Page images
PDF
EPUB

t

Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas

Fruges et agris rettulit uberes,
Et signa nostro restituit Iovi
Derepta Parthorum superbis
Postibus et vacuum duellis

v. 7. Direpta, Codd. plerique et sic Vanderb. R.

dientiamque sibi facturum lyram tetigisse atque tum demum oratione commonefecisse poetam. Sed paucis, puto, haec explicatio probabitur. Ne parv. Tyrrh. per aequor vel dar. ne cum parva, qua ego uterer, cymba alto mari me committerem, h. e. ne tenui, quod mihi esset, ingenio audacter tentarem, quae magna tantum tentare possunt ingenia, sive: ne tentarem, cui impar essem, carmen epicum.Magni scilicet poctae, qui in re gravi et ampla versantur, in alto mari navigare,sive, ut Virgilius Georg. II. 41. ait, vela patenti pelago dare finguntur; at iis, qui res tenues tractant, cymba tantum, haud alto mari committenda, tribuitur. Propert. III. 7. 3: Quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? Non sunt apta meae grandia vela rati. Ovid. Trist. II. 329: Non ideo debet pelago se credere, si qua Audet in exiguo ludere cymba lacu. - Tyrrhenum, pro mari quovis.

v. 4-16. Tua, Caesar, aetas, cett. Observa poetae artem, qua lectorem in mediam rem abripit. Non ait enim,, ab Apolline igitur a re temere incepta deterritus, felicitatem potius per Augusti victorias nobis partam canam," sed eam statim canit. tua aetas, aetas, quae sub tuo imperio nobis contigit, h. e. pax per te nobis data. - fruges uberes, ubertatem; supr. IV. 5. 8: Nutrit rura Ceres almaque Fau

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

5

stitas. signa nostr. rest. Iov. Derep. Parth. superb. post. De signis Romanorum militaribus a Parthis receptis, vid. supr. in argum. ad III. 5. Mentionem autem nunc facit horum signorum, quod non solum eorum recuperatio ad Augusti res gloriosissimas referebatur et certatim poetarum carminibus tum celebrabatur, vid. Cerd. ad Virg. Aen. VII. 607. sed etiam quod in illorum recuperatione, h. e. in victis Parthis, Romano nomini infestissimis, vel maxime nitebatur pacis, de qua sermo est, securitas; →derepta, cf. infr. Epist. I. 8. ubi Augustus signa templorum Parthorum refixisse dicitur. nostro Iovi, Marti quidem ultori Augustus recuperata a Parthis signa consecrasse traditur, vid. Dio LIV. 8. sed cum poeta in universum nunc indicare vellet, signa illa populo Romano restituta esse, posuit deum, sub cuius peculiari tutela custodiri putabatur Romanum imperium; pro vulgari igitur nobis multo gravius dixit nostro Iovi. postibus, sc. templorum; supr. III. 5. 18. in oratione Reguli: Signa ego Punicis Affixa delubris et arma Militibus sine caede, dixit, Derepta vidi. superbis, magnifice ornatis; Virg. Aen. II. 504: Barbarico postes auro spoliisque superbi. duellum antique pro: bellum. Cum templum Iani ter, ut Suetonius testatur Aug. Vit. c. 22., sub Augusto

Ianum Quirini clausit et ordinem
Rectum evaganti frena licentiae
Iniecit emovitque culpas

Et veteres revocavit artes,

Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
Porrecta maiestas ad ortus
Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor

10

15

v. 9. Ianum Quirini, Codd. omnes. Multis placuit Passeratii coniectura Ianum Quirinum (quam Doer. quoque recepit); sed etsi sollemni nomine Ianus Quirinus appellatus fuerit (cf. Macrob. I. 9: In sacris quoque invocamus Ianum Quirinum, quasi bellorum potentem, ab hasta, quam Sabini curim vocant. Suet. Octav. c. 22: Tanum Quirinum ter clusit), consulto tamen Horatius ab hac formula recessisse videtur, ut Ianum significaret a Quirino positum (Aur. Vict. 3.). clusit, scripserunt Cuningh., Iani, Mitsch., Doer. (ut Od. III. 5. 23); sed omnes Codd. praeter unum Vanderburgii tuentur vulg. lect. clausit. v. 11. Nonnulli Codd. praebent domuitque (ut Od. IV. 5. 22.), alii dimovitque, demovitque, amovitque, plurimi denique et optimi emovitque, quae unice vera est lectio. v. 15. ortum, vulg. lectio; sed in plerisque libris legitur ortus, quod praeter alios recte praetulerunt Vanderb., Íahn, Mein,, Or. Facilius enim pluralis mutari poterat a librariis in sing., quam contra. R.

clausum fuerit, primum quidem U.
C. DCCXXV. post victoriam Actia-
cam, vid. Dio LI. 20., secundum
DCCXXX. post bellum Cantabri-
cum, vid. Dio LIII. 26., tertium, ut
probatum ivit Masson. in Templ.
Ian. Reser. p. 208. U. C. DCCXLIV,
recte interpretes hoc carmen ad an-
num, quo tertium Iani templum clau-
sum fuit, referunt. Iam vero cum
totum hoc carmen in describenda
reductae pacis felicitate versetur;
summa illa de templo Iani clauso
laetitia occasionem huic scribendo
carmini dedisse videtur. -vacuum
duellis, quod Iano clauso vacua bel-
lo fuit respublica.
evag. fren. lic.
Iniec. sic supr. III. 24. 29: indomi
tam refrenare licentiam. emovit
culpas, recidenda curavit flagitia,
exstirpavit. Similiter supr. IV. 5.
22: Mos et lex maculosum edomuit
nefas. veteres artes, veterem di-

sciplinam, de qua Livius in Prooemio: Caeterum aut me amor negotii suscepti fallit aut nulla unquam respublica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit. maiestas, gloria et amplitudo; ab Hesperio cubili, ab Oceano, ubi soi conditur, sive, at prisca sibi fingebat antiquitas, cubitum it, h. e. a solis occasu. Comparant Tibull. II. 5. 57: Roma tuum nomen terris fatale regendis, Quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos.

v. 17-24. Custode rerum Caesare, sic supr. IV. 5. 2. Optimus Romulae gentis custos, et carmine antecedente v. 43. tutela praesens Italiae dominaeque Romae vocatur;

non furor, seditio; furor et furere apud Ciceronem quoque passim de bellis civilibus; vis, violentia; supr. III. 14. 14: ego nec tumul

[ocr errors]

Civilis aut vis exiget otium,

Non ira, quae procudit enses

[ocr errors]
[ocr errors]

Et miseras inimicat urbes.

Non, qui profundum Danubium bibunt,
Edicta rumpent Iulia, non Getae,

Non Seres infidive Persae,

Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris
Inter iocosi munera Liberi

20

125

v. 18. eximet, Codd. plerique et sic Cruq., Torr., Fea, Vanderb., lahn. al. Sed praestat quod Codd. aliquot exhibent et Porphyr. quoque legisse videtur: exiget;,, eximere enim de re molesta plerumque dicitur, ut eximere curam, metum etc. Otium vero et pacem et cetera laeta vel quae extra hominum consistunt non tam eximi quam adimi dicuntur. Rectius igitur legemus exigét, i. e. excludet, expeliet, exturbabit. “Bentl. v. 23. infidique, pars Codd. R.

[ocr errors]

tum Nec mori per vim metuam tenente Caesare terras. exiget otium, pacem ex imperio Romano abiget et expellet; - inimicat, ad bellum concitat. qui profund. Danub. bib. Istri accolae, Germani, Raeti, Daci cett. ut supr. II. 20. 20. Rhodani potores de Gallis, cf. carm. antec. v. 46. edicta Iulia, quae Augustus in pacis conditionibus observanda praescripsit victis populis. — Getae, ultra Dacos quidem Orientem et pontum Euxinum versus ad Istrum sedem suam habebant Getae, vid. Strab. VII. p. 467. sed promiscue a Romanis pro Dacis ponuntur, vid. Plin. IV. 12. Fusi illi sunt primum U. C. DCCXXXIV. a Lentulo, cf. supr. ad III. 8. 18. debellati vero DCCLIII. a Tiberio, vid. Dio LIV. 36. -'Seres, Seres enim vel Indi, postquam legatos ad Augustum, qui eius amicitiam peterent, Antiochiam miserant (de qua legatione Augusto honorificentissima vid. Sueton. Aug. Vit. c. 21.), pro populis, qui Romano imperio se subiecissent, habebantur. Persae, Horat. Doer. T. I.

Parthi. Tanain prop. fl. ort. Tanais accolae, Scythae.

v. 25-32. Nosque et profest. luc. et sacr. cett. Sententia: nos vero, quibus tanta sub tanto principe securitate et felicitate frui licet, unoquoque die, tam non festo, quam festo, una cum uxoribus nostris et liberis, deos ante inter vina sollemnibus libationibus venerati egregia bonorum principum facta et Troiam, unde originem nostram ducimus, et Anchisen et almae Veneris propaginem carminibus ad modos Lydios decantatis ex more maiorum celebrabimus! Molliores sane pii gratique in bonum principem animi sensus ita hic locus spirat, ut eius lectione vel durioris ingenii hominem suaviter affectum iri existimes. profestis, diebus non festis quoque, h. e. quotidie: unusquisque enim civis cum suis privatim Augustum ex mente poetae pie venerari debet; dies profesti, nos: Werkel - Tage; cf. infr. ad Sat. II. 2. 116. Inter iocosi mun. Lib. libationes enim mensis secun

[ocr errors]

A a

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Q. HORATII FLACCI EPOD ON LIBER.

CARMEN I.

AD MAECENATE M.

Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,

CARMEN I.

Cum ad ea, in quibus verae amicitiae fides spectaretur, referri quoque soleret promtus paratusque vel in remotissimas terras amicum comitandi animus (cf. supr. II. 6. et ibi not.); eiusmodi occasionem, qua Maecenati fidem suam in amicitia probaret, cupide amplexus est Horatius. Maecenati enim iam id agenti, ut Augustum in bello contra Antonium et Cleopatram secuturus Brun+ dusium, quo senatores et equestris dignitatis viri evocati fuerant (vid. Dio L. 11.), se conferret, poeta, se, quamvis probe gnarum, exiguam fore, quam praesentia sua ei in bellum proficiscenti praestare possit, operam, tamen, cum nullo loco sine eo iucundam vitam agere possit et suus de eo metus multo minor in eius comitatu futurus sit, forti animo per omnes terras ad ultimum earum usque terminum illum secuturum esse, mollissimo animi sensu

declarat. In quo quidem capto consilio ne forte lucri studio ductus esse videatur, avrάonɛiαv suam laudando et se ab omni divitiarum colligendarum studio alienissimum esse profitendo, integerrimae amicitiae laudem sibi vindicat. Caeterum si verum est, quod Massonus in Vita Horatii evincere studuit, Maecenatem anno DCCXXII, quo pugna ad Actium commissa est, urbi praefectum fuisse, illum a perficiendo, quod primum ceperat, consilio deinde retentum esse statuendum est. De inscriptione huius libri Epodon, sive ab Horatio sive a Grammatico aliquo profecta, unde illa petita fuerit, et quo sensu accipienda sit, non amplius ambigi potest. Scilicet iamborum inventor, Archilochus, eiusmodi quoque Iamborum genus invenisse dicitur (vid Plutarch. de Music. p. 1141.), quos éxodovs appellaret, quia in illis, ut Diomedes p. 482. (edit. Putsch.) ait, versuum partes

« PreviousContinue »