Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]

litum C. Aemilius, Sp. Postumius. Primò rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium prae'sidio Verruginem obtinere' placuit, Postumium fines vas'tare.' Ibi eum incomposito agmine negligentiùs ab re bene gestâ euntem adorti Aequi, terrore injecto, in proximos compulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. Postumius, suis in tutum receptis, quum concione advocatâ terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo et fugacissimo 'hoste,' conclamat universus exercitus, meritò se ea audire, ' et fateri admissum flagitium; sed eosdem correcturos esse, ' neque diuturnum id gaudium hostibus fore.' Poscentes 'ut • confestim inde ad castra hostium duceret,' (in conspectu erant posita in plano,) nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnâssent. Collaudatos corpora curare, paratosque esse quartâ vigiliâ' jubet. Et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab eâ viâ, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii; proeliumque ante lucem (sed luna pernox erat) commissum est, et haud incertius diurno proelio fuit. Sed clamor Verruginem perlatus, quum castra Romana crederent oppugnari, tantum injecit pavoris ut, nequicquam retinente atque obsecrante Aemilio, Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam perlata est, Postumium exercitumque occisum.' Qui, ubi prima lux metum insidiarum effusè sequentibus sustulit, quum perequitâsset aciem, promissa repetens tantum injecit ardoris, ut non ultrà sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis ubi irâ magis quàm virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuncium, nequicquam exterritâ civitate, literae a Postumio laureatae 2 sequuntur, victoriam populi Romani esse; Aequorum exercitum deletum.'

6

XXIX. Tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum, et Patres reficere intercessores legis annisi sunt. Sed plus suis comitiis plebs valuit. Quem dolorem ulti Patres

1 Incertum proelium, either a battle of which the result is doubt'ful,' or, as here, which cannot be fought with distinct movements,' on account of the darkness. 2 Literae laureatae, letters wrapped round with laurel, a custom commonly observed by generals announcing a victory.

U. C. 362.

sunt, senatûs consulto factout consules,' invisus plebi magistratus, ' crearentur.' Annum post quintum decimum creati consules L. Lucretius Flavus, Ser. Sulpicius Camerinus. Principio hujus anni, ferociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis, nec segniùs ob id ipsum consulibus resistentibus, omnique civitate in unam eam curam conversâ, Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant. Colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea provincia evenit. Is cum exercitu profectus acie hostes vicit; victorque Romam ad majus aliquanto certamen rediit. Dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris A. Virginio et Q. Pomponio, quos defendi Patrum consensu ad fidem senatûs pertinebat. Neque enim eos aut vitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat, praeterquam quòd, gratificantes Patribus, rogationi tribuniciae interces'sissent 2.' Vicit tamen gratiam senatûs plebis ira, et, pessimo exemplo, innoxii denis millibus gravis aeris 3 condemnati sunt. Id aegre passi Patres. Camillus palàm sceleris plebem arguere,quae jam in suos versa non intelligeret, se pravo judicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublatâ, tribuniciam potestatem evertisse. Nam quòd illi sperarent, effrenatam licentiam ejus magistratûs Patres laturos, falli eos. Si tribunicia vis ' tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum Patres in'venturos esse.' Consulesque increpabat, quòd fide pub'licâ decipi tribunos eos taciti tulissent, qui senatûs aucto❝ritatem secuti essent.' Haec propalam concionabundus in dies magis augebat iras hominum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

3

XXX. Senatum verò incitare adversus legem haud desistebat; ne aliter descenderent in forum, quum dies ferendae legis venisset, quàm ut qui meminissent, sibi pro 'aris focisque et Deûm templis ac solo, in quo nati essent, 'dimicandum fore. Nam quod ad se privatim attineat, si

Annum post quintum decimum, after the fifteenth year had expired, that is, fifteen free years after the last consuls, who were C. Cornelius Cossus and L. Furius Medullinus, 246. See iv. 54. 2 See beginning of chap. 25. The bill was for a portion of the See p. 336, note 1.

people to emigrate to Veii.

'suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quòque esse, urbem ab se captam frequentari, quotidie se frui monumento gloriae suae, et an'te oculos habere urbem latam in triumpho suo 1, insistere omnes vestigiis laudum suarum. Sed nefas ducere, deser

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

'tam ac relictam ab Diis immortalibus incoli urbem ; et in 'captivo solo habitare populum Romanum, et victrice patriâ 'victam mutari 2.' His adhortationibus principis concitati Patres, senes juvenesque, quum ferretur lex, agmine facto in forum venerunt; dissipatique per tribus, suos quisque tribules prensantes, orare cum lacrimis coepere,' Ne eam patriam, pro quâ fortissimè felicissimèque ipsi ac patres eorum dimicâssent, desererent,' Capitolium, aedem Vestae, cetera circà templa Deorum ostentantes. • Ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis penati'bus in hostium urbem agerent, eòque rem adducerent, ut 'melius fuerit, non capi Vejos, ne Roma desereretur.' Quia non vi agebant, sed precibus, et inter preces multa Deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem unâ plures tribus antiquârunt quàm jusserunt 3. Adeòque ea victoria laeta Patribus fuit ut postero die, referentibus consulibus, senatûs consultum fieret, ut agri Vejentani septena jugera plebi dividerentur; nec patribus familiae tan'tùm, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio habe' retur, vellentque in eam spem liberos tollere.'

Alluding to the practice of carrying, on wooden frames, representations of the cities taken by the triumphing general. 2 Et victrice, &c. 'And the vanquished to be taken in exchange for the victorious country.' The original meaning of muto (morito) is to move, and this is its force in the 46th chapter; mutari finibus, 'to move himself from his place of residence.' Motion implies change, hence muto, to change.' The original meaning implies a motion to the object sought, and from the object left. Hence muto, with the accusative of the thing, to which the change (motion to) is made, and the ablative of the thing changed, (motion from,) as in Horace, Car. iii. 1. 48. Cur valle permutem Sabinâ Divitias operosiores:? Sometimes with a more immediate reference to its secondary meaning, to change, it governs the accusative of the object left, and the ablative (as of price) of that for which the change is made, as Ersilioque domos et dulcia limina mutant. VIRGIL, G. II. 511. 3 Et, &c. And the tribes, by a majority of one, rejected the law.' In the same way, uno plus Etruscorum occidisse, II. 7. For antiquo, see p. 350, note 5.

U. C. 363.

XXXI. Eo munere delenitâ plebe, nihil certatum est quo minùs consularia comitia haberentur. Creati consules L. Valerius Potitus, M. Manlius, cui Capitolino postea etiam 1 fuit cognomen. 1 Hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Vejenti bello 2. Eodem anno aedes Junonis Reginae, ab eodem dictatore eodemque bello vota, dedicatur; 'celebratamque dedicationem 'ingenti matronarum studio' tradunt. Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus priùs penè quàm manus consererent. Valerio, quòd perseverantior caedendis in fugâ fuit, triumphus; Manlio, ut ovans 3 ingrederetur urbem, decretum est. Eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum ; quò propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam, exercitus duci nequivit. Ob quae Volsinienses, Salpinatibus adjunctis superbiâ elati, ultro agros Romanos incursavere. Bellum inde duobus populis indictum. C. Julius censor decessit; in ejus locum M. Cornelius suffectus. Quae res postea religioni fuit, quia eo lustro Roma est capta, nec deinde unquam in demortui locum censor sufficitur. Consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renovari auspicia.' Itaque quum ex senatûs consulto consules magistratu se abdicâssent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit. Ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate, ut, etiamsi cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum reipublicae esset.

[ocr errors]

1 Capitolinus was not an uncommon cognomen, probably indicating the residence of the party named. Thus we have T. Quinctius Capitolinus, iv. 8. L. Manlius Capitolinus, iv. 42. This may account for etiam (which is not found in several MSS.) as well as ' others.' But the postea seems to give it a different meaning, ' who had afterwards the surname in addition.' Whether his family ever had that surname before or not, and it is probable they had, for his house was in the capitol, c. 47, he gained a better title to it by the exploit recorded in the same ch., and Livy may have overlooked the local, from the glory of the military cognomen. 2 See C. 19. See p. 206, note 2. 4 Lustrum. The purificatory sacrifice at the close of the census, or the whole ceremony of the census, (both meanings are found, I. 44,) or the space of time between one census and another, or, hence, five years.

U. C.

XXXII. Kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Aemilius, 364. L. Furius Medullinus septimùm, Agrippa Furius, C.

[ocr errors]

Aemilius iterum. Ex his L. Lucretio et C. Aemilio Volsiniensis provincia evenit; Salpinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. Priùs cum Volsiniensibus pugnatum est; bellum numero hostium ingens, certamine haud sanè asperum fuit. Fusa concursu primo acies in fugam; millia octo armatorum ab equitibus interclusa, positis armis, in deditionem venerunt. Ejus belli fama effecit, ne se pugnae committerent Salpinates; moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et ex Salpinati agro, et ex Volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt; donec Volsiniensibus fessis bello eâ conditione, ut res populo Romano redderent, stipendiumque ejus anni exercitui praestarent,' in viginti annos induciae datae. Eodem anno M. Caedicius de plebe nunciavit tribunis, se in Novâ viâ,' ubi nunc sacellum est, supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audîsse clariorem humanâ, quae magistratibus dici juberet, "Gallos adventare." Id, ut fit, propter auctoris humilitatem spretum, et quòd longinqua, eoque ignotior, gens erat. Neque Deorum modò monita, ingruente fato, spreta, sed humanam quòque opem, quae una erat, M. Furium ab urbe amovere. Qui, die dictâ ab L. Apuleio tribuno plebis propter praedam Vejentanam, filio quòque adolescente per idem tempus orbatus, quum accitis domum tribulibus clientibusque, (magna pars plebis erat 2,) percunctatus animos eorum responsum tulisset. se collaturos quanti damnatus esset, ' absolvere eum non posse 3,' in exsilium abiit, precatus ab Diis immortalibus, 'si innoxio sibi ea injuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratae

6

[ocr errors]

6

See p. 200, note 4.

2 Magna pars plebis erat,

6 a

either they constituted a great portion of the plebeians,' or great portion of them belonged to the plebeian body.' The former is improbable, as they would hardly have so easily despaired of getting Camillus acquitted. 3 Both Niebuhr and Arnold understand this, I think, rashly, in malam partem, as meaning that 'they themselves could not acquit him in their consciences, nor aid ⚫ him with their votes.' I think it means simply that they despaired of his acquittal from the exasperated people. 4. If we reflect

[ocr errors]

'how Camillus hated and despised the people; how he evinced his brutality to them, on every occasion, as a general, by withdrawing

« PreviousContinue »