Page images
PDF
EPUB

M. T. CICERONIS

QUÆ EXSTANT
OPERA OMNIA

CUM

DEPERDITORUM FRAGMENTIS
IN QUATUOR PARTES DIVISA

ITEM
INDICES QUINQUE
NOVI ET ABSOLUTISSIMI

ITEM

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT, REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS,

VIA JACOBÆA, N° 24.

225-90

M. T. CICERONIS

PARS SECUNDA

SIVE

ORATIONES OMNES

AD OPTIMOS CODICES
ET EDITIONEM J. VICT. LE CLERC

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

PRÆFATIO NOVI EDITORIS

DE CICERONIS ORATIONIBUS.

Nonnulla de hac secunda Ciceronis operum parte, qua quidem ejus orationes continentur, præmissuris non id consilii est propositum, ut tantum auctorem, dum legentibus commendandum arbitramur, eumdem ingenii culpa deteramus et elevemus. Ea enim præstantissimis viris concessa laus est, ut qui eos prædicandos suscipiant, non temeritatis magis quam vani ingenii culpam subeant, et sui simul et aliorum obliti esse videantur : quippe qui propriæ imbecillitatis immemores de actis rebus et seculorum auctoritate ac perpetua admiratione consecratis, quasi jam in dubium vocentur, disserere audeant.

Quem vero umquam magis quam Ciceronem in forensibus studiis æqualium admiratio, ita est prosequuta, ut nihil amplius jam posteris faciendum superfuerit, quam ne in tanto ætatum consensu novissimi venirent, et in hac veluti transmissa venerationis hereditate a prioribus recentiores superarentur? Spirat enim vivitque Tullii orationibus commissa vis et calor; et nobiles has voces, quibus toties romanum forum personuit, quamvis tacente illa quasi corporis

I. Cic. pars secunda.

« PreviousContinue »