Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PROOEMIV M.

Praefationem scribere quum semper mihi visum sit habere discriminis aliquantum ac difficultatis homini diligenti viriumque suarum conscio, tum maxime in hoc opere meo qualicunque benevolis lectoribus et commendando et in publicum edendo nec paucis nec parvis me circumventum sentio angustiis. Nam primum quae omnis praefationis natura esse debeat et indoles mecum reputanti, scilicet ut totius operis in unum veluti contracta species ante oculos ponatur, accidit, ut quam facile in utramque partem peccari possit, non sine aliqua animi sollicitudine animadverterem, tum quae ipse expertus eram, tum quae aliorum imprimis nostra memoria hominum me docuerant exemplis consideratis. Etenim ut procul sint plerique a calumnia et iniusta quadam suae in aliquo scriptore impensae operae cavillatione, tamen ne sub verecundiae quam praeferunt ac pudoris latebra insolentiae aliquid occultum sit et arrogantiae, cavendum est nostri saeculi hominibus, fervidiore totius antiquitatis Graecae et Romanae studio uti calentibus, ita ad sententias priorum impugnandas et quae diuturna quadam sancita habebantur temporum auctoritate immutanda pro virium suarum fiducia, ne dicam confidentia, proclivibus. Itaque quemadmodum in laude et honore ducendum est, quae vetustate corruerint restaurasse, sordibus obtecta et inquinata purgasse et ad pristinum splendorem revocasse, vitiosa et hominum vel pravitate vel perversitate corrupta in prioris integritatis statum restituisse: sic haud immerito in suspicionem veniunt atque optimi cuiusque animum ac mentem a se abalienant, qui ingenio saeculi nimium concedentes, tum demum macti virtute esse, officioque satis fuisse opi

a *

nantur, quum nihil omnino intactum reliquerint, quin aliqua saltem ex parte tentaverint, ac firma quoque et fixa novis additis fulcris pro sua parte firmiora reddere conati sint. Ea enim esse solet criticae artis, qua nostra aetas praeter ceteras pollere vulgo fertur, ratio et conditio, ut facile modum modestiamque excedat ac parum victoriae si quam adepta est, in adversariis temperet, vel ut parum curet, quae sit testium vel auxiliarium veluti copiarum fides, quaeve fallax et subdola observantia, quaeque religio aetate provectioribus et ipsa vitae diuturnitate consummatis viris ex laudabili sane Lacedaemoniorum instituto debita. Accedit quod inde ab Aristarcho eiusque sociis iudicium, quod sibi multi omnium saeculorum viri docti arrogarunt, quoque vel singulos scriptorum antiquorum locos vel sententias in perpetuum omni honore ac dignitate privatas cernimus, legitimum prorsus non sit habendum; plus enim sibi nonnulli sumserunt, quam quod ipsorum vel ingenio vel diligentiae vel eruditioni debebatur, ideoque exstiterunt quasi tyranni, iniusta dominatione rerum potiti. Ac factum est hominum quidem tum socordia tum nominum illustrium, etiamsi ingentem famam casu ac fortuito magis quam merito nonnulli nacti sint, insito quodam reverentiae sensu, ut per longius interdum spatium eiusmodi superborum hominum duraret imperium, quemadmodum in rebus publicis regna iniuste parta heu nimis diu retinuisse atque etiam nunc retinere videmus saevos et crudeles dominos ac tyrannos. Quare primum quidem ipse se quisque interroget atque examinet, quo iuris titulo potestatem severioris alicuius iudicii exercendi sibi vindicasse existimari velit, quibus aliorum de se testimoniis ubicunque pronunciatis paullisper animo confirmatus novum munus suscepturus sit, quo numine vel favente vel abnuente profligaturus: qua data opportunitate consilium inierit, num mala ambitione ductus, an necessario coactus; num quod paucis prospere contigisse nostra aetate vidimus, a bibliopolis maxime liberalioribus et iustam gratiam non modo habentibus sed

debitam grato animo solventibus, excitatus vel imploratus; an denique, quod honestissimam mihi semper visum est excusationis speciem praeferre, iuventutis literarum studiosae commodis vel servandis vel adaugendis, et optimarum artium sincero quodam atque ingenuo amore commotus. Ac-dum nescio, nec si sciam, audeo palam pronunciare, quae mei ingenii meorumque studiorum sit ratio: potius enim semper habui vitae aliquod adhuc transactae provocare posse testimonium, et rebus maxime scholasticis aliquanto plus conferre existumo usum rationi consentaneum, quam de institutione et doctrina subtiliter a multis praecepta, a paucis usu comprobata: id unum repetere ac denuo profiteri non dubito, Quinctilianum prae ceteris eiusdem aetatis scriptoribus dignum esse, quocum liberalioris disciplinae atque ingenii iuvenes interiorem ineant familiaritatem. Quod quum pluribus demonstrare nec loci habeam nec temporis, ipsa enim egregii scriptoris praestantia tenui méa atque exili laudatione non indiget, unum reticere nefas puto, singulari quadam eaque exoptatissima sorte factum esse, ut optimo scriptori duo probissimi gentis nostrae viri contigerint tum fautores ac sospitatores, tum interpretes et ab iniuriis vel tempestatum vel insciorum strenui defensores, Gesnerum dico atque Spaldingium: quorum utrumque nescio num ab animi ac sensuum pietate, morumque honestate, an ab ingenii et doctrinae mira quadam copia et subtilitate, an a laudabili sane in disputando et iudicando modestia et liberalitate plus apud aequales commendationis habuisse, atque in perpetuum habiturum esse statuam. Verum quemadmodum omnibus ulla in re satis fecisse propter naturae humanae imbecillitatem vix fieri potest, et quin unquam factum sit recte adhue dubitatur, ita lubenter fatemur, salva tantorum virorum dignitate, nonnulla certe, ne dicam multa reliqua mansisse vel obscure a Quinctiliano dicta, vel a librariis depravata, vel ex codicum auctoritate refingenda atque emendanda, quae viri illi clarissimi et diligentissimi explorare ac perscrutari

« PreviousContinue »