Page images
PDF
EPUB

Abbas concessit (Nicholaus ?) dicto Nicholao quandam annuitatem x marcarum solvendam eo quod ipse resignavit dicto Abbati totum jus suum &c.

Record Office, Tower of London.

Patent Roll, 21st Edward I., Membrane 21. Nicholaus de Burtone habet litteras Regis de presentacione ad capellam de Wednesbury vacantem et ad donacionem Regis spectantem et diriguntur littere Couentrie et Lichfeldie Episcopo. Teste Rege apud Gerndone iiij die Marcij.

APPENDIX E.-Deed of the Bishop of Coventry and Lichfield, confirming

the foregoing. A.D. 1305-—Extracted from the Registrum Album," in the custody of the Dean and Chapter of Lichfield, p. 244.

W. permissione divina Coventrie et Lichfeldie Episcopus dilectis filiis Abbati et Conventui de Hales Ordinis Premonstratensis Salutem.

Ad perpetuam memoriam subscriptorum licet personis et locis religiosis non indigne debeatur promptitudo favoris. Summa tamen religiosa honestas que in vestro monasterio precipue exercetur speciali, quodam favore meretur ut sicut bonorum operum exerciciis in splendore summe charitatis intestitis. Sicut est condignum vos ac vestrum monasterium studeamus attollere incrementis. Sane in antedicte charitatis memoria R. quondam Coventrie et Lichfeldie Episcopi predecessoris nostri ..

.. quas oculis nostris subjecimus contineri inspeximus. Quod idem Episcopus monasterii vestri bonorum exilitatem conspiciens, simulque paupertati vestre compaciens, ecclesiam de Wednesbury nostre Dioceseos Capitulorum suorum Coventrie et Lichfeldie, accedente consensu vestris ac successoribus vestrorum usibus propriis perpetuo applicandam pietatis intuitu vobis duxerat concedendam prout in scriptis prefati predecessoris nostri sigillo quo utebatur plenius continetur cumque ecclesiam ipsam de Wednesbury per longa subsequentia demissetis tempora vestris ac successorum vestrorum usibus taliter applicatis, Serenissimus Princeps Edwardus Dei gratia Rex Anglie inclitus intellecto quod jus patronatus ipsius ecclesie de Wednesbury, ad ipsam coronam et dignitatem suam ab antiquo spectasset patronatum memoratum in foro seculari in quo placita hujusmodi in regno ipso exerceri solent a vobis et monasterio vestro per judicium fori sui . . . . . . . . ab ea sic vos amovens et clerico seculari faciens assignari eandem verum cum processu temporis per hoc vidissetis vos ac vestrum monasterium graviter fore lesum ac irreparabili ruine in vicino inseparabiliter ... subjacendum vos Domini Regis vestris anyetatis et continuis clamoribus intus compacientis tantam ministris graciam optinere quod idem Dominus Rex in vos successoresque vestros ac monasterium vestrum jus patronatus predicti in perpetuis transtulit temporibus intuitu pietatis iæ . . . . ulterius contemplacione vestra facietis graciose quod clericus qui ex donacione ipsius Regis ecclesiam ipsam tenuerat ob ejusdem domini Regis reverenciam omnino dimisit eandem ad vos successoresque vestros quantum in eis Domino Rege et clerico servato revertendam. Porro post hæc omnia oculos lacrimarum vestrarum in nos continuatis instanciis assidue convertentes nostre solicitudinis studium stimulari ac nobis indefinenter clamando supplicare cessastis ut cum tam Regis quam clerici benevolentiam in hac parte fueritis assecuti ad vos et monasterium vestrum de cujus ruina lamentabili verisimiliter timebatur pietatis oculum prout ad nos pertinet extendere ac vos et monasterium vestrum ad statum quem in ecclesia predicta antiquitus habebatur pietate paterna reducere quin pocius mero gracie nostre ministerio ecclesiam ipsam cum suis juribus vestris ac successorum vestrorum usibus propriis applicandam concedere dignaremur. Nos itaque vestre ac monasterii vestri (paupertati notorie compacientes ac predecessoris nostri) R. felicis recordacionis vestigiis inherentes consideracione et excellentissimi Prinipis Domini nostri E. Regis Anglie illustris pro vobis in hac parte assidua instancia supplicantis ecclesiam de Wednesbury memoratam cum suis juribus et pertinenciis universis Capitulorum nostrorum Couentrie et Lichfeldie accedente consensu vobis ac monasterio vestro in Dei nomine cum perpetua devocione seruitis presencium tenore concedimus vestris ac successorum vestrorum usibus propriis perpetuo applicandam. Et ad perpetuam horum memoriam tam sigillum nostrum quam Coven. trie et Lichfieldie capitulorum nostrorum sigilla presentibus sunt appensa Data per nos Episcopum apud Brewode xviii. Kalendas Septembris et per nos Priorem et Capitulum Couentrie in Capitulo nostro Couentrie xv. Kalendas Septembris. Et per nos Decanum et Capitulum Lichfeldie in Capitulo nostra Lichfeldie, xi Kalendas Septembris Anno Domini Millesimo CCCmo. quinto et consecracionis nostre prefati Episcopi anno nono. -August 15, 18, 22, 1305.

APPENDIX F.-Charter of Sir William Rous or Rufus concerning Walsall

Church.

Omnibus sanctæ matris ecclesiæ filiis, ad quas prasens scriptum pervenerit,' Willielmus Rufus de Waleshale, salutem. Noverit universitas vestra, me causa Dei et intuitu pietatis dedisse, concessisse, et hac mea presenti carta confirmasse Deo et ecclesiæ S. Mariæ de Hales, et canonicis ordinis Premonstratensis ibidem Deo servientibus, ecclesiam de Waleshale cum capellis et pertinentiis, et omnibus aliis libertatibus suis ; habendam et possidendam in liberam puram et perpetuam eleemosynam, ad hospitalitatem ejusdem domus sustentandam, pro salute animæ meæ, et omnium antecessorum et successorum meorum. His testibus, domino P. Win. toniensi episcopo ; domino Willielmo Coventrie episcopo; domino R. abbate de Wellebec, Henrico de Aldetheleg; Roberto Marmiun ; Willielmo Marmiun fratre ejus ; Ricardo filio Willielmi de Brameurice ; Willielmo Hasato ; Ada de Sancta Maria ; Thoma capellano de Hales.

Other Documents relating to Wednesbury, Rushall, and Walsall.-Extracted

from the Registrum Album,in the custody of the Dean and Chapter of Lichfield, p. 243.

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit. Frater Rogerus permissione divina Prior Coventrie et ejusdem loci Conventus Salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra nos inspexisse ordinacionem venerabilis patris Rogeri Coventrie et Lichfeldie Episcopi et magistri Ricardi thesaurarii in hæc verba.

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Dei gracia Couentrie et Lichfeldie Episcopus et Ricardus thesaurarius Lichfeldie salutem in Domino sempiternam. Noverit Universitas vestra quod cum Henricus Dei gracia Rex Anglorum illustris Abbati et Conventui de Hales Premonstratensis ordinis quorum ecclesiam pater ejus fundaverat patronatum ecclesie de Waleshale contulisset optans quod ecclesie fructus in usus cederent eorundem iidem Abbas et Conventus ordinacioni nostre se supposuerunt quo ad ecclesiam antedictam et pertinencia ejus que in eorum literis patentibus super confectis plenius continetur. Nos igitur dicti Domini Regis affectum pium in domino commendantes desiderantesque perfectum dictorum Religiosorum quibus propter confluenciam hospitum

ut dicitur prope non suppetunt ffacultates divine caritatis intuitu et ob ejusdem dicti domini Regis reuerenciam et ad ejus instanciam de consensu Capituli Lichfeldie ordinando decreuimus quod cum Magister Vincentius Rector Ecclesie de Waleshale ipse cesserit vel decesserit dicti Abbas et Conventus dictam ecclesiam de Waleshale habeant cum pertinenciis et fructibus ejus in usus proprios convertendo. Salva tunc vicaria xiv. marcis assignandis vicario per viros fideles et discretos ad hoc per episco pum deputatos in terris obvencionibus ecclesie quod et aream et edificia ecclesie divident inter predictos religiosos et vicarium secundum quod racione prima viderunt expediri. Vicariusque qui pro tempore fuerit onera episcopalia et Archidiaconalia consueta et debita sustinebit ad onera vero Capellarum ecclesie de Walshale consueta scilicet de Wednesbury, et de Rushal et servicia sibi debita sustinenda habeat idem vicarius preter xii. marcas super fructum quod dictum est superius assignando omnes obuenciones Capellarum earundem propter garbas que quidem obuenciones si ad servicia ac onera in predictis Capellis in forma premissa sustinenda non sufficiant in aliis ejusdem ecclesie proventibus una cum eisdem obuencionibus per viros suprascriptos dicto vicario providentur unus in prenominatis Capellis eadem servicia et onera honeste valeat sustinere alia vero onera Abbas et vicarius similiter pro suis porcionibus sustinebunt. Saluo eciam quod Abbas et Conventus supradicti singulis annis solvant Ecclesie Lichfeldie sex marcas pro ad peticionem dictorum Abbatis et Conventus duximus ordinando ad eorum perpetuam pacem super ecclesiam sepedictam in qua se dicebat aliquando Lichfeldie ecclesia jus habere. De dictis autem sex marcis sexaginta solidos deputamus ad sustentacionem operis Ecclesie Lichfeldie, residuos vero viginti solidos vicariis qui ad missam Beate Virginis vicissim per annum secundum quod moris est fuerint deputati per Capellanum Beate virginis ipsis dicta pecunia tribuenda. Qui dicti viginti solidi solui debeant. Sexaginta vero solidi ipsi qui ad custodiam fabrice fuerit deputatus terminis infrascriptis. Ita scilicet quod tres marce solvantur apud Lichfeldiam in festo Sancti Michaelis tres vero residue in festo Resurrexionis dominice persoluantur. Jurabit et dictus Abbas de Hales qui pro tempore fuerit se dictas sex marcas dictis terminis fideliter soluturum. Non licebit a Decano et Capitulo Lichfeldie in aliquos usus quam supradictos converti pecuniam memoratam. In premissorum autem testimonium et munimen presentem paginam sigillis nostris et sigillo Decani et Capituli Lichfeldie et Abbatis et Conventus de Hales in consensus sui testimonium fecimus roborari. Saluo Conventrie et Lichfeldie ecclesie juribus pont et paroch. Data apud Lichfeldiam in Crastino beati Thome Martyris, Anno Domini Millesimo CC. quadragesimo octavo. Dec. 30, 1248.

Nos igitur predictam ordinacionem ratam habentes et gratam. Eam sicut juste et racionabiliter factam esse. Auctoritate Ecclesiæ nostre Cathedrali confirmamus et huic scripto sigillum nostrum apposuimus in testimonium. Acta die Sabbati proxime post Purificacionem Beate Virginis. Anno. supradicto. February 6, 1248-9.

Extracted from the Registrum Album,in the custody o; the Dean and

Chapter of Lichfield, p. 245. Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum perve. nerit Rogerus Miseracione divina Coventrie et Lichfeldie Episcopus salutem in Domino sempiternam. Noveritis nos ordinacionem bone memorie Roger de Weseham Coventrie et Lichfeldie Episcopi predecessoris nostri super ecclesia de Waleshale, cum suis Capellis, videlicet de Wednesbury de Rushale, ac ceteris omnibus ad eandem pertinentibus non cancellatam non abolitam nec in aliqua sui parte viciatam in hec verba inspexisse

Universis Christi fidelibus ad quos præsens scriptum pervenerit. Rogerus Dei gracia etc. Ut patet supra in ordinacione dicti Rogeri Episcopi usque ad sustinebunt.

In premissorum autem testimonium et munimen presentem paginam sigillis nostris et sigillis Decani et Capituli Lichfeldie fecimus roborari saluo Coventrie et Lichfeldie Ecclesi jure pont. et parochiali. Acta apud Lichfeldiam in Crastino beati Thome Martiris. Anno Domini Millesimo CCmo. quadragesimo octavo. December 30, 1248.

Nos igitur ordinacionem et appropriacionem antedictas canonicas et rite factas eas reputantes approbamus et pontificali auctoritate confirmamus. Saluis nobis et successoribus nostris et ecclesiis nostris juribus universis antedictis. In cnjus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Data apud Brewode in festo purificacionis beate Marie, anno gracie Millesimo CCmo. Septuagesimo octavo Conserationis vero nostre vicesimo primo.-February 2, 1278-9.

« PreviousContinue »