Page images
PDF
EPUB

tum meo etiam honori ac dignitati quantopere faveat, non mihi solùm declaravit, verum etiam universo populo Anglicano: quo nomine majestati vestræ, pro eo ac de me merita est, gratias et ago et habeo maximas. De victoria quam conjunctis nostris copiis Deus contra hostes felicissimam dedit, vobiscum unà lætor; nostrosque in eo prælio neque subsidiis vestris, neque majorum suorum bellicæ gloriæ, neque sua denique virtuti pristinæ defuisse, perquàm etiam gratum est. De Dunkirka, quam deditioni proximam majestas vestra sperare se scribit, eam nunc deditam tam citò posse me rescribere insuper gaudeo: neque unius urbis jactura duplicem perfidiam Hispanum propediem esse luiturum spero; quod capta urbe altera effectum esse, velim majestas etiam vestra tam citò possit rescribere. Quod reliquum pollicetur meas rationes curæ sibi fore, de eo regi optimo atque amicissimo pollicenti, ejusque legato excellentissimo atque ornatissimo viro duci Crequiensi idem confirmanti, non diffido; Deumque opt. max. majestati vestræ reique Gallicæ domi bellique propitium exopto.

nostro, cui cùm classem credamus, narrandi fidem de- | benignitatem, animique magnitudinem testata est suam, rogare non possumus, satis videmur nobis nimisque certò cognovisse. Priore ejus adventu cal. Jan. post redditas celsitudini vestræ literas nostras, vestraque omnia humanitatis officia nostris hominibus ultro delata, petentibus ut portus Ferrarii commoditate uti liceret, responsum est, id concedi non posse, ne rex Hispani scilicet noster hostis offenderetur. Et tamen quid est quod princeps amicus amico præbere communius possit, quàm littoris ac portus aditum? quid est quod nos expectare ab hujusmodi amicitia possimus, quæ hostium nostrorum animum ne offendat, incommodare nobis quàm commodare, aut vel minimis rebus subvenire paratior sit? Et primo quidem ex singulis navibus duobus vel tribus nautis duntaxat excensus in terram, sive commercium (quam vos practicam vocatis) est datum: mox ut auditum est in oppido, navem quandam Belgicam, quæ frumentum in Hispaniam portabat, à nostris esse interceptam, quod erat antea commercii statim adimitur; Longlandius, qui nostris illis mercatoribus præsidet, classem adire non permittitur; aquatio, quæ omnibus non planè hostibus libera est, non sibi nisi sub armatis custodibus iniquo pretio, et quidem egerrimè præbetur: tot nostris mercatoribus, qui non sine maximo vestrorum emolumento illic versantur, suos ne invisant populares aut ulla re adjuvent interdicitur. Posteriore ejus adventu, sub exitum mensis Martii, egressus ex navibus nemini datur: quinto post die cum naviculam quandam Neapolitanam prætoria navis nostra incidentem in nos fortè excepisset, ducenta plus minus tormenta ab oppido classem versus disploduntur, quorum nullum ictu nos læsit ne attigit quidem: quod argumento esse potest quàm longe hæc à portu atque castelli ditione in alto gererentur, quæ vestros quasi portu violato sic sine causa irritarunt : confestim aquatorum nostrorum scaphæ intra portum oppugnantur; una capitur, detinetur; reposcentibus neque scapham neque homines redditum iri respondetur, nisi capta illa navis Neapolitana reddatur, quam constat libero mari captam, ubi capi licuit. Ita nostri multis modis incommodati sine illo commeatu, quem numerata pecunia coëmerant, abire denuo coguntur. Hæc si celsitudinis vestræ voluntate ac jussu quod speramus non fiunt, petimus id ostendat præfecti illius supplicio, qui amicitias domini sui violare tam facile in

animum induxit: sin est ut sciente ac volente vestra
celsitudine commissa hæc sint, cogitet nos, ut benevo-
lentiam vestram plurimi semper fecimus, ita apertas
injurias à benevolentia dignoscere didicisse.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Maii die an. 1658.

Vester quoad licet bonus amicus
OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo
Potentissimoque Principi LUDOVICO Galliæ Regi.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate
augustissime,

QUOD tam celeriter illustri missa legatione majestas vestra meum officium cumulo rependit, cùm singularem

Westmonasterio, die Junii, an. 1658.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Eminentissimo
Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime Domine,

CUM regi serenissimo per literas gratias agam, qui honoris et gratulationis reddendæ causa, suæque lætitiæ de nobilissima recenti victoria mecum communicand legationem splendidissimam misit, ingratus tamen sim, nisi eminentiæ quoque vestræ debitas simul gratias per literas persolvam; quæ ad testandam suam erga me benevolentiam, meique rebus omnibus quibus potest ornandi studium, nepotem suum præstantissimum atque ornatissimum adolescentem unà misit, et siquem haberet apud se propinquiorem aut quem pluris faceret, eum potissimum fuisse missurum scribit: addita etiam ratione, quæ ab judicio tanti viri profecta ad mean haud mediocrem laudem atque ornamentum pertinere existimo; nempe ut qui sanguine conjunctissimi sibi sunt in me honorando atque colendo eminentiam suam imitarentur. Et humanitatis quidem, candoris, amicitiæ vestrum in me diligendo exemplum haud postremum fortasse habuerint; summæ virtutis summæque prudentiæ alia in vobis longe clariora; quibus regna resque maximas summa cum gloria administrare discant. Qua res uti possit eminentia vestra quam diutissimè quamque felicissimè gerere ad totius regni Gallici, immo totius reip. Christianæ commune bonum, vestrumque proprium decus, non defutura mea vota polli

ceor.

Westmonasterio, ex Aula nostra,
die Junii, an. 1658.

Eminentiæ vestræ studiosissimus.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo Potentissimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

majestatem vestram se confugisse; conservatoris judi

Serenissime potentissimeque Rex, amice ac foederate cium, qui judicandis Anglorum causis constitutus est,

charissime,

esse.

supplicem poposcisse; à majestate vestra rursus ad forensem illam cognitionem, unde confugerat, rejectum Quod etsi per se iniquum non est, tamen cùm perspicuum sit Tamirenses istos vestro edicto publico ad suam privatam fraudem abuti, à majestate vestra majorem in modum petimus, ut causam hujus multis casibus afflicti, ad inopiamque redacti, ad conservatorem potius judicem proprium velit pro sua clementia

rum quod superest ab illorum hominum infida societate recuperare: id, re cognita, quin majestati vestræ nobiscum unà maximè placeat non dubitamus.

Westmonasterio, ex Aula nostra, die Aug. an. 1658. Serenissimo Principi LEOPOLDO Austria Archiduci, Provinciarum in Belgio sub PHILIPPO Hispaniarum Regi Præsidi.

QUOTIES Communium religionis hostium importuna consilia variasque artes intuemur, toties nobiscum reputamus, quàm necessarium orbi Christiano, quàmque salutare sit futurum, quò faciliùs adversariorum conatibus iri obviam possit, protestantium principes inter se, et potissimum majestatem vestram cum repub. nostra arctissimo fœdere conjungi. Id à nobis quantopere fit, quantoque studio expetitum, quàm denique gratum no-integram remittere: quo possit inops fortunarum suabis accidisset, si Suecorum nostræque res ea conditione ac loco fuissent, ut fœdus illud ex utriusque animi sententia sanciri, alterque alteri opportunissimo auxilio esse potuisset, oratoribus vestris, ex quo primùm illi hoc apud nos egerunt, testatum reddidimus. Neque vero illi suo muneri defuerunt; sed quam cæteris in rebus consueverunt, eandem hac quoque in parte prudentiam ac diligentiam adhibuerunt. Verùm ea nos domi improborum civium perfidia exercuit qui in fidem sæpius recepti, res novas tamen moliri, et cum exulibus, etiam cum hostibus Hispanis discussa jam sæpe et profligata consilia repetere non desinunt, ut in propulsandis periculis propriis occupati, neque curam omnem, neque integras opes quod in votis erat, ad communem religionis causam tuendam convertere hactenus potuerimus. Quod licuit tamen, quantumque in nobis situm erat, et anteà studiosè præstitimus, et siquid in posterum majestatis vestræ rationibus conducere videbitur, id non velle solùm, verùm etiam summa ope vobiscum una agere per occasiones non desistemus. Interea majestatis vestræ rebus prudentissimè fortissimèque gestis gratulamur atque ex animo lætamur: eundemque uti velit Deus felicitatis atque victoriæ cursum esse quam diuturnum ad sui numinis gloriam assiduis precibus exoptamus.

Westmonasterio, ex Aula nostra, Junii die, an. 1658.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo

Principi Lusitaniæ Regi. S. P. D.

Serenissime Rex, amice ac fœderate,

OSTENDIT nobis per libellum supplicem Joannes Buffield, mercator Londinensis, se anno 1649, merces quasdam Antonio Joanni et Manueli Ferdinando Castaneo Tamirensibus tradidisse, ut iis divenditis earum rationem mercatorum more sibi redderent: tum in Angliam dum navigaret, in piratas incidisse, spoliatumque ab iis damnum haud mediocre accepisse : hoc audito, Antonium et Manuelem eò quod hunc interfectum credebant, traditas sibi merces statim pro suis habuisse, adhuc etiam retinere, rationemque omnem de iis recusare; atque huic fraudi subsecutam paulo post Anglicarum mercium proscriptionem obtendere; coactum se demum superiore anno, hyeme media in Lusitaniam redire, sua repetere; sed frustra; hos enim neque bona neque rationem ut reddant adduci posse; et quod mirum sanè videatur, privatam illarum mercium possessionem proscriptione publica defendere: cùm videret se hominem longinquum deteriore conditione cum Tamirensibus in sua patria contendere, ad

Serenissime Domine,

CAROLUS Harbordus, vir equestris apud nos ordinis, per libellum supplicem ad nos detulit, se bona quædam et suppellectilem cum ex Hollandia Brugas in ditionem vestram asportasset, de iis, ne sibi per vim atque injuriam eripiantur, inopinatò periclitari. Ea nempe, cum à Comite Suffolchiensi pro quo se grandi ære alieno obstrinxerat, ex Anglia an. 1643. missa ad se idcirco fuissent, ut haberet, quo sibi satisfaceret, siquid pro illo dissolvere cogeretur, a Richardo Grenvillo, qui et ipse equestris ordinis esse fertur, occupari, et quo in loco custodiebantur, effractis foribus atque articulis possideri: hoc solo titulo, deberi sibi nescio quid à Theophilo Suffolchiensi comite defuncto, ex quodam nostræ curia Cancellariæ decreto, eaque proinde bona quasi Theophili Comitis essent, eique decreto obnoxia, se referenda in tabulas curasse: cùm ex nostris legibus neque ipse comes, qui nunc est, et cujus hæc bona sunt, eo decreto teneatur, neque bona ejus occupari aut retineri debeant: id quod ex sententia ejusdem curiæ unà cum hisce literis ad vos missa, declaratur, quas quidem literas supradictus Carolus Harbordus à nobis petiit, uti per eas celsitudinem vestram rogatam vellemus, ut bona illa et recensione omni, et iniqua ista Richardi Grenvilli actione, primo quoque tempore libcrentur: cùm hoc contra morem jusque gentium planè sit, at cuiquam in aliena ditione ea de re actio detur, quæ in ea regione, ubi causa actionis orta est, legitimè dari non possit. Hanc causam ut celsitudini vestræ commendaremus, et ipsa justitiæ ratio, et prædicata passim vestra æquanimitas permovit. Quod siquo tempore usus venerit, ut de jure aut commodis vestrorum apud nos agatur, haud remissa profecto nostra studia, immo omni tempore propensissima experturos vos esse polliceor.

Westmonasterio.

Celsitudinis Vestræ Studiosissimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c.

Suprema Curia Parlamenti Parisiensis. Nos commissarii magni sigilli Angliæ, &c. supremam curiam parlamenti Parisiensis rogatam volumus curare velit uti Miles, Gulielmus, et Maria Sandys, defuncti nuper Gulielmi Sandys et Elizabethæ Soamæ uxoris ejus liberi, natione Angli, ætate nondum adulta,

Parisiis, ubi nunc in supradictæ curiæ tutela sunt, ad nos quamprimum redire possint; eosque liberos Jacobo Mowato Scoto, viro probo atque honesto velit committerc, cui nos hanc curam delegavimus, ut eos et inde acciperet, et ad nos huc adduceret: recipimusque, occasione hujusmodi oblata, jus idem atque æquum subditis Galliæ quibuscunque ab hac curia redditum iri.

LITERE RICHARDI PROTECTORIS

NOMINE SCRIPTE.

tamen quod ad servandam societatis fidem attinet, de

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo | sideretis: cui etiam ad utriusque gentis commune bonum ac Potentissimo Principi LUDOVICO Galliarum Regi.

Serenissime ac potentissime Rex, amice ac fœderate,

CUM serenissimus pater meus gloriosæ memoriæ Oliverius reip. Angliæ protector, omnipotente Deo sic volente, supremum jam diem tertio Septembris obierit, ego successor ejus in hoc magistratu legitimè declaratus, tametsi in summo morore ac luctu, non potui tamen quin de re tanta primo quoque tempore majestatem vestram per literas certiorem facerem, quam et mei patris et hujus reip. amicissimam hoc nuntio repentino haud lætaturam esse confido. Meum nunc est à vestra majestate petere, de me sic velit existimare, ut qui nihil deliberatius in animo habeam, quàm societatem et amicitiam quæ gloriosissimo meo parenti vestra cum majestate fuit, summa fide atque constantia colere; ejusque fœdera, consilia, rationes vobiscum institutas eodem studio ac benevolentia observare ratasque habere: legatum proinde apud vos nostrum eadem qua prius potestate præditum volo: quicquid id nostro nomine vobiscum egerit, ita accipere velitis rogo quasi à me ipso actum id esset. Vestræ denique majestati comprecor fausta omnia.

Westmonasterio, ex Aula nostra, 5 Septemb. 1658.

Eminentissimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime Domine,

QUANQUAM nihil mihi acerbius accidere potuit, quàm de serenissimi et præclarissimi patris mei obitu scribere, tamen cum sciam quanti ille fecerit eminentiam vestram, quanti vos illum, neque dubitem quin eminentia vestra, cui summa rei Gallicæ commissa est, amici ac fœderati tam constantis tamque conjuncti mortem molestissime latura sit, permagni referre arbitratus sum, ut eam quoque, simul cum rege, de hoc casu gravissimo per literas monerem; vobisque etiam, quoniam id æquum est, confirmarem, me ea omnia sanctissimè præstiturum ad quæ præstanda vobis, rataque habenda serenissimæ memoriæ pater meus fœdere tenebatur: perficiamque ut illum, utpote vobis amicissimum omnique laude florentem, cùm amissum meritò doletis, quàm minimè

vestra quoque ex parte servandæ Deus eminentiam vestram quàm diutissimè conservet. Westmonasterio, Septemb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c. Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate, CUM videar mihi paternam virtutem vix satis posse imitari, nisi easdem quoque amicitias colam et retinere cupiam, quas ipse et virtute sibi quæsivit, et sibi esse maxime colendas ac retinendas judicio singulari duxit, non est quod dubitet majestas vestra, quin eodem se prosequi studio ac benevolentia debeam, qua pater meus memoriæ serenissimæ est prosecutus. Tametsi igitur in hoc magistratus ac dignitatis initio non eo loco res nostras reperiam, ut in præsentia possim ad quædam capita respondere, quæ oratores vestri in medium protulerunt, tamen et institutum à patre fœdus cum majestate vestra continuare, et arctius etiam conjungere, mihi quidem magnopere placet; rerumque utrinque statum simul ac pleniùs intellixero, ad ea transigenda quæ cum utriusque reip. commodis potissimum conjuncta esse videbuntur, ero equidem semper, ad me quod attinet, promptissimus. Deus interim majestatem vestram, ad gloriam suam et orthodoxæ ecclesiæ tutelam atque præsidium, quam diutissimè conservet.

Westmonasterio, ex Aula nostra, Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Scania, Esthonia, Careliæ, Brema, Verda, Stetini, Pomeraniæ, Cassubiæ, et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingriæ et Wismariæ, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Juliaci, Clivia, et Montium Duci.

Serenissime, potentissime rex, amice ac fœderate,

BINAS accepi à majestate vestra literas; alteras per nuncium suum, alteras legato nostro D. Philippo Mea

charissime,

dows, ad me transmissas. Ex quibus non solum do- | Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate lorem suum de obitu patris mei serenissimi veris animi sensibus expressum, deque ipso majestas vestra quàm preclarè senserit, verum etiam de me quoque ejus in locum suspecto quantam spem ceperit cognovi. Et ad paternæ quidem laudis cumulum nihil posthac amplius aut illustrius tanto authore accedere potest, meis certe in capessenda repub. auspiciis nihil felicius tanto gratulatore, ad virtutes denique patrias tanquam hæreditatem optimam adeundas nihil quod accendat vehementius tanto hortatore potuit accidere. Ad rationes majestatis vestræ de communi Protestantium causa nobiscum initas quod spectat, sic velim existimet, me quidem ex quo ad hæc gubernacula accessi, quanquàm eo loco res nostræ sunt, ut summam diligentiam, curam, vigilantiam domi potissimum requirant, nihil tamen antiquius aut deliberatius habuisse aut habere, quam paterno fœderi cum majestate vestra percusso quantum in me erit non deesse. Classem itaque in mare Balticum mittendam cum iis mandatis curavi, quæ internuncius noster, quem ad hoc totum negotium amplissimè instruximus, majestati vestræ communicabit. Quam Deus opt. max. incolumem, prosperisque rerum successibus fortunatissimam, ad orthodoxam fidem tutandam diutissime conservet.

Westmonasterio, ex Aula nostra,

die 13 Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Serenissimo ac Potentissimo
Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum,
Vandalorumque Regi, &c.

Serenissime, potentissimeque rex, amice ac fœderate,

MITTO ad majestatem vestram, quo nihil dignius aut præstantius possum mittere, virum verè egregium, vereque nobilem Georgium Aiscoum, equitem auratum, non solùm belli, et navalis præsertim scientia multis ex rebus fortiter gestis cognitum jam sæpe atque spectatum, verum etiam probitate, modestia, ingenio, doctrina præditum, moribus suavissimis nemini non charum, et, quod nunc caput rei est, sub signis majestatis vestræ virtute bellica toto orbe terrarum florentissimæ jam diu mereri cupientem. Velimque sic habeat majestas vestra, quicquid huic viro muneris commiserit, in quo fides, fortitudo, experientia constare vel etiam prælucere possit, neque fideliori neque fortiori, nec facile peritiori posse se quicquam committere. Quæ autem ego illi negotia dedero communicanda vestræ majestati, in iis expeditum aditum, aurem benignam velit rogo præbere, eamque fidem, quam nobismetipsis coràm fuisset habitura; eum denique honorem, quem tali viro et suis meritis et nostra commendatione ornatissimo convenire judicaverit. Deus res vestras ad gloriam suam et orthodoxæ ecclesiæ præsidium felici exitu fortunet. Westmonasterio ex Aula nostra,

die Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo Potentissimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

[ocr errors]

DETULIT ad nos per libellum supplicem Samuel Piggottus, Londinensis mercator, se nuper naves duas (quarum alteri nomen Posta, magister Tiddeus Jacobus; alteri The Water-Dog, magister Garbrand Peters) Londino in Galliam negotiandi causa misisse; eas inde sale onustas Amsterodamum petisse ; Amsterodamo alteram saburra tantùm, alteram halece impositas cujus cum Petro quodam Heinsbergo societas erat in mare Balticum Stetinum usque Pomeraniæ, quæ in vestra ditione est, ad exponendam illic halecem navigasse; verùm utrasque hasce naves accepisse se alicubi maris Baltici à copiis quibusdam vestris detineri ; tametsi ut huic malo occurreret cum utraque nave syngrapham sigillo curiæ maritimæ obsignatam unà curaverit mittendam, qua et navium harum et mercium, excepta halecis parte supradicta, unum se esse ac legitimum dominum demonstraret. Cujus rei cùm fidem apud nos plenam fecerit, peto magnopere à majestate vestra (quandoquidem duarum navium jactura sine summo hominis detrimento fortunarumque forte omnium naufragio vix posse accidere videtur) uti mandet suis atque imperet illarum navium liberam primo quoque tempore dimissionem. Deus majestatem vestram, ad gloriam suam ecclesiæque orthodoxæ præsidium, quàm diutissimè servet incolumem.

Westmonasterio, ex Aula nostra, Jan. 27. an. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Celsis et Potentibus Dominis Occidentalis Frisia Potestatibus, S. D.

Celsi et potentes domini, amici ac fœderati charissimi,

GRAVEM ad me detulit querelam per libellum supplicem Maria Grinderia vidua, cùm sibi à Thoma Killegræo vestro milite pecunia bene magna ante annos octodecim debeatur, se eum ne nullo modo adducere per procuratorem posse, neque ut debitum solvat, neque ut de jure suo, si quid sit, velit lege experiri; id ne à procuratore viduæ cogi possit, petisse eum à celsitudinibus vestris per libellum supplicem, ne cui liceat eum lege persequi ullius pecuniæ ab se in Angliæ debitæ. Ego verò si celsitudinibus vestris hoc tantum significavero, viduam esse, egenam esse, multorum matrem parvulorum, cujus iste omnes prope fortunas avertere conatur, non committam ut apud vos, quibus divina præcepta atque adeo de viduis pupillisque non opprimendis notissima esse confido, graviore ulla utendum cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium petitioni istius concedere velitis: id quod nunquam concessuros vos esse mihi persuadeo.

Westmonast. ex Aula nostra, Jan. 27. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo
Potentissimoque Principi Ludovico Gallia Regi.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate

augustissime,

ACCEPIMUS, idque non sine dolore, quasdam in provincia protestantes ecclesias ab homine quodam male

feriato ita indignè fuisse in sacris concionibus interpellatas, ut ea res magistratibus, ad quos hujus causæ cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animadversione digna censeretur: sed conventum Cleri, qui iis in locis proximè habebatur, à majestate vestra impetrasse, ut res integra Parisios ad concilium regium revocaretur: à quo dum nihil hactenus decernitur, ecclesias illas et præsertim Aquariensem, convenire ad colendum Deum prohiberi. Vehementer itaque à majestate vestra etiam atque etiam peto, primùm, ut quorum preces ad Deum pro salute sua rebusque regni prosperis non interdicit, eorum coitus publicos ad precandum interdicere ne velit : deinde ut in illum hominem rei divinæ interpellatorem ex sententia illorum judicum, quibus hujusmodi causarum legitima atque consueta cognitio Gratianopoli data est, animadvertatur. Deus majestatem vestram quàm diuturnam atque incolumem conservet; ut si hæc nostra vota vobis accepta sunt, Deoque grata esse existimatis, eadem ab illis etiam protestantibus ecclesiis quibus nunc interdicitur, pro vobis publice fieri, sublato illo interdicto, quàm primum velitis.

Westmonasterio, 18 Feb. an. 1658.

Eminentissimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime domine cardinalis, PROFICISCITUR in Galliam, ibique ad tempus commorari cogitat illustrissima domina defuncti nuper ducis Richmondiæ uxor cum duce filio adolescentulo. Eminentiam itaque vestram magnopere rogo, ut siquid acciderit in quo iis vestra authoritate, favore, patrocinio, utpote peregrinis, usus esse possit, ita eorum dignitatem tueri, vobisque haud vulgariter commendatam rebus omnibus habere velitis, ut ad vestram humanitatem erga omnes, præsertim tam illustri genere oriundos, eximiam, sentiant nostris literis quod accedere potuit cumuli accessisse: simul et hoc sibi persuadeat eminentia vestra commendationem suam, si quid à me hujusmodi postulabit, apud me non minus valituram.

Westmonasterio, 29 Feb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Potentissimo Principi JOANNI Portugalliæ Regi. Serenissime potentissimeque rex, amice ac fœderate,

TAMETSI multa sunt quæ ad regem amicum et reip. nostræ conjunctissimum necessariò scribam, nihil est tamen quod faciam libentius quàm quod nunc facio, ut majestati vestræ, regnoque Portugalliæ insignem hanc proximam de communi hoste Hispano victoriam gra- | tuler: qua non ad vestram tantummodo, verum etiam ad Europæ totius pacem ac respirationem, permagnum, atque in multos fortasse annos, allatum esse momentum nemo est quin intelligat. Alterum est in quo victoriarum certissimum pignus justitiam majestatis vestræ agnoscam, qua ex articulo fœderis 24, per arbitros Londini datos, mercatoribus nostris est satisfactum, quorum naves onerarias Brasiliensis societas conduxit. Unus

est Alexander Bencius, mercator Londinensis, cui, cùm navis ejus, quæ Tres Fratres vulgo nominatur, magistro

Joanne Wilkio, duas navigationes conducta onerataque navaverit, pactum stipendium persolvere societas recusat: cùm cæteris qui semel tantum navigarunt, jampridem persolutum sit. Quod cur sit factum non intelligo, nisi si eorum judicio mercede dignior est, qui semel quàm qui bis meruerit. Vehementer itaque peto à majestate vestra, ut huic uni Alexandro, cui duplum debetur, debita navatæ operæ satisfactio ne defiat; velitque pro authoritate sua quàm brevissimum solutionis diem damnique simul sarciendi sociis Brasiliensibus constituere: quorum dilationibus effectum est, ut datum inde mercatori damnum mercedem ipsam jam pene superat. Deus majestatem vestram lætis rerum successibus contra hostem augere indies et fortunare pergat. Westmonasterio, ex Aula nostra, 23 Feb. an. 1658.

RICHARDUS Protect. Reip. Angliæ, &c. Eminentissimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime domine,

PER literas ad eminentiam vestram octo circiter abhinc mensibus Jun. 13 datas, causam Petri Petti, viri et singulari probitate præditi et egregiis artibus in re navali nobis rcique publicæ utilissimi, commendavimus. Ejus nave Edwardo anno 1646 à quodam Gallo, cui nomen Basconi, Thamesis in ostio, ut scripsimus, capta, et in portu Bononiensi vendita, quanquam rex in concilio regio 4 Novemb. anno 1647 decreverat, ut quam censuisset consilium pecuniæ summam damni accepti loco dandam, satisfactioni daretur, is tamen ex eo decreto nihildum se fructus percepisse ostendit. Cùm autem dubium mihi non sit, quin eminentia vestra meo rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid impedimento sit, cujusve negligentia aut contumacia factum, ut decreto regio post annos jam decem non obtemperetur; velitque pro sua authoritate instare, ut decreta illa pecunia, quam irrogatam jamdiu existimamus, et exigatur quamprimum, et petitori nostro solvatur. Ita rem justitiæ imprimis gratam eminentia vestra fecerit, et à me singularem prætereà gratiam inierit. Westmonasterio, ex Aula nostra, 22 Feb. 1658.

Duæ sequentes Literæ, RICHARDO abdicato, Restituti Parlamenti nomine scripti sunt.

Parlamentum Reipub. Angliæ serenissimo potentissimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Serenissime potentissimeque rex, amice charissime,

CUM visum sit Deo optimo atque omnipotenti, penes quem solum conversiones omnes regnorum, rerumque publicarum sunt, nos pristinæ auctoritati summæque rerum Anglicarum administrandæ restituere, et majestatem vestram ea de re certiorem esse faciendam imprimis duximus, et vobis porro significandum, nos cùm

« PreviousContinue »