Page images
PDF
EPUB

Notæ, quibus Libri CICERONIS indicantur, unde formulæ sunt desumtæ a

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ad Aldiuam editionem, cujus paginæ adscriptæ sunt recenti editioni Venetæ per numeros Romanos.

Quæ addita sunt a FACCIOLATO, modo per titulos et capita indicantur; modo per titulos et minores particulas, ut in recenti editione Veneta; modo aliter, ut properanti commodum fuit.

Siquid non responderit, consule Nizolii Thesaurum, ex quo ipsum quoque formularum usum plenius cognosces.

JACOBUS

[ocr errors][merged small]

JACOBUS FACCIOLATUS

LECTORI.

PHRASES et formula, quas Stephanus Doletus ex suis Latinæ linguæ Commentariis collegit, et novo ordine dispositas emisit, meliore quadam fortuna, quam Commentarii ipsi, usæ sunt: quandoquidem librarios invenerunt, quorum opera sæpius producerentur. Fuit etiam quidam impudentia tanta (Baretium dico) qui illarum auctorem Nizolium faceret; nihil veritus compendii sui gratia fallere fidem publicam, ut Thesauri Nizoliani pretium famamque augeret. Sed nemo tamen adhuc, quod in primis utile fuisset, eas examinavit ; ut siquid humana infirmitate peccatum esset, ab iis, quæ germana atque integra viderentur, posset separari. Id scilicet sæculo nostro reservatum est; quo tandem didicimus, potissimum studiorum præsidium esse, ac veluti sapientiæ nervos, dubitare. Et sane vix ulla libelli hujus pagella fuit, in qua non invenerimus, quæ tolli deberent, aut castigari; sive quod exemplo nullo, sive quod minus idoneo confirmarentur. Mitto, quæ ex ineptis Declamationibus sumta sunt Salustii in Ciceronem, et Ciceronis in Salustium, ex Oratione ante exilium, ex Epistola ad Octavium. Ipsas quoque rectas formulas ex veris purisque fontibus ductas Doletus non raro corrupit, formis in genera, generibus in formas promiscue infusis, et ad significationes ususque alienos parum apta interpretatione traductis. Nolim tanti viri famam imminuere, quam sibi apud omnem posteritatem jure peperit. Sed tamen siquis ex nostris a me petat, quid in re præsenti ex animi sententia judicem ; fidenter aio, quod fortasse durum aliquibus videbitur, Doletum cetera doctum et eruditum, in Ciceronis operibus non admodum versatum fuisse; et, quod viventi adhuc objectum est, ex Caroli Stephani et Nizolii Thesauris, tum etiam ex Riccii, Baifii, et aliorum lucubrationibus Commentarios illos suos maxima ex parte confecisse. Ad hoc ipsum, si ita est, plurimum ingenii et industriæ requirebatur: neque ego sane reprehendere ausim; laudo etiam valdeque suspicio: sed tamen rursus aio, non ita illum cum Cicerone vixisse, ut

[blocks in formation]

330

vulgo creditur. Quid enim? Num ille Ciceronem tractasse, sibique familiarem fecisse dicendus est, qui libros Rhetoricos ad Herennium magno huic Latinitatis auctori ac magistro adjudicandos esse pæne sacramento contendit? En tibi judicium ejus in tomo secundo Commentariorum pag. 834. Jure mecum riseris et oderis ridiculam intolerabilemque tum stultitiam, tum temeritatem eorum, qui nulla causa probabili libros Rhetoricos ad Herennium a Cicerone abjudicant. Tu vero et Plinii epistolas ad Trajanum, Plinii esse puta, et Rhetoricos Ciceronis libros ad Herennium, Ciceronis esse crede. Utriusque enim Auctoris sine dubitatione est utrumque a me nominatum opus. Nihil dico de istorum librorum doctrina: sed stilus ipse tantum distat a Ciceroniano, ut siquis Grammaticus vel ex primis versiculis discrimen non agnoscit, is mihi ne Grammaticus quidem sit. Ego tamen exempla hinc ducta auctoritatesque retinui: siquidem non ex Cicerone modo, sed ex optimo quoque Latino Scriptore, quod Doletus prudenti consilio facere cœperat, opus augendum existimavi.

Porro autem monita plurima vel sustuli, vel reformavi, quæ singulis fere vocibus præmittebantur : cujus quidem rei si rationem reddere velim, nimis longum faciam. Quamquam hoc ipsum, quod præstiti, exiguum est ; nec nisi adolescentibus præbeo, nec illis ipsis valde profuturum existimo, nisi cum Nizolii Thesauro conjungatur. Alter alteri suppetias feret. Ego nunc utrumque edo properanter examinatum. Si vita superstes erit, aliquanto plus otii atque operæ secundis curis impendam. Vale.

FORMULE

LINGUE LATINE

ELEGANTIORES

STEPHANI DOLETI.

A

ABDOMEN translate pro intemperantia cibi ac potus: unde apud Cicer. Abdominis voluptates, et Abdomini suo natum esse. Or. 3. 88. ABERRATIO. Verbi sui propriam significationem sequitur hoc nomen. Verbum autem, a quo ducitur, proprie positum, solet usurpari pro a via recta per errorem digredi, deflectere, discedere. Sic aberratio, si proprie sumetur, erit digressus a recta via. Verum longe venustior est, dum translate accipitur. Et tunc idem est, quod avocamentum. Aberrationem deligere. Att. 199. habere. Fam. 254.

ABSCESSIO idem est quod discessus et opponitur accessioni.

Abscessionem fieri. Ph. 2. 202. ABSOLUTIO ponitur interdum pro perfectione, interdum vero pro liberatione. Unde dicimus Absolutionem fieri. Or. 2. 33. ABUNDANTIA idem est quod ubertas, copia, vel affluentia.

Abundantiam gignere. Or. 2. 64.

suppeditare. Ph. 3. 112.. ACCEPTUS idem interdum est quod gratus: ut, Deo nihil est acceptius, quam, &c. opponitur vero aliquando expenso, et dato. Acceptum aliquid habere: id est gratum.

Ph. 1. 237.

aliquid alicui esse. Ph. 3. 127..

Fam. 275.

referre. Translate, Or. 3. 151. 163. et al. Proprie, Or. 1. 95. 143. et al. Duæ erant apud Veteres rationum tabulæ : prior accepti; et posterior expensi. Eas postea mutato dicendi genere, ut pleraque alia, Barbari immutarunt: et tabulæ dati, et accepti dicta sunt. Cicero in oratione pro Roscio Comado: Tabulas Fannius accepti, et expensi profert suas. Et paulo post. Utrum cætera nomina in codicem accepti, et expensi digesta habes, an non? Or. 1. 46.

autem referre, est scribere, se accepisse: id est in accepti tabulam referre. Cum enim Latini scribebant in tabula accepti, se pecuniam ab aliquo accepisse, se illi dicebant pecuniam acceptum referre. Ex

pensum vero ferre, est scribere se pecuniam dedisse. De his loquendi modis ita scribit Asconius: Quæstores Urbani ærarium curabant, ejusque pecunias expensas, et acceptas in tabulas publicas referre consueverant. Ex quibus postea loquendi modus translatus est, ut cum quid officii in nos ab aliquo conferatur, id nos acceptum illi referre dicamus.

ACCESSIO. Inter accessionem, et accessum id differentia volunt esse Grammatici, ut accessus idem sit quod aditio, sive appropinquatio. Accessio autem idem sit quod adjectio.

Accessionem quærere. Fam. 24.

facere. Fam. 154. . Or. 3. 127. afferre. At. 262.

alicui esse. Fam. 98..213. et al. fieri. Fam. 18.. 211. et al. adjungere. Ph. 3. 28.

ACCLAMATIO significat secundam, vel adversam admurmurationem.

Acclamationem injicere. Rh. 47..
vitare. Rh. 139..
ACCUSATIO est delatio, actus ipse accusandi.
Accusationem factitare. Rh. 176.

adornare. Pro Mur. 46.

Accusationi respondere. Pro Ćlu. 8.

10.

Accusatione desistere. Pro C. Cor. 1.
Accusatiouem intentare. Tac. an. 6. c. 4.
capessere. Tac. an. 4. c. 52.
exercere. Tac. Hist. 2. c.
ACCUSATOR dicitur, qui accusat.
Accusatorem ponere. Fam. 122.
Accusatoris personam capere vel deponere.
Pro Quint. 49.

Accusatorem apponere. Or. 1. 91.
ACERBITAS modo sumitur pro miseria, vel
pro tristitia ex miseria, et calamitate con-
tracta. Hinc dicitur
Acerbitatem recusare. At. 139..

perferre. Or. 2. 118. Modo vero pro asperitate, vel austeritate usurpatur.

Acerbitate caret monitio. De Am. 181. Acerbitatem habere. Ph. 3. 27. Observato, hanc locutionem ad res, non ad personas, referri. Ut: Tua objurgatio nimiam habuit acerbitatem id est nimium acerba et aspera fuit.

« PreviousContinue »