Page images
PDF
EPUB

eloquentia, quæ novam eis vim addebat, tamen rudes nos et alienigenæ intelligimus, et veluti torrentis fluvii impetu ultro volentesque rapimur.

[ocr errors]

Age enim, si in hujus tantum voluminis finibus nos contineamus, quis umquam verius orator, id est, « vir bonus ac fortis dicendi peritus exstitit, quam qui in civili causa, in illo virium suarum tentamento, circumscriptos sibi terminos egreditur, ut victarum partium proditores ac transfugas ante ipsa vincentium ora, debita afficiat ignominia? Quo autem sensu permovemur, quum in Roscii Amerini causa, inter servientium silentia ac metum, in illo scelerum omnium æstu ac furore, adolescentis hominis liberam vocem audimus, qui non minore ingenio quam animo Sullana odia in se vocare, rei causam a sua separare non dubitat, et Reipublicæ nomine, miseram temporum conditionem, sicariorum audaciam liberrima indignatione conqueritur? In ea certe oratione, maximus apparet Cicero; et jam virum illum agnoscis, qui in Catilinæ ruinam ac patriæ crescit salutem.

Neque sane in minimis illud Ciceroni fuit, quum eum Siculi rogaturi adierunt, ut suam ipsorum causam adversus scelus ac libidinem summa potentia subnixam defenderet. Tanta sane populi totius fide dignum se præstitit; et postquam Cæcilium quemdam, a Verris patronis appositum contemptu, ridiculo, atque odio perfudit, et omnes rei insidias ac artes diligentia ac virtute

elusit; jam ad causam venit, jam Verrem aggreditur, urget, obruit, supplicio quodam humanis legibus majore afficit; et in omnes indignationis, odii, invidiæ, misericordiæ affectus assurgit, ut vere « dono quodam providentiæ genitum » virum dicas, «in quo totas vires suas eloquentia experiretur».

Verum, ne a proposito diutius aberremus, paucis admonendus lector, qua ratione nostrum illud opus digesserimus. Ita nobis abunde omnis generis superfuerunt auxilia, ut in hac re unum nobis subeundum sit crimen, ne illis ipsi defuisse videamur. Ut enim illas in Ciceronis orationes commentariorum bibliothecas omittamus, quæ quidquid olim de Cicerone in utramque partem docti disputavere, totum continent, et legentium studiis ad satietatem consulunt; vera nobis adminicula præbuere tum P. Manutii, quem sæpius ducem sequuti sumus, impensa Tullio vigiliæ, et Grævii ubertas, qui dum ceteros recitat auctores, plurimis locis et ipse facem prætulit, tum maxime Nic. DESJARDINS labor, qui, quamquam ab Oliveto fastiditus, << quasi nihil novi afferat », plus ad illustrandum Ciceronem solus ipse valuit, quam plurimorum ambitiosa congeries. Huic præsertim hæsimus, hujus sæpius notas expressimus, sensus hausimus, ita tamen ut, non recentioribus neglectis, quidquid apud minus antiquæ notæ commentatores probandum nobis occurreret, ultro receperimus. Sic opem tulere Ferratius, Grono

a.

vius, Verburgius, Lallemandus, Facciolatus, Garatonius, Ernestus præsertim, quem qui laudandum susciperet, is legentibus injuriam faceret. Profuere et plurimi alii, quorum nomina circumferuntur, interpretes, e quibus ea selegimus quæ ad illustrandum Ciceronem, aut explicandam latini sermonis subtilitatem atque elegantiam faciebant, omissis iis, quæ in tanta literarum luce edere supervacuus labor videretur. In recentissimis autem Schützio et, quod ad Verrinas orationes pertinet, Harlesio nos maximas gratias habere profitemur; prioris notulis ad obscura quædam explicanda, feliciter usi, hoc unum desiderii habuimus, quod paullo in mutando ac corrigendo audacior, auctori sæpius proprium ingenium affinxerit.

Ne plura autem extraneis accepta haberemus, vetuere doctissimæ Jos. Vict. LE CLERC elucubrationes, qui dum totum Ciceronem vernaculo sermone donandum suscepit, præclarissime simul et de civibus et de alienigenis est meritus; quippe cujus opera non minus latine quam gallice tersus ac politus prodeat Cicero, et jam futuris in posterum laboribus, quasi fundamentum hæc illius editio sit supponenda. Immemoris autem esset animi non J. L. BURNOUF nomen huic conjungere, qui postquam suis in Sallustium vigiliis tantam literis operam navavit, non minorem Ciceronis Quintianæ orationi, ut cetera omittamus et de hoc tantum volumine loquamur, præ

stitit, cujus quidem gallicas notas omnes in nostras transtulimus.

Denique, ne quid mancum et imperfectum huic operi accederet, quum sæpius nobis fuerat animadversum Ciceronem ea, quæ ad jus civile spectat, parte laborare, ac vix plerumque intelligi, quidquid jurisconsultum requireret, ad doetissimum virum PONCELET juris in Acad. Paris. doctorem ac professorem referendum curavimus, qui ea, qua est, humanitate ac doctrina, impedita quædam loca omnino illustravit, Gaio præsertim splendidam facem præferente, cujus nuper detecta opera novam faciem romano juri, Ciceronis inprimis ætate, addiderunt. Idem etiam, ne quidquam obscurum hac de re superesset, ad calcem hujus voluminis de privatis ac publicis, stante republica, judiciis appendicem addidit, qua edocti vel legum romanarum omnino rudes optime de legibus agentem Tullium possint intelligere.

Hac eadem instructi ratione, quæ difficiliora ad veterum mores spectarent, in excursu ad nonnullius orationis finem submisimus; sic quædam de provinciis ex Ferratio, de vectigalibus ex DESJARDINS desumpsimus;. et quum in Verrinis orationibus prætoris urbani ac provincialis non rara mentio occurrat, et in eorum jurisdictione, imperio, muneribus frequens sit Cicero, operæ pretium fore credidimus si de eis, quidquid ex veteribus ac jurisconsultis collegerat DESJARDINS, nos, eodem D. PONCELET recensente, ederemus.

Is igitur laboris nostri fuit tenor, ut ad conficiendum quod ad textum pertinet egregia uteremur Jos. Vict. LE CLERC editione, uno tantum et altero excepto loco, quem mutandum' pace tanti viri censuimus; quod ad notas, optima quæque et maxime auctorem illustrantia ex commentariis tum vetustissimis, tum recentioribus, seligeremus. Addidimus præterea varias e MSS lectiones tum ab eodem Jos. Vict. LE CLERC electas, tum ex Garatonio, Schützio et ceteris desumptas, prout satis magni momenti videbantur. Singulis orationibus præmissa est narratio earum rerum, quæ a legentibus præoccupatæ ad intelligendum auctorem maxime valerent. Quæ quidem argumenta tum ex iis, qui in eadem versati sunt materie, exscripsimus; tum sæpe quia minus accurate et brevius, aut obscurius scripta videbantur, ipsi diligentius refingenda suscepimus; operæ etiam pretium fore rati, si hanc factorum narrationem ea sequerentur, quæ et quo tempore, quibus audientibus, aut judicantibus habita sit oratio, explicarent. Subjunximus etiam rhetoricam analysin sive synopsin, qua, quasi manu deductus, lector auctorem intra penetralia versantem deprehendit, totum hoc oratorium intelligit artificium, et causarum, quas Tullius peroravit, explicata serie, argumenta ac veluti cardines, quibus res tota vertitur, uno in conspectu positos videt, ac nudatos perspicit. Ceterum, ut nihil scientes prætermisimus, quod aut aliquam Tullio lucem affun

« PreviousContinue »