Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]

Ovid. Art. I. 631. simplices, non ad externum Nympharum cultum, sed ad nativam earum animi simplicitatem retulerim, nos: gutmüthig. ferus, saevus, άyelos. semp. ard. acu. sag. cot. cruent. de hac Cupidinis sagittas acuentis in gemmis quoque expressa imagine laudant Lippert. Dactyl. Mill. I. 798. Adde Winckelmann in Opp. Tom. I. p. 71. VII. p. 499. sagittae dicuntur ardentes, quia ignem, quo imbutae sunt, spirant, tóga unvoα, πνρίπνοα, πυριπνείοντες ὀϊστοί. acuens, sic apud Philodemum Epigr. XV. 3. in Anthol. Graec. T. II. p. 74. (Anthol. Pal. I. p. 118.): 'AXX' ἤδη θαὰ τόξα νέοι θήγουσιν Ερωτες. cote cruenta, cogita Cupidinem sagittas acuere obtusas et sanguine in cotem destillante adhuc madentes; nisi cruentus, ut saepe alibi, iam est saevus, crudelis,

atrox.

[ocr errors]

v. 17-20. Adde qu. pub. t. cr. omn., Serv, cr. nov. Quid, quod plures, quam ante, ex omni iuventute ad te confluunt et sic novorum, qui tibi serviant, amatorum numerus augetur. servitus, hinc Barine vers. sq. domina dicitur; apposite autem iuvenis, qui totum se puellae cuidam

15

20

emancipat, ei servire dicitur, ut apul Graecos dovlevɛɩv, vid. Dorvill. ad Charit. II. 17. p. 319. edit. Lips. Impiae, periurae, perfidae.

-

filiis

ut

v. 21-24. iuvencis suis, suis; iuvencus de adolescente, supr. II, 5. 5: iuvenca de puella, ubi vide notata. te sen. parci, sc, ne formae tuae illecebris eorum filios capias et sic fundi illorum fias calamitas. miserae, h. e. misere et perdite amantes, δυςέρωτες. codem sensu infr. III, 7. 10. Chloë misera dicitur. tua ne retard, aur. maritos, h. e. ne formae tuae lenociniis maritos ad libidinem tecum exerce dam pellicias. Aura de odore, quem iuvencae, equae (Virg. Georg, III. 250: Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum Corpora, tantum notas odor attulit auras?) et alia animalia ad libidinem proclivia emittunt et sic mares ad coitum alliciunt. Quemadmodum igitur Horatius paulo ante adolescentes appellavit iuvencos, Barinen ita nunc II. comparat cum iuvenca (cf. supr. 5. 6. et infr. III. 11.9 sqq.) et, quod iuvencae proprium est, ei tribuit. Quam quidem inhonestioris rei imaginem non ex nostrae aetatis ingenio diiudicandam esse, iam supra l. l.

Non

CARMEN IX.

AD VALGI U M.

on semper imbres nubibus hispidos Manant in agros aut mare Caspium

Vexant inaequales procellae

Usque, nec Armeniis in oris,

Amice Valgi, stat glacies iners
Menses per omnes aut Aquilonibus

v. 3. Versant, Fea e Vatic. Reg., perperam. R.

monuimus. Vide de hoc loco disputantem. Obbarium in Iahnii „Archiv" 1833. II. Suppl. p. 586.

CARMEN IX.

T. Valgium Rufum immodicas de amatissimi sibi Mystae morte querelas dies noctesque repetentem duabus praecipue rationibus, ut tandem illis modum ponat, permovere studet. Primum enim reputare eum secum iubet, quomodo in rerum natura quoque non semper mala tempestas, vel hiems, vel venti saeviant; deinde ante oculos ei ponit exemplum Nestoris et Priami, qui, quamvis aeque acerbum de carissimorum filiorum morte dolorem suscepissent, tamen non semper, ut ille, in eo defixi permanserint. Tum, ut habeat, quo animum suum cum maxime exhilarare possit, novas Augusti victorias carminibus secum celebrandas tanquam optimum tristitiae remedium ei proponit; quae quidem ingeniosa ad Augusti laudes canendas conversio efficacissima sane ad eius gratiam captandam esse debuit. De T. Valgio Rufo, poeta epico, quo non alterum aeterno Homero propiorem fuisse Tibullus IV. 1. 180.

[ocr errors]

5

ait, copiose ad hunc ipsum Tibulli locum egit Broukhusius.

v. 1-8. Non semper, ad vim, quam particula semper in hoc carmine habet, praecipue advertendum est; poeta enim ideo tantum carpit Valgii luctum, quod assidue et semper ei huc usque indulserat; hinc

[ocr errors]

non semper, non usque, non menses per omnes, non omnes annos, et tu semper, sibi respondent. Non semp. man. imbres nubibus, pro: e nubibus; in eandem sententiam supr. I, 7. 16. Notus non imbres perpetuos parturire dicebatur: hispidos, h. e. squalidos, uti agri sunt tempore pluvioso [cf. Wellauer in Iahnii „Archiv" a. 1831. p. 405.]; inaequales, quia procellae inaequaliter, h. è. vario, turbido et inconstante impetu decidunt; at Mitsch. procellas dictas esse putat inaequales, quod mare inaequale reddunt. mare Caspium, procellosum, Pomp. Mel. III. 5.- vexant, perturbant, concitant;

-

Ovid. Her. XIX. 126: An mare, ab inviso privignae nomine dictum Vexat in aequoream versa noverca deam? Armeniis in oris, mari Caspio vicinis. iners, immobilis, apposite ad glaciei naturam desi

Querceta Gargani laborant Et foliis viduantur orni: Tu semper urges flebilibus modis Mysten ademtum, nec tibi vespero Surgente decedunt amores

Nec rapidum fugiente solem. At non ter aevo functus amabilem Ploravit omnes Antilochum senex

gnandam; iners enim dicitur, quod torpet, síne motu et actu iacet; hinc bruma quoque iners infr. IV, 7. 12: terra iners III, 4. 45. Gargani, Apuliae montis (nunc Monte S. Angelo in Capitanata), qui crebris tempestatibus infestari solet; cf. infr. Epist. II, 1. 202. Aquilonibus laborant, ita Aquilonibus impelluntur, ut vix se tenere possint; laborare eleganter dicitur, qui vim, impetum, onus cett. vix sustinere potest; sic supr. I, 9. 4. silvae, nivis oneri sustinendo impares, laborantes dicuntur; ubi cf. not.

v. 9-12. urges gravius pro vulgari: prosequeris; similiter lacrimis urgere dixit Propert. IV. 11. 1: Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum.flebilibus modis, h. e. miserabilibus (quales supr. I, 33. 2. Tibullus decantasse dicitur) elegis; fuit igitur Valgius non solum poeta epicus, sed etiam elegiacus. Mysten, puerum delicatum, cuius mors summa Valgium affecerat tristitia. Vespero surgente fugiente solem, Veneris stella sub vespere surgente, solis ortu occidente, h. e. vespere et mane, noctu dieque; nam sidus Veneris, quod vespere Hesperus, idem mane mutato nomine Lucifer vocatur; vid. Wernsdorf. ad Poett. Minor. T. III. Excurs. V. p.

508 sq.

10

rapidum, ad celerem et rapidum solis cursum referendum. – decedunt amores, ex animo Mysten tuum, quem in deliciis habebas, dimittis; amores passim in honestiore sensu de iis, quos pie amamus et in deliciis habemus; Virg. Eclog. VII 21: Nymphae, noster amor, Libethrides cett. h. e. quas pie colimus. cf. ad Catull. X. 5.

v. 13-16. senex ter aevo (h. e. tribus aevis, yevɛais) functus, qui tres hominum aetates vixit, Nestor; aevum, yɛvɛά, hominum aetas, triginta ferme annorum spatio circumscribi solet; scriptores tamen in constituendo annorum, quibus yɛved absolvatur, numero inter se discrepant; vid. quos laudat Alberti ad Hesych. T. I. p. 814. n. 18. Lar cher. in Nott. ad Herod. Libr. II. De Nestore vid. Hom. Il. I. 250.Antilochum, filium Nestoris, in pagna ad Troiam, dum patrem praesen ti vitae periculo ereptum venerat, occisum; cuius caedem, breviter Homero Odyss. III. 111. IV. 187, com memoratam (cf. Pindar. Pyth. VI. 28 sqq.), celebrarunt poetae, qui plura ad bellum Troianum spectantia latius post Homerum exsecuti sunt, nominatim Quint. Calab. II. 243 sqq

[ocr errors][merged small]

Annos, nec impubem parentes

15

C

Troilon aut Phrygiae sorores

Flevere semper. Desine mollium

Tandem querelarum, et potius nova
Cantemus Augusti tropaea

Caesaris et rigidum Niphaten,
Medumque flumen gentibus additum
Victis minores volvere vertices,
Intraque praescriptum Gelonos
Exiguis equitare campis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

[ocr errors]

-

v. 17 24. Desine querelarum, Graece (2ñys yówv, ódvouav, vid. (λῆγε γόων, Lambin.) pro: desine queri, vel, (ut Ovid. Met. VI. 215. dixit) desine querelas. Similiter Od. III. 27. 69: abstineto irarum et rixae. mollium, mollioris animi dolorem exprimentium. nov. August. Caes. tropaea et rigid. Niph. cett. novas, quas Augustus ab Armeniis, Parthis, Gelonis reportavit, victorias. Rem, ut poeta, auget. Iusto bello enim nullum horum populorum proprie perdomuit Augustus, sed Armeniis, qui per rigidum Niphaten designantur, U. C. DCCXXXIV. misso in eorum terram Tiberio duce exercitu, regem tantum Tigranem pulso Artaxia praeposuit, vid. Dio LIV. 9. Sueton. Tib. c. 9. Vellei.

[ocr errors]

20

II. 94. Tacit. Annal. II. 3. a Parthorum (pro quibus Medum flumen positum est) rege autem, Phraate, eodem anno signa Crassi clade amissa recepit, vid. Dio LIV. 8. Gelonos denique, gentem Sarmaticam, cum in Romanorum fines trans Istrum incursionem fecissent, misso Lentulo trans flumen repulit; vid. Flor. IV. 12. Niphaten, montem Armeniae, qui propter altitudinem rigidus dicitur, i. e. rigens (steil emporstarrend), cf. Ov. Met. XI. 150: riget arduus alto Tmolus in adscensu. Sed Mitscherlichius proclivior est Niphaten explicare de fluvio, cuius nomen, licet nulli veterum Geographorum commemoratum, Tigris fortasse in ea Armeniae parte, ubi mons Niphates situs fuit, gesserit; quae quidem opinio seriorum certe poetarum, qui Niphatis fluvii mentionem faciunt, testimonio nititur. Medum flumen, Euphraten; minores volvere vertices, minus, ut domitum, se extollere, lenius et moderatius fluere; huc pertinet, quem laudant, locus Virgil. Aen. VIII. 726: Euphrates ibat iam mollior undis. Parthi nempe, huius fluvii accolae, desinebant hoc anno altiores spiritus trahere. intra praescriptum, intra praescriptos terminos. equitare, pro vulgari: se tenere, moris

CARMEN X.

AD LICINIU M.

Rectius vives, Licini, neque altum
Semper urgendo neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
Litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti

quo Geloni equis vecti circumvagari
et incursiones facere solebant, re-
spectu habito.

CARMEN X.

5

Caepione ad Augustum opprimendum inierat, consiliis temeritatis suae poenas tandem dedit gravissimas. Necatus est a. U. C. 732.

v. 1-4. Rectius, prudentius ideoque felicius; neque altum semper urg. cett. dum neque in altum semper navis tuae cursum dirigis, neque securitatis causa litori, ipsi non satis fido propter scopulos, nimium adhaeres; h. e. demta rei imagine: si neque nimio animi fervore ad altiora abreptus, neque nimio timore ad humiliora depressus, mediam inter utrumque viam ingressus fueris. semper, refer ad ferventius, quo quis semper agitatur, studium.

Quum Horatius L. Licinium Varronem Murenam, Proculeii (de quo vid. supr. ad II, 2. 5.) ac Terentiae fratrem, hominem varium, ambitiosum, seditiosum et, quicquid suaderet vehementioris animi impetus, cupide appetentem, iam id agere intellexisset, ut non solum meliorem sortem (nam bonis suis proscriptione exutus fuerat) sibi pararet, sed etiam ad honores altissimos adscenderet; praeceptis saluberrimis ei in hoc carmine consulere eumque a temerariis istis ad rectiora consilia avertere studet. Itaque primum ei auctor est, ut inter altiora et humiliora viam mediam eamque ad felicioris vitae fructum tutissimam ingrediatur; deinde eum eiusmodi animo, qui in rebus adversis meliorem sortem sperans, in secundis iniquiorem timens, adversam fortunam fortiter ferat, in secunda autem minime se efferat, sapienter se munire iubet. Sed Licinius, uti ex Dione LIV. 3. Vellei. II. 91. discimus, amicorum consilia aspernatus, detectis, quae cum Fannio gioris temporis iniuria male affecta;

v. 5-8. Auream quisquis mediocrit. Loll. Bass. Epigr. VI. 3. in Anthol. Graec. T. II. p. 148. (Anthol. Pal. II. p. 310): Ai uɛoótητες ἄρισται· ὅπη δέ γε πράξιες αν δρῶν, Καὶ μάλα μέτρον ἐγὼ τὰρ κιον ήσπασάμην. Τοῦτ ̓ ἀγάπα, φίλε Λάμπι, κακὰς δ' ἔχθαιρε θυέλ las. Cic. de Off. I. 25: mediocritatem, quae est inter nimium et parum. tutus, sc. ab egestate; caret obsol, sord. tect. non opus habet habitare in domo sordida et lon

« PreviousContinue »