Page images
PDF
EPUB

dere, aut aliquid ad veterem adjuvandam scripturam posset afferre, ita rursus eadem repeti, inutilia coacervari, res pluribus, quam opus esset, verbis explicari, exemplis et argumentis legentes obtundi et crescere volumen absurdum duximus. Hoc ergo proposito sæpe sæpius interpretum nimiam temperavimus redundantiam, et eos brevius loqui compulimus, tanta tamen fide ac diligentia, ut nihil eorum ingenium queri possit, nec quidquam, nisi intempestivam doctrinæ ac verborum luxuriam circumciderimus.

NICOLAI DESJARDINS

PRÆFATIO.

DE ista, quam adornavimus, Ciceronis orationum

editione, atque de ipso Cicerone si præfaremur, nos operam plerisque legentium non injucundam sumpturos esse putavimus.

Post exhaustos circa hanc Ciceronis operum partem tot illustrium in republica literaria virorum labores, noster iste labor si multis supervacaneus esse videbitur, non erit quod miremur : quippe qui nihil quod jam prædictum non fuerit, dici aut excogitari posse, quo nitidiora et explicatiora sint ista volumina, existimabunt. Fatebuntur ea quidem vepribus olim cohorruisse; at nunc assidua eruditorum hominum cura et studio effectum esse contendent, ut perpurgata beneficæ manus opem ultra non implorent; licere jam inoffenso pede per singulas orationes decurrere. Sane quidem fuit tempus, quum et ego in eadem, quam mihi opinionis errore finxeram, existimatione versarer. Verum ad has ipsas orationes legendas quum primum animum appuli, quantas ibi tunc sive in rebus intelligendis, sive in perspicienda verborum vi, difficultates vidi; quas neque meo marte enodare, neque aliorum, quos mihi subsidio comparaveram, laboribus expedire possem! Quin inde mihi, unde auxilium speraveram, novus accedebat labor. Nunc enim, interpretibus in summa varietate opinionis et dissensione sententiæ constitutis, quærendum fuit quorum potior esset interpretatio: nunc investigandum, quod ab iis aut consulto, aut incuria, vel prætermissum, vel parum

diserte fuerat explicatum; non sine voto, ut exsisteret aliquando ex tot viris, quos alit Parisiensis Academia in artium studiis liberalissimis maxime versatos, doctrinisque tum græcis, tum latinis eruditissimos, qui de multis bene merendi studio excitatus, susciperet curam cogitationemque dignissimam suæ virtutis; discendi cupidis adolescentibus, iis maxime, apud quos, juvenes magistros, pueri exercentur, necessariam; omnibus utilem : qui dubia, certius; ambigua et obscura explanatius; difficilia, diligentius; cuncta brevius explicaret : qui denique uberrimos illos eloquentiæ romanæ fontes aperiret, unde facile haurirent ii, qui summa artis habere scientiam, et perfecte dicendi laudem assequi cuperent. Interea nunc hanc, nunc illam diligenter legebam orationem; quæ legenti notanda, sive indicta aliis, sive delibata leviter, occurrerent, in adversaria conjiciebam; donec continuato multis annis labore, atque singulis orationibus pervolutatis non semel, ea creverunt in librum ; quem dicendi studiosæ juventuti, cujus unius in gratiam hoc a me susceptum est negotium, affero. Suscepti munus officii, prout animo mecum descripseram, an sim exsequutus, aliorum sit judicium. Conatus sum meliora superioribus; perficiet aliquis, quem veræ laudis amor aliquando ad tam eximia ceteris tradenda advocaverit. Nec defuturum qui id aggrediatur, existimo. Ciceronis sincerum judicium, ut olim, etiam nunc intelligentium moderatur orationi : sana quæ fuit illius temporibus eloquentia, victrix perrupit furtim mala fastidia, quibus apud nos adhæserat, quum novi generis eloquentiæ falsis luminibus obscurata delitesceret.

Antequam de hujusce operis ratione disseram, ac de iis dicam qui in hoc industriæ nostræ curriculum

primi descenderunt; abs re non erit, de Ciceronis genere dicendi, et quos obtrectatores habuerit, nonnulla præmittere. Eloquentiæ summus honos liberis in civitatibus semper habitus est. Græcia tamen, atque adeo Athenæ, ubi « prima vestigia, ac prope incunabula reperiuntur eloquentiæ, omnes artes vetustiores habent, et multo ante non inventas solum, sed etiam perfectas, quam hæc est a Græcis elaborata dicendi vis atque copia ». Cic. in Bruto, c. 7. Ante Demosthenem, in quo maxime perfectio dicendi apud Græcos, absolutioque fuisse judicatur, pauci sunt qui eloquentiam fuerint consequuti; ita ut artis rudimenta tantummodo posita fuisse videantur.

Romæ quamvis merces amplissima facultati dicendi proposita fuerit, ac per eam aditus patuerit ad honores quosque maximos, nihilominus tardissime suam etiam maturitatem assequuta est. Ejus originem jam a regum temporibus repetit quidem Tullius initio libri de cl. Oratorib. Sed ab his initiis profectus, et omnium ætatum progressionem persequutus, suppares ætati suæ Crassum et Antonium, vix repperit, in quibus «primum cum Græcorum gloria latine dicendi copia fuerit æquata»; quamquam in ea de se et de Crasso ipse non fuit opinione Antonius, qui diceret «disertos se vidisse multos, eloquentem omnino neminem ». Orat. I, 21. Ergo artis perfectæ consummatæque gloriam Cicero primus ostendit. Is « dono quodam providentia genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur » (Quintil. X, 1), Latinis omnibus superior, nulli Græcorum inferior, Demosthenem aut æquavit, aut etiam superavit. Erat in eo nimirum præstantissimi, et ad quamlibet doctrinam celeriter arripiendam promptissimi acumen ingenii: literis

1. De claris Orator. cap. 138.

ad

multum temporis, discendi causa, vel a pueritia tribuerat. Quotquot Romæ aut cives, aut Græci fuerunt, his temporibus viri eruditione atque doctrina præclari, eis in disciplinam se tradiderat : jus civile, philosophiæ partes omnes, tum quæ ad dialecticam, tum quæ mores et naturam pertinent; astronomiam, poeticen, historiam, omnia denique, quæ uno scientiæ nomine continentur, tenuit in primis. Insidebat enim in ejus mente species eloquentiæ, quam Roma nondum viderat, ad quam volebat orationem suam dirigi: eloquentem esse neminem posse putabat, nisi qui multiplici doctrina atque omnium optimarum artium studiis esset eruditus. Plerique ad causas tum privatas, tum publicas adibant, ut in foro discerent; ipse vero «quantum potuit, effecit ut doctus in forum veniret ». Cic. in Brut. go. Itaque ingenium ejus simul aspectum et probatum est : atque illa ejus eloquentia tantum habuit commendationis, et apud eos ex suis, quos Roma tulit sanæ mentis homines, et apud posteros, ut Cicero jam non hominis, sed eloquentiæ nomen habeatur. Quintil. X, J.

Verum quantus ille fuit, homo fuit : more autem apud homines ita comparatum est, ut justam habeat venerationem quidquid excellit, atque obtrectationem etiam prope necessariam. Illa virtutis alienæ tristis et obscura rivalis Invidia, quæ bonorum expers, quod assequi posse desperat, odiose deprimit, Ciceronem fœdissime laceravit. Tullii mores, si credis ejus gloriæ inimicis, non fuerunt sat boni: fuit sui jactantior, et ultra quam verecundum hominem decet: adscivit sibi genus dicendi Asiaticum, redundans, et plus nimio diffluens.

Quod ei de moribus objicitur, magnum sane crimen est; quo uno, quum nemo possit orator esse,

« PreviousContinue »