Page images
PDF
EPUB

George

gift
Tappan Prerbe, au Q. HORATII FLACCI
4-5-1932

VI TA,

PER G eong

, LUDOVICUM DESPREZ.

? Vi Q. HORATIUS FLACCUS in Venusio Apuliæ oppido natus est. · Patrem habuit libertinum, et exactionum coactorem : Salsamentarium scribunt aliqui: eò quòd in altercatione quidam Horatio exprobraverit, Quoties ego vidi patrem tuum brachio se emungentem ? cujus dicterii meminit Tullius 4, ad Heren. 3 Natalem ejus ponunt duobus annis ante conjurationem Catilinariam, L. Aurelio Cotta et Manlio Torquato iterùm Consulibus. 4 A patre Romam puer deductus, ibique honestè educatus, atque liberalibus disciplinis institutus est.

5 Orbilium grammaticum audivit. 6 Roma Athenas se contulit, Philosophiæ discendæ causâ. 7 Athenis cùm versaretur, annum ætatis agens vicesimum tertium, à Bruto abstractus ad civile bellum, ac Tribunus militum factus, Philippensi cladi interfuit.

: Tum victus, et bonis exutus paternis, paupertate conflictatus ad poësim animum appulit. 9 Hinc Mæcenatis amicitiam demeruit: ac per eum subinde cum Augusto reconciliatus, utrique valdè charus extitit, et liberaliter ditatus.

10 Suetonio etiam teste, primùm scriba Quæstorius fuit post veniam ab Augusto impetratam. 11 Animo erat à tumultibus urbanis alieno, secessumque amabat. Apud Sabinos autem libenter morabatur in fundulo suo, quem describit Lib. i. Epist. 16.

12 Hinc scribendarum epistolarum munus ab Augusto oblatum detrectavit. 13 Victûs frugalitatem cum munditia dilexit. 14 Fuit corporis habitu brevi et obesus. De ingenii scriptorumque elegantiâ nihil est quod dicam, cùm tot sæcula non sine admiratione prædicaverint junctam ab eo in carminibus Anacreontis suavitatem cum Pindari virtute et sublimitate: in sermonibus verò eam dicacitatem urbanam, quâ nihil solertius et sagacius. Mortuus est anno ætatis 57. Erravitque librarii manus ex Suetonio scribentis 59. 15 Augustum hæredem palam nuncupavit. Humo conditus est extremis Esquiliis, juxta Mæcenatis tumulum.

1 Lib. 2. Satira 1. versu 35.
2 Lib. 1. Sat. 4 et 6.
3 Lib. Od. 21. Epod. 13.
4 Lib. I. Sat. 6. Lib. 2. Epist. v. 41.
5 Lib. 2. Epist. 1.
6 Lib. 2. Epist. 1.
7 Lib. 2. Od. 7. Lib. 3. Od. 14. Lib. 1. Sat.

6. v. 48.
8 Lib. 2. Epist. 2.

9 Lib. 1. Od. 18. Lib. 3. Od. 16. Epod. 1. 10 Lib. 2. Sat. 6. v. 36. 11 Lib. 1. Sat. 6. Lib. I. Epist. 10. 12 Sueton. in vitâ Horatii. 13 Lib. 1. Od 31. Lib. 2. Sat. 6. Lib. 1.

Epist. 5. 14 Lib. I. Sat. 3. Lib. 1. Epist. 4. et 20.

15 Sueton. oit. 1 *

VI T A

E

SUETONIO.

QUINTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exactionum coactore : at vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobâsset, quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem? Bello Philippensi excitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit : victisque partibus, veniâ impetratâ, scriptum Quæstorium comparavit: ac primò Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitiâ locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo Epigrammate, ubi inquit:

Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tu tuum sodalem

Hinno me videas strigosiorem. Sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto memor. Augustus Epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hôc ad Mæcenatem scripto significat: Antè ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum: nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab istå parasiticâ mensâ ad hanc regiam, et nos in epistolis scribendis adjuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam suggerere destitit. Extant epistolæ, è quibus, argumenti gratiâ, pauca subjeci. Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris : rectè enim et non temerè feceris, quoniam id usûs mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri posset. Et rursus : Tui qualem habeam memoriam, poteris er Septimio quoque nostro audire: nam incidit ut coram illo fieret à me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque G YOUteg Poovejev. Præterea sæpe eum, inter alios jocos, purissimum penem et homunicionem lepidissimum appellat: unâque et alterâ liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuò credidit, ut non modo Seculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum : eumque coëgerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero lectos quosdam, nullam sui mentionem factam ita sit questus : Iratum me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimùm loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse ? Expressitque Eclogam, cujus initium est;

Quum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes : in publica commoda peccem,

Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar. Habitu corporis brevis fuit, atque obesus ; qualis et à semetipso in Satyris describitur, et Augusto hâc Epistolâ : Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego (ne accusem brevitatem) quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quàm ipse es, sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quum circuitus voluminis tui sit oymudota753, sicut est ventriculi tui.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini : domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum.

Venerunt in manus meas et Elegi, sub ejus titulo, et Fpistola prosa oratione, quasi commendantis se Mæcenati. Sed utraque falsa puto: nam Elegi vulgares: Epistola autem obscura : quo vitio minimè tenebatur. Natus est vi. Id. Dec. C. Cotta et L. Torquato Consulibus. Decessit v. Kal. Dec. C. Marcio Censorino et C. Asino Gallo Consulibus, post nonum et quinquagesimum annum: hærede Augusto palam nuncupato, quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum.

N O T Æ

IN VITAM

Q. HORATII FLACCI.

Q. HORATII FLACCI vita è Suetonio.] Hanc vitam Porphyrio disertè adjudicat Suetonio in Notis suis ad Epist. I, Lib. ii. his verbis, Augusto increpanti Horatium, quòd non ad se quoque plurima scriberet, ut Suetonius auctor est, imprimis cum laude Cæsaris se excusat. At vel tacente Porphyrione, ita se prodit hic Suetonii stylus, ut peritum lectorem haud temerè fallat.

Patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exactionum coactore.] Hoc de seipso profitetur Horatius Sat. 6. Lib. i. v. 45.

Nunc ad me redeo libertino patre natum. Et. v. 85, Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

Si preco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes sequerer At vero creditum est, salsamentario.] Salsamentarium propriè nuncupant Græci andarlowany, Galli un Charcutier, qui parat venditque farcimina, tomacula, et id genus alia.

Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem?] Hoc convicio irridebantur salsamentariorum filii. Cic. iv. Lib. Rhetoricorum ad Herennium (siquidem ille est verus illius operis auctor) Per consequentiam significatio sit, cum res quæ sequuntur aliquam rem, dicuntur, er quibus tota res relinquitur in suspicione, ut si salsamentarii filio dicas, Quiesce tu, cujus pater cubito se emungere

solebat. Bello Philippensi excitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit.] Tunc temporis Horatius literis operam dabit Athenis. Vide quod narrat ipse Epist. 2. Lib. ii.

Scriptum Quæstorium comparavit.] Lege scriptum pro scribatum. Vide Notas nostras ad v. 36, Sat. 6. Lib. ii.

De re communi scribæ magnâ atque nová te

Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti, adde quod scribit Liv. cap. 46. Lib. ix. et A. Gell. cap. 9. Lib. vi.

Ac primo Mecenati-in gratiam insinuatus.) Hæc ita narrantur, quasi Horatius non innotuerit Mæcenati, nisi post impetratam demum ab Augusto veniam, et comparatum scribatum Quæstorium. At istud Suetonio nunquam excidisset. Mæcenate enim deprecante, Cæsar ignovit Horatio, eique bona suo Fisco addicta reddidit. Suetonius hoc loco de eo tempore loquitur, quo cæpit Mæcenas Horatium habere in numero familiarum suorum, quocum negotia sua communicaret; quemque in otio suo jucundum adhiberet comitem.

Hinno me videas strigosiorem.] Non placet ista lectio. Procul dubio scripserat Mæcenas, Ninno me videas strigosiorem, eamque lectionem secutus est doctissimus Vossius. Fuit iis temporibus Nin. Crassus poëta quovis pumice aridior, eamque ob causam istiusmodi conviciis obnoxius. Eulogium.] Græcè idóysos

, propriè significat titulum, lemma, præfationem concisam, breviarium, quo quis, quid sibi velit, paucis verbis docet.

Nunc occupatissimus et infirmus.] Infirmâ valetudine utebatur Augustus omni tempore, post autem bellum Hispanicum, impendio magis gravescere cæpit ejus valetudo. Post istud igitur bellum constat eum hanc epistolam ad Mæcenatem scripsisse, Horatioque obtulisse munus epistolarium.

Ab istâ parasiticâ mensa.] Horatius enim non erat ex Mæcenatis domesticis, neque ullius ordinarii officii causâ apud eum hærebat, ideoque eum hic irridet Augustus ut Mæcenatis parasitum, quasi ei esset assiduus conviva.

Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam suggerere destitit.] In primis notatu dignum est, quod hic observat Suetonius. Rara est in principibus ejusmodi moderatio : cujus quidem exhibendæ fateor non nisi rarissimąs iis præbere pccasiones. Adeò in paucos incidunt, qui officia ampla et honores ultro sibi oblatos detrectent.

Si per valetudinem tuam fieri posset.] Indicant hæc verba Horatium, valetudinis suæ excusatione illum honorem sibi ab Augusto oblatum recusasse. Jam enim consenuerat, unde etiam sequitur hoc ei non oblatum fuisse ante bellum Hispanicum, ut supra dixi.

Septimio.] Idem est Septimius, quem alloquitur Hor, Od. 6. Lib. ii, quem laudat Ep, 3. Lib. i. quemque Tiberio commendat Ep. 9. Lib. i.

Unâque et altera liberalitate locupletavit,] Nihil quicquam memini ab Horatio dictum de Augusti in se liberalitate, quod tamen silentium non est ab ingrato animo profectum. Nemo inquam fuit princeps, qui aliquibus non benefecerit, pauci autem fuerunt Augusti similes, qui omnibus suis subjectis benefecite Quorsum igitur pro seipso seorsim gratias ageret, quum essent pro toto mundo gratiæ agendæ ? Sola autem hujusmodi gratiarum actio gloriam principis amplificat, solaque digna est quæ literarum monumentis posteritati commendetur ? Itaque Horatius, quâ erat prudentiâ, nihil prætermisit, quo demonstraret imperium universum Augusto acceptym retulisse felicitatem suam, neque quenquam fuisse civem Romanum, qui ei tranquillitatem vitamque suam non deberet.

Vindelicam victoriam Tiberii Drusique.] Quod quidem fecit Od. 4. et 14. Lib. iv.

Eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris er longo intervallo quartum addere.] Qui credit omnes Odas lib. iv. ab Horatio scriptas postquam hoc erat ei ab Augusto imperatum, næ is longe errabit. Illud solum dicit Suetonius, Horatium ab Augusto coactum fuisse quartum librum edere, illasque Odas, quas ex ipsius imperio composuisset, iis adjungere, quas jampridem fecisset, necdum in lucem edidisset. Vide Notas ad Od. 1. Lib. iv.

Habitu corporis brevis fuit et obesus.] Quod ipse dicit Sat, 3. Lib. ii ubi se affirmat esse staturæ non amplius bipedalis.

« PreviousContinue »