Lexicon Ciceronianum, Volume 2

Front Cover
Typis excudebat J. F. Dove, 1820

From inside the book

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 151 - ... fugitivos, exules, hostes, insanos denique esse dicunt ; omnia peccata esse paria ; omne delictum scelus esse nefarium nee minus delinquere eum, qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum, qui patrem suffocaverit ; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.
Page 199 - Sequitur ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
Page 109 - Siculi hoc iure sunt, ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus; quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P.
Page 308 - Sed ut perspiciatis unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam, eaque ipsa quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt explicabo. Nemo enim ipsam voluptatem quia voluptas sit aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos qui ratione voluptatem sequi nesciunt.
Page 109 - Prima omnium, id quod ornamentum imperii est, provincia est appellata: prima docuit majores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare : sola fuit ea fide...
Page 70 - ... alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens, quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad dea mittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum videri potest.
Page 151 - Huius sententiae sunt et praecepta eius modi : sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere ; neminem misericordem esse, nisi stultum et levem ; viri non esse ñeque exorari ñeque placari ; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges...
Page 121 - ... paene , in manu jam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur ascendere.
Page 99 - Solonem amplius quam ,,ne quis ea deleat neve alienum inferat", poenaque est, „si quis bustum — nam id puto appellari TÜjxßov — aut monimentum, inquit, aut columnam violarit, laeserit, fregerit".

Bibliographic information