Page images
PDF
EPUB

Si ante nuptias fundus traditus est, ex die nuptiarum ad eundemdiem sequentis anni computandus annus est. Ulp. 1. 5. Paul. 1. 6 D. h. t. (= sol. matr. 24, 3.)

b. 1. Propter liberos retentio fit, si culpa mulieris aut patris, cuius in potestate est, divortium factum sit: tunc enim singulorum liberorum nomine sextae retinentur ex dote, non plures tamen quam tres. Morum nomine graviorum quidem sexta retinetur, leviorum autem octava; graviores mores sunt adulteria tantum, leviores omnes reliqui. Ulp. VI. 10. 12.

2. Propter retentionem quoque dotis repetitio minuitur: nam ob impensas in res dotales factas, marito retentio concessa est, quia ipso iure necessariis sumptibus dos minuitur. § 37 I. de act. 4, 6.

3. quod diximus, ipso iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad universitatem erit referendum. Ulp. 1. 1 § 4 D. de dote prael. 33, 4.

4. Utiles non quidem minuunt ipso iure dotem, verumtamen habent exactionem. Utilium nomine ita faciendam deductionem quidam dicunt, si voluntate mulieris factae sint; . . quod summam habet aequitatis rationem. Ulp. 1. 7 § 1. Paul. 1. 8 D. de impens. 25, 1.

C. Hinsichtlich des Zeitpunktes der Restitution findet a. ein Unterschied zwischen Fungibilien und anderen Gegenständen statt. — b. Vergehen des Mannes, welche zur Scheidung Veranlassung gegeben haben, werden durch eine Abkürzung der Restitutionsfristen und durch Abzug von den gezogenen Früchten bestraft. (Vgl. § 106. II.) a. Dos si pondere numero mensura contineatur, annua bima trima die redditur, nisi ut praesens reddatur, convenerit; reliquae dotes statim redduntur. Ulp. VI. 8.

b. Mariti mores puniuntur in ea quidem dote, quae annua die reddi debet, ita ut propter maiores mores praesentem dotem reddat, propter minores senum mensium die; in ea autem quae praesens reddi solet, tantum ex fructibus iubetur reddere, quantum in illa dote, quae triennio redditur, reprae sentatio facit. § 13 ib.

D. Eine R-verbindlichkeit des Mannes hinsichtlich der Restitution der dos gelangte erst im 6. Jahrh. d. St. — mit dem Aufkommen willkürlicher und frivoler Ehescheidungen § 47. II. zur Anerkennung und weiteren rechtlichen Entwickelung. Die Klage, mit welcher die Restitution der dos verlangt wird, war die unvererbliche act. rei uxoriae (de dote), eine act. bon. fid. ('quantum aequius melius') mit condemnatio in id quod facere potest. (§ 139. II.) Gleichzeitig wurden auch besondere Dotalstipulationen (cautiones rei uxoriae) hinsichtlich der Restitution der dos üblich, aus welchen nach Trennung der Ehe der Frau (resp. dem Stipulator) und deren

Erben die act. ex stipulatu zustand, und durch welche somit, nach Ausbildung der Dotalklage, das Rückforderungs-R. der Frau verschärft und von den ihm bei der act. rei uxoriae anhaftenden Beschränkungen befreit wurde. Denn — abgesehen von der Vererblichkeit der Klage -war hier hinsichtlich der Bedingungen und der Art und Weise der Restitution einzig die geschlossene Stipulation maßgebend, so daß die Unterscheidung sub A. feine Bedeutung hatte, und die Fristen bezüglich der Restitution (theilweise auch die retentiones) wegfielen. Iudicium de moribus.

a. Dotis causa perpetua est et cum voto eius, qui dat, ita contrahitur, ut semper apud maritum sit. Paul. ad Sab. 1. 1 D. de J. D. 23, 3.

b. Memoria traditum est, quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse: quia profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus. Servius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Sp. Carvilius . . divortium fecit. Gell. IV. 3. cfr. XVII. 21, 44.

c. Post divortium defuncta muliere heredi eius actio non aliter datur, quam si moram in dote mulieri reddenda maritus fecerit. Ulp. VI. 7.

II. Justinian verschmolz (durch die 1. un. C. de rei uxoriae act. in ex stip. act. transfusa etc. 5, 13.) die rei uxoriae act. und die act. ex stipulatu dergestalt, daß fortan überall, auch wenn die Restitution der dos nicht besonders stipulirt war, nur die lettere Klage stattfinden, dieselbe jedoch den Charakter einer bon. fid. act. haben follte; außerdem erhielt die Ehefrau wegen ihrer Dotalforderung ein stark privilegirtes gesehliches, Pfand-R. am Vermögen des Mannes. (§ 101. III. c. § 102. II. b.) Die retentiones ex dote sind nicht mehr zulässig; hinsichtlich der impensae necessariae f. I. B. b. 2. Was den Rückfall der dos selbst anbelangt, so muß sie fortan falls nicht ihr Verbleib beim Manne ausdrücklich ausbedungen ist — an die Frau (resp. an deren Vater, wenn sie sich in patria pot. befindet) oder, falls sie verstorben, an die Erben derselben (resp. die dos prof. an den parens) restituirt werden; ausgenommen wenn die Ehe durch von der Frau verschuldete Scheidung aufgelöst ist. Die Restitution erfolgt bei Immobilien sofort, bei Mobilien nach einem Jahre.

Fuerat antea et rei uxoriae actio ex bonae fidei iudiciis: sed cum pleniorem esse ex stipulatu actionem invenientes omne ius, quod res uxoria ante habebat, cum multis divisionibus in ex stipulatu actionem, quae de dotibus exigendis proponitur, transtulimus, merito rei uxoriae actione sublata, ex stipulatu, quae pro ea introducta est, naturam

bonae fidei iudicii tantum in exactione dotis meruit, ut bonae fidei sit. Sed et tacitam ei dedimus hypothecam: praeferri autem aliis creditoribus in hypothecis tunc censuimus, cum ipsa mulier de dote sua experiatur, cuius solius. providentia hoc induximus. § 29 I. de act. 4, 6.

§ 148. (§ 138.) B. Schenkungen unter Ehegatten. Donatio propter nuptias. Res amotae.

[Müll. § 163. B. III. § 3. 5. P. § 293. 294. K. § 216. Ku. § 791. D. § 97.]

I. Schenkungen unter Ehegatten waren

Ulp. 1. 1

A. von altersher, als dem sittlichen Wesen und Zwecke der Ehe zuwiderlaufend, verboten. (Vgl. § 129. III. B. b. §. 21. IV. b. 1.) a. Moribus apud nos receptum est, ne inter virum et uxorem donationes valerent; hoc autem receptum est, ne mutuo amore invicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate: nec esset eis studium liberos potius educendi. Sextus Caecilius et illam causam adiiciebat, quia saepe futurum esset, ut discuterentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione eventurum, ut venalicia essent matrimonia. Paul. 1. 2 D. h. t. (de don. int. v. et u. 24, 1.) b. Haec ratio et oratione imperatoris nostri Antonini Augusti electa est; nam ita ait: 'Maiores nostri inter virum et uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solum animis aestimantes, famae etiam coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari videretur, neve melior in paupertatem incideret, deterior ditior fieret.' Ulp. 1. 3 pr. eod. C. 1. Si corpus sit quod donatur, nec traditio quidquam valet, et si stipulanti promissum sit vel accepto latum, nihil valet: ipso enim iure, quae inter virum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt. § 10 ib.

2. (§ 18. III. C. b. 2.) Hoc inter ceteros; inter virum vero et uxorem donationis causa venditio facta pretio viliore nullius momenti est. Ulp. 1. 38 D. de C. E. 18, 1.

3. Hactenus revocatur donum ab eo eave cui donatum est, ut, si quidem extet res, vindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est. Id. 1. 5 § 18 h. t.

B. Ausgenommen von dem Verbote sind: a. donationes mortis. causa; b. don. divortii causa; c. don. honoris causa. d. Ueberdies wurde das Verbot seinem inneren Grunde und Zwecke gemäß von den Röm. Juristen nicht rigoristisch, sondern mit einer gewissen Facilität gehandhabt, indem man namentlich das Erforderniß des pauperiorem et locupletiorem fieri ex donatione (§ 129. II. b. 2.)

sehr strikt interpretirte. -e. Ferner wird nach einem Senatusconsult (auf eine Oratio Caracalla's) v. J. 206 n. Chr. (s. A. b.) jede Schenkung gültig, wenn der schenkende Ehegatte nicht nach dem beschenkten ohne Widerruf verstirbt.

a. Inter virum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt, quia in hoc tempus excurrit donationis eventus, quo vir et uxor esse desinunt. Ulp. 1. 9 § 2. Gaj. l. 10 h. t. b. (Iulianus) ait, si divortii causa facta sit donatio, valere; — quae tamen sub ipso divortii tempore, non quae ex cogitatione quandoque futuri divortii fiant. Ulp. 1. 11 § 11. Paul. 1. 12 eod.

[ocr errors]

c. Hoc amplius principalibus constitutionibus concessum est mulieri in hoc donare viro suo, ut is ab imperatore lato clavo vel equo publico similive honore honoretur. Ulp. VII. 1.

d.

e.

[ocr errors]

1. Si quas servi viri operas uxori praestiterint vel contra, magis placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare et tamquam inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut inter coniunctos maximo affectu et solam inopiam timentes. Paul. 1. 28 § 2 D. h. t. 2. Concessa donatio est sepulturae causa; hoc autem ex eo venit, quod definiri solet eam demum donationem impediri solere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciat locupletiorem: porro hic non videtur fieri locupletior in ea re quam religioni dicavit; nec movit quemquam, quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit. Ulp. 1. 5 § 8 eod.

3. Si vir uxori munus immodicum kalendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si (fecisset) impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est. Pomp. 1. 31 § 8 eod.

1. Cum hic status esset donationum inter virum et uxorem, quem antea retulimus, imperator noster Antoninus Augustus ante excessum D. Severi patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi Fulvio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore. §. Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus . . pertinet. ad omnes donationes inter virum et uxorem factas. §. Ait oratio: 'Fas esse eum quidem qui donavit poenitere; heredem vero eripere forsitan adversus voluntatem supremam eius, qui donaverit, durum et avarum esse.' Ulp. 1. 32 pr. § 1. 2 eod.

2. Si sponsus sponsae donaverit in tempus matrimonii collata donatione, quamvis inter virum et uxorem donatio non videatur facta et verba orationis (sc. Antonini) minus

sufficiant, tamen donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut si duraverit voluntas usque ad mortem, valeat donatio. § 22 ibid.

II. a. Schenkungen unter Brautleuten (donatio ante nuptias, sponsalicia largitas, arra sponsalicia) standen unter den gewöhnlichen Regeln der Schenkung. Seit Constantin können jedoch Brautgeschenke beim Nichtzustandekommen der Ehe regelmäßig zurückgefordert werden: ausgenommen 1. wenn lezteres durch den Geber selbst verschuldet ist; 2. wenn die Schenkung vom sponsus,,osculo interveniente" gemacht wurde und das Verlöbniß durch den Tod eines Theiles aufgelöst worden ist, in welchem Falle der Braut resp. deren Erben die Hälfte verbleiben soll. b. In der späteren Kaiserzeit bildete sich die ante nuptias don. zu dem besonderen Rechtsinstitut einer Gegendos (avtiqeova) aus, d. h. zu einer der dos entsprechenden, aber unter der Verwaltung des Mannes stehen bleibenden Gegengabe des letteren an die Frau für den Zweck der Ehe. Nach Justinians Bestimmung, welcher sie auch während der Ehe gestattete, führt sie fortan den Namen propter nupt. don.

a. Sponsae res simpliciter donatae non insecutis nuptiis non repetuntur; sed etsi adfinitatis contrahendae causa donationes factae sunt et nuntium sponsus culpa sua remiserit, aeque non repetuntur. (Pap.) Vat. fgm. 262.

b. Est et aliud genus inter vivos donationum, quod veteribus quidem prudentibus penitus erat incognitum, postea autem a iunioribus divis principibus introductum est, quod ante nuptias vocabatur et tacitam in se condicionem habebat, cum matrimonium fuerit insecutum: ideoque ante nuptias appellabatur, quod ante matrimonium efficiebatur et nunquam post nuptias celebratas talis donatio procedebat. Sed primus quidem D. Iustinus pater noster, cum augeri dotes et post nuptias fuerat permissum, si quid tale evenit, etiam ante nuptias donationem augere et constante matrimonio permisit: sed nomen tamen inconveniens remanebat. Sed nos . . constituimus, ut tales donationes non augeantur tantum, sed et constante matrimonio initium accipiant, et non ante nuptias sed propter nuptias vocentur. § 3 I. de don. 2, 7. III. Wegen Entwendungen, welche ein Ehegatte gegen den anderen ursprünglich nur: aus Anlaß der Scheidung-begeht, giebt das prätor. Edikt dem Bestohlenen nach Auflösung der Ehe an Stelle der hier nicht statthaften (§ 44. I.) cond. furtiva die sachlich der legteren nachgebildete act. rer. amotarum. (Vgl. § 146. III. b. 3.) a. Rerum amotarum iudicium singulare introductum est adversus eam, quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: quibusdam existimantibus, ne quidem furtum eam facere, ut Nerva, Cassio, quia societas vitae quodammodo dominam eam faceret; aliis, ut Sabino et Proculo, furtum quidem eam facere, sicuti filia patri faciat, sed furti

« PreviousContinue »