CONSEDERE duces : et, vulgi stante corona,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax.
Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo
Littora respexit, classemque in littore, vultu:
Intendensque manus, Agimus, pro Jupiter! inquit,
Ante rates causam, et mecum confertur Ulysses !
At non Hectoreïs dubitavit cedere flammis,
Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
Tutius est fictis igitur contendere verbis, [tum;
Quam pugnare manu.
Sed nec mihi dicere promp-
Nec facere est isti. Quantumque ego Marte feroci,
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulysses,
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Præmia magna peti fateor: sed demit honorem
Æmulus Ajaci. Non est tenuisse superbum,
Sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulysses.
Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus,
Quo cum victus erit, mecum certasse feretur.
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus,
Mônia qui forti Trojana sub Hercule cepit:
Littoraque intravit Pagasæa Colcha carina.