Page images
PDF
EPUB

4 of 2 - 36 $ A.D.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI

5D1427

PRAEFATIO.

Iustiniani institutionum cum tot praestantes exstent editiones, genuinum, quem vocant, textum spondentes, et in his Kruegeriana omni ea, quae nunc exigi solet, diligentia curata modicoque aere parabilis vix ante annum prodierit, nova quae publicatur editio vix excusationem, nedum commendationem habitura est, nisi retexendae huius telae quid operae pretium fuerit, solidae rationes reddantur quidque utilitatis inde redundarit, ante exponatur.

Et cum duo sint artis criticae potissima subsidia, codicum, quibus liber quisque traditus nobis est, comparatio et eorum quid cuique ad veram lectionem praestandam tribuendum sit auctoritatis, recta aestimatio, quantum ad prius, fateor, nihil novi apparatus praeter eum, quo meritissimi de hac parte editores, Schraderus et Kruegerus usi sunt, mihi praesto fuisse. Nec ab hac parte multum in futurum auxilii sperari licere puto, etiamsi contingat, quod non extra spem positum est, ut unius alteriusve novi codicis copia nobis fiat, praestantissimis eorum, qui iam excussi sunt, aetate fere comparis, sive eius nunc notitia quaedam superest, velut Seissensteinensis, Vercellensis, Gottorpiensis (de quibus vid. Schraderi monitum ad lect. ante ed. Instit. p. XII eiusque prodromum p. 49) sive quid adhuc plane incognitum in bibliothecis latet simile fortasse illorum, quae ex Institutionibus exscripta in veteribus ecclesiasticis collectionibus iam inventa sunt. *)

*) Eiusmodi frustulum, partem §i 8. I. de rer. div. (2, 1), quae in Polycarpi collectionem circa initium sec. XII factam migravit nequedum, ut videtur, ad crisin Institutionum adhibita est, publici iuris fecit Herm. Hueffer Beitr. zur Gesch. d. Quellen d. Kirchenr. Bonn. 1862. p. 86. Sola in ea lectio notatu digna sacre ecclesie edificate' aperte ex vulgata 'sacrae aedes aedificatae' nata est.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »