Q. Horatii Flacci Opera omnia

Front Cover
sumptibus Adolphi Marci, 1867 - 270 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 245 - ... qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.
Page 128 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page 204 - Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
Page 3 - Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens otium et oppidi Laudat rura sui ; mox reficit rates Quassas indocilis pauperiem pati.
Page 38 - Barine, nocuisset unquam, Dente si nigro fieres vel uno Turpior ungui, Crederem. Sed tu simul obligasti Perfidum votis caput enitescis Pulchrior multo, juvenumque prodis Publica cura. Expedit matris cineres opertos Fallere et toto taciturna noctis Signa cum caelo gelidaque divos Morte carentes.
Page 90 - Hiberiae? condit quisque diem collibus in suis, et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris et magni memor Herculis. 'longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!
Page 165 - Heredes voluit ? Quoad vixit credidit ingens Pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut si Forte minus locuples uno quadrante perisset Ipse videretur sibi nequior : omnis enim res, Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris Divitiis parent ; quas qui construxerit ille Clarus erit, fortis, justus.
Page 237 - Aut famam sequere aut sibi convenientia finge, scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem, 12° impiger, iracundus, inexorabilis, acer jura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Page 53 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Page 230 - ... at qui legitimum cupiet fecisse poema, cum tabulis animum censoris sumet honesti ; 110 audebit, quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra penetralia Vestae...

Bibliographic information