Page images
PDF
EPUB

Manerio predicto. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni manerium prædictum cum pertinenciis quod occasione mortis prædicti Henrici cepistis in manum nostram liberetis. De aliis terris et tenementis que idem Henricus tenuit de aliis dominis in balliva vestra die prædicto et que occasione etc. vos ulterius non intromittatis. Salvo in omnibus jure nostro. Teste Rege apud Waltham xx die Maij.

Record Office, Tower of London.

Inquisitio post mortem, 28th Edward III.No. 9.

Inquisicio capta coram Johanne de Swynnerton Escaetore Domini Regis in comitatu Staffordie, die martis proximo post festum nativitatis sancti Johannis Baptiste anno Regni Regis Edwardi tercij post conquestum xxviij. per sacramentum Reginaldi de Newport, Ricardi de Waner, Nicholai le Peyntour, Roberti de Derlastone, Henrici de Mokeslowe, Johannis Bonde, Johannis Wilkyns, Ricardi le Harper, Johannis del Grene, Johannis Delowe, Thome Golde et Johannis le Waiters, qui dicunt super sacramentum suum quod Johannes de Herouill tenuit de Domino Rege in capite et in dominico die quo obiit manerium de Wednesbury cum pertinenciis in Wednesbury per servicium reddendi annuatim Domino Regi viginti unum solidos et octo denarios ad duos anni terminos, videlicet ad festa Annunciacionis beate Marie Virginis et Sancti Michaelis per equales porciones pro omnibus serviciis, et dicunt quod nihil tenuit de Domino Rege in servicio, et dicunt quod dictum manerium de Wednesbury cum pertinenciis valet per annum in omnibus exitibus centum solidos, et dicunt quod idem Johannes tenuit die quo obiit quintam partem manerij de Tibyntone cum pertinenciis in Tibyntone de Nicholao Burnell in capite et in dominico per servicium militare, reddendo inde annuatim quatuor solidos ad supradictos, terminos per equales porciones, et dicunt quod dicta quinta pars manerij de Tibyntone predicto valet per annum xiijs. et iiijd. in omnibus exitibus, salvis reprisis, et nihil de predicto Nicholao tenuit in dominico, nec de aliis in dominico nec in servicio die quo obiit, et dicunt quod idem Johannes Herouille obiit viijo. Junij ultimo præterito, et quod Johannes filius Johannis Herouille predicti propinquior heres ejus est, et est etatis viginti quatuor annorum et ultra. In cujus rei testimonium predicti jurati huic inquisicioni sigilla sua apposuerunt.

Record Office, Tower of London.

Inquisitio post mortem, 4th Henry IV.--No 17. Inquiscio capta apud Walshale coram Willielmo de Walshale Escaetore Domini Regis in Comitatu Staffordie virtute cuiusdam brevis Domini Regis eidem Escaetori directi et huic Inquisicioni consuti die Martis proxima post ffestum sancti Gregorii Pape anno regni Regis Henrici quarti post conquestum quarto per sacramentum Johannis Wylkys de Derlastone, Thome Chylternes, Ricardi Harper de Derlastone, Laurensii Happeford, Johannis Hogets, Willielmi Harper, Johannis Symcokes, Willielmi Colyns, Willielmi Swetecoke, Rogeri de Nortone, Johannis Pert de Bromwych et Thome Gylkys de Brerely. Qui dicunt super sacramentum suum quod Johannes Heruyle in brevi nominatus tenuit de Domino Rege die quo obiit manerium de Wednesbury cum pertinenciis in predicto comitatu Staffordie de dono et ffeoffamento quorundam Henrici de Tymmore parsone ecclesie de Elleford et Johannis de Tymmore factis eidem Johanni Heruyle et cujdam Alicie uxoris eiusdem Johannis Heruyle et heredibus de corporibus eorundem Johannis Heruyle et Alicie exeuntibus licencia Domini Edwardi nuper Regis Anglie avi Domini Regis nunc inde obtenta per servicium xxs. eidem Domino Regi ad saccarium suum ad Festum Sancti Michaelis annuatim per manus vice comitis comitatus predicti qui pro tempore fuerit pro omnibus serviciis solvendorum; quod quidem manerium valet per annum in omnibus exitibus juxta verum valorem ejusdem ultra reprisas xrm. Et dicunt quod predicti Johannes Heruyle et Alicia habuerunt exitum inter se quendam Henricum, et quod predicta Alicia postea obiit, et quod predictus Johannes Heruyle obiit scilicet die Veneris proxima post Festum Sancti Valentini anno regni regis supradicto, et ulterius dicunt quod predictus Henricus est filius et hæres ejusdem Johannis Heruyle propinquior et etatis triginta annorum et amplius, et quod predictus Johannes Heruyle nullas alias terras seu tenementa in dicto comitatu Staffordie tenuit de Domino Rege seu de aliis in dominico nee in servicio predicto die quo obiit. In cujus rei testimonium predicti juratores huic inquiscioni sigilla sua apposuerunt. Data die et anno supradictis.

Record Office, Tower of London.

Inquisicio post mortem, 7th Henry IV.—No. 31. Inquisicio capta apud Wolvernebamptone xxix die Septembris anno regni Regis Henrici quarti post conquestum septimo, coram Johanne Delves Escaetore Domini Regis in comitatu Staffordie virtute brevis Domini Regis eidem Escaetori directi et huic inquisicioni consuti per sacramentum Willielmi Sponne, Johannis Welles, Johannis de Tymmore, Johannis Sneth, Ricardi Higson, Willielmi Aylwyn, Reginaldi Hemylle, Johannis Paynell, Johannis Aylemond, Ricardi atte Oke, Thome Gosebroke et Willielmi Coler Juratorum. Qui dicunt super sacramentum suum quod Henricus Herville in dicto brevi nominatus tenuit die quo obiit Manerium de Wednesbury cum pertinenciis in comitatu Staffordie in dominico suo ut de feodo de Domino Rege per servicium reddendi eidem Domino Regi viginti solidos annuatim ad saccarium in Festo Sancti Michaelis per manus vice comitis comitatus predicti ... tempore fuerit pro omnibus serviciis quod quidem manerium cum pertinenciis suis valet per annum in omnibus exitibus juxta verum valorem ejusdem ultra reprisas xrm. Item dicunt quod predictus Henricus Herville tenuit in dominico suo ut de feodo die quo obiit xl acras terre, xx acras bosci et x solidatûs redditus cum pertinenciis in Tibyntone in dicto comitatu de Hugone Burnell milite in socagio que quidem terre boscus et redditus cum suis pertinenciis nihil valent per annum ultra reprisas. Et dicunt quod predictus Henricus obiit die Sabbati proximo ante Festum Sancti Mathei Apostoli ultimo preterito, et quod Johanna, Alicia et Margareta filie predicti Henrici sunt heredes ejusdem propinquiores, et quod predicta Johanna est etatis quatuor annorum et amplius, et dicta Alicia est etatis duorum annorum et amplius, et prefata Margareta est etatis unius anni et amplius. Et dicunt quod predictus Henricus nullas alias terras sen tenementa tenuit dicto die quo obiit in comitatu predicto in dominico aut in servicio de dicto Domino Rege nec de aliquo alio. In cujus rei testimonium huic inquisicioni jurati predicti sigilla sua apposuerunt. Data die loco et anno supradictis.

Record Office, Tower of London.

Inquisitio post mortem, 7th Henry V.—No. 21.

Inquisicio capta apud Wolvernehamptone 100. die mensis Januarij anno regni Regis Henrici quinti post conquestum septimo coram Willielmo Lee Escaetore Domini Regis in comitatu Staffordie ....... per sacramentum Thome Corbyn, Thome del Hoo, Willielmi del Mersshe, Rogeri Hankys, Willielmi Rous, Johannis Walstevode, Willielmi Lyde. yate, Ricardi Hykeson, Thome Swetcoke, Thome Brereley, Roberti Ayssheley et Willielmi Bernesley qui dicunt . . . . quod Alicia filia Henrici Hervyle in dicto brevi nominata tenuit in dominico suo ut de feodo, die quo habitum religionis assumsit in quo professa est, terciam partem manerii de Wednesbury cum pertinenciis in comitatu Staffordie.. ... Item tenuit terciam partem manerii de Tynmore i.. et terciam partem xl acrarum terre etc. . . . . in Tibyntone... Et dicunt quod predicta Alicia professa fuit in Festo Sancte Trinitatis jam ultimo preterito. Et quod Johanna uxor Willielmi Leventhorpe est soror et heres predicte Alicie propinquior. Et est etatis xvii annorum et amplius. In cujus rei etc.—( Abstract only.)

[A precisely similar inquisition on Margaret, the other daughter of Henry Hervyle. She also being described as “ Etatis xvii. annorum et amplius,” and Joan, the wife of William Leventhorpe, her sister and nearest heir.]

Record Office, Tower of London,

Inquisitio post mortem 12th Edward IV. No. 32. Inquisicio capta apud Wyllenhale 280. Junij anno Edwardi IV. duodecimo per sacramentum Jacobi Levesone arm. Cornelij Wyrley, armi. , Ricî Levesone arm! , Radulphi Busshbury armigeri, Rob. Levesone, Willî. Mollesley, Willî. Colborne, Johîs Lutteley, Henrici Walstewode, Johîs Clerke, Willî. Robyns et Thome Duddeley qui dicunt super sacramentum suum quod Henricus Beaumont miles non tenuit aliquas terras tenementa etc. die quo obiit sed dicunt quod quidam Johannes Hampton de Stourton armiger fuit seisitus in dominico suo—de Manerio de Wednesbury.—et terris in Typton ad usum predicti Henrici—et Alianore uxoris ejus—et inde seisitus per quandam cartam suam—dedit et concessit prefate Alianore nuper uxori predicti Henrici Beaumont in brevi nominati predictum Manerium de Wednesbury etc. Habendum et tenendum predicte Alianore ad terminum vite sue ... et quod post decessum ipsius Alianore manerium predictum etc. remaneant in perpetuum heredibus inter prefatum Henr. Beaumont-et dictam Alianoram nuper uxorem suam—

Quod predicta Alianora nuper uxor predicti Henrici superstes—in plena vita existit,

Quod idem Henricus obiit 16 Novembris anno regni Regis predicti undecimo. Et quod Johannes Beaumont est filius et heres predicti Henrici propinquior et etatis duorum annorum et amplius. In cujus etc., etc.(Abstract only.)

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

William L Margareta, 3rd daughter, æt. 1, 1406. Became

a Nun 1420.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »