonstrat scriptores imagines suas libris addere; itaque sententia est: tanti Fannius carmina sua aestimat (ob eamque rem beatus est), ut ultro additis capsis et imaginibus librariis vendenda permittat ac deferat. Hane vim inesse in v. deferre docent lexica. mea--timentis] Eadem constructio satis frequens et apud

Scripta legat volgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
Culpari dignos. Quemvis media elige turba:
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor, stupet Albius aere;
Hic mutat mercis surgente a sole ad eum, quo
Vespertina tepet regio; quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.

25

30

25. elige Dessauiensis, Lipsiensis, Monacensis, Argentoratensis, Gothanus, Syb, unus Blandinius (fort. antiquissimus) erue Roylu Vossianus, Leidensis eripe tres Blandinii cum paucis aliis; Orelli. 26. misera plerique cod., miser Rpp Vossianus, Lipsiensis.

Graecos et apud Latinos. [Plat.] Epinomis p. 989 E.: nata dúvα μi v τὴν ἐμὴν τοῦ λέγοντος. Ovid. Her. 5, 43: nostros vidisti flentis ocellos.

recitare] V. timere cum infinitivo eadem vi qua vereri perrarum est apud scriptores superiores (vid. Draeger syntax. II 2 pg. 341) apud Horatium praeter hunc locum Od. 1, 8, 8. 3, 24, 56. Epist. 1, 5, 2. 7, 4. 19, 27. A. P. 170. 197. 455.

utpote pluris C. dignos] per attractionem ad proxime praecedentia pro: quippe cum plures culpari digni sint."

25. 26. elige] Sic cum optimis cod. scribendum. Arripe Bentleii per se rectum est (Cic. de Or. 1, 34, 159: quemcumque patrem familias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.); aegre tamen desideramus praepos. ex vel de.

ob avaritiam] Haec vera est lectio, cui nonnulli substituerunt Douzae coni. ab avaritia. Sed saepe variata constructione duas notionum relationes simul praebere solent antiqui. Sic Sallust. Iug. 22: ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse. Liv. 38, 39: non tam ob recentia ulla merita quam originum

memoria. Tacit. Hist. 2, 50: non
misera]
noxa neque ob metum.
Est velut stabile ἐπίθετον. Cic.
de Off. 1, 87: Miserrima est om-
nino ambitio honorumque conten-
tio. Ipse Horatius Sat. 1, 6, 129:
Vita solutorum misera ambitione
gravique.

[ocr errors]

28-37. argenti] facti, caelati. stupet-aere] „insano studio_quaerit vasa Corinthiaca." Eadem constr. Verg. Ge. 2, 508: Hic stupet attonitus Rostris. Sat. 2, 7, 95: Pausiaca torpes, insane, tabella. Albius] homo ignotus; de Tibullo poeta non cogitandum, quod is cum haec satira scripta est pueritia vix egressus erat. Hic mutat mercis cet.] Loquitur de mercatore, qui lucri cupidus ab Oriente ad Occidentem omnia maria pernavigat. Cfr. Ep. 1, 1, 45: Impiger extremos curris mercator ad Indos. quo Vespertina tepet regio] Epico sermone Occidentem παραφράζει. Solis enim vespertini tepor (Ep. 1, 20, 19: Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris.) transfertur ad vespertinam regionem. collectus turbine] Od. 1, 1, 4: pulverem collegisse. - ampliet ut rem] Non est ut finale, sed iunge cum v. metuens. versus]

[ocr errors]
[ocr errors]

Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.

'Faenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico,

Et quodcumque semel chartis illeverit, omnis
Gestiet a furno redeuntis scire lacuque

35

Et pueros et anus.' Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poëtis,
Excerpam numero: neque enim concludere versum 40
Dixeris esse satis; neque, si qui scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.

33. poëtam Bentleius coni. 35. tibi Rutgersius. 39. poëtis R et Acron ad Sat. 1, 6, 25. N. Heinsius, Bentl., Meineke, Haupt, Vahlen; poëtas codices paene omnes. 41. si qui cod. plerique; si quis Scdpup Gothanus.

,,huius nostri generis;" "qualibus satira utitur." odere poëtas] άovvdetov ita supple: „,metuunt versus atque propterea odere poëtas." Faenum cet.] „Quando

feriunt boves, eorum in cornibus ligatur faenum." ACRO. Plut. in Crasso c. 7: Σικίννιος πρὸς τὸν εἰπόντα, τί δὴ μόνον οὐ σπαράτ τει τὸν Κράσσον, χόρτον ἔχειν φησὶν ἐπὶ τοῦ κέρατος. Excutiat sibi] dativus commodi: „dummodo dictis suis mordacibus lectores vehementer ridere cogat;" id quod homini malitioso valde blanditur; sed propter hoc ipsum ab omnibus fugiendus est. Alii minus recte explicant: „,dummodo semet ipsum ad ridendum cogat. illeverit] contemptim de neglegentia in scribendo. a furno -lacuque] a pistrino et aquae receptaculis, quae DCC in Urbe fecit M. Agrippa. Plin. H. N. 36, 15. Gaudet igitur plausu hominum infimae sortis.

39-48. Primum] Non sequitur deinde; exempla huius consuetu-. dinis in oratione incitatiore non

Horat. Ed. minor VI. Vol. II.

rara.-poëtis] Propter constructio-
nis ignorationem codices pro da-
tivo occupavit accusativus. Ex-
cerpam] pro „excipiam, eximam“,
etiam in prosa oratione. Cic. de
Or. 2, 47: Non enim, si est fa-
cilius, eo de numero quoque est
excerpendum. - concludere] Sat. 1,
10, 59: pedibus quid claudere
senis. Sermoni] quotidiano.
os Magna sonaturum] de senten-
tiarum sublimitate atque verbo-
rum illis respondentium scito de-
lectu. Verg. Ge. 3, 294: Nunc,
veneranda Pales, magno nunc ore
sonandum! Ovid. ex Ponto 4, 16,
5: Marsus magnique Rabirius oris.

sum

quidam] Grammatici Alexandrini. comoedia necne poëma Esset] Cic. Orat. 67: Video viesse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poëma putandam quam comicorum poëtarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. Construendum est: co

4

« PreviousContinue »