Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small]

AUCA sufficient ad huius Anthologiae rationem exponendam. Desideranti mihi aliquoties eiusmodi Latinae poeseos quasi speculum, quod et multum in manibus esset, et exquisitioribus carminibus animum recrearet redintegraretque, operae pretium visum est, quantum temporis ex quotidianis negotiis superesset, ad hoc opusculum contexendum conferre. Igitur complura ab omni vatum Romanorum perpetuitate petita et in ordinem digesta, e libris qui ad extremum volumen enumerantur, exscribenda curavi. Illud in unoquoque carmine deligendo spectavi, ut quantum fieri posset, totum quiddam ante oculos proponeretur, in quo legentium animus haerere posset atque adquiescere. Viros doctiores spero veniam daturos, si parum novi de meo adlati notulis insit, si quid minus affabrè compositum sit, denique si quaedam dulcissima nusquam apud haec quae excerp

simus reperiantur. Neque enim tam erat in votis ut omnes undique flosculos carperem, quam ut huiusmodi studiis quasi calcar adderem. Quod si his lectitandis vel memoriae mandandis, unus et alter iuvenis

"integros accedere fontis "

maiore cum fructu assueverit, huic nostro labori, vel potius laborum oblectamento, abundè satisfactum erit.

Reliquum est ut amicis qui opem et consilium praestiterunt gratias maximas agam. Neque prae. termittenda est comitas viri Reverendi Ioannis Keble, omnis rei poeticae iudicis, si quis alius, elegantissimi, ac Theodori Martin; quorum alter Praelectiones suas Academicas, alter libellum Catulli amantibus semper in deliciis futurum, ad nostros usus commodavit.

Dabam Etonae,

Kal. Febr. MDCCCLXV.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »