Page images
PDF
EPUB

suis, locis molendinorum, pascuis, redditib3, dñicis, homagijs, seruicijs, tam libere tenentium quam aliorum, reuersionib3 terrarum que fuerint, wardis, releuijs, escaetis, et in omnib3 alijs ptinentijs suis. Habend. et tenend. dicto Willmo et heredib3 suis vel suis assignatis de capitalib3 dñis feodi illius p seruicia que ad illa tenementa ptinent imppetuum. Et ego vero dictus Ad. et heredes mei predictam medietatem in omnib; ut prescriptum est dicto Willmo et heredib3 suis vel suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus imppetuum. In cuius rei testimonium presentib3 sigillum meum apposui. Hijs testib3, dão Roberto de Lathom, dño Roberto de Holand, dño Henr. de Kyghel, dño Joh. de Ewyas, militib3, Roberto filio dñi Roberti de Holand, Willmo de Bradeschagh, et alijs. Dat. apud Holand die Martis proximo post festum sancti Marci anno regni Regis Edwardi tricesimo.

XLVII. Litera patens domini Ade de Hudleston quod dedit Willmo de Holand omnia bona et catalla sua in medietate manerij de Bilyngton inuenta.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib3 hoc scriptum visuris vel audituris Adam de Hudleston salutem in dño. Noueritis me donasse concessisse et p manus Henrici de Bolton vel Willmi de Coldecotes tradidisse Willmo filio dñi Rob. de Holand omnia bona mea mobilia in manerio meo de Bilyngton die confectionis presentium inuenta, videlicet blada, fenum, equos, jumenta, pullanos, boues, vaccas, et omnia aueria iuniora, porcos, et omnimoda utensilia domus, et omnia alia quecunque nomine meo ibidem inuenta. Ita quod nec ego dictus Adam nec aliquis nomine meo aliquam pprietatem in predictis bonis de cetero vendicare poterimus. In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui. Dat. apud Holand (ut supra in proximo scripto precedente.)

XLVIII. Carta Willmi de Holand facta domino Ade de Hudleston et Johanne uxori eius de medietate predicta.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib3 presens scriptum visuris vel audituris Willmus filius dñi Roberti de Holand salutem in

dño. Noueritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Ade de Hudleston et Johanne uxori sue totam illam terram et tenementum cum omnib3 suis ptinentijs sine ullo retenemento quam vel quod habui in villa de Bilyngton. Habend. et tenend. eisdem Ade et Johanne et heredib3 de corporib3 eorum exeuntib3 de dñis capitalib3 eiusdem tenementi, libere, quiete, et hereditarie, p seruicia que inde debentur imppetuum. Et si contigerit dictum Ad. vel Johannam obire, herede inter ipsos pcreato non relicto, volo quod ipse vel ipsa qui vel que alterum vel alteram superuixerit habeat et teneat omnia predicta tenementa dum uixerit ut predictum est, post cuius mortem volo quod omnes terre et tenementa antedicta remaneant veris heredib3 ipsius Ade et eorum assignatis tenend. de capitalib3 dñis ut predicitur imppetuum. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Hug. de Cliderhou, Henr. de Clayton, Sym. de Aluetham, et alijs. Dat. apud Bilyngton die sancti Nich. episcopi anno regni Regis Edw. fil. dñi Henr. Regis xxxjo.

XLIX. Post mortem vero Willmi de Holand dominus Rob. de Holand implicauit Ad. de Hudleston de medietate ville predicte et coram Justiciarijs eandem recuperauit, ut superius est expressum. Ideo ponitur hic preceptum vicecomitis Lancastrie balliuo de Blakeburnschir ad liberandam seisinam domino Roberto de Holand de medietate manerij de Bilyngton.

h

ENRICUS de Malton vicecomes Lanc. balliuo de Blakeburnschir salutem. Quia Rob. de Holand recuperauit seisinam suam coram Justic. apud Westm. versus Ad. de Hudleston seniorem et Isabellam uxorem eius de medietate manerij de Bilyngton cum ptinentijs p defaltam ipsorum Ade et Isabelle ex parte dni Regis. Tibi precipio quod eidem Roberto de predicta medietate manerij predicti cum ptinentijs sine dilatione plenarie seisinam habere facitis. Et hoc nullo modo omittas.

L. Indentura inter dominum Robertum de Holand et dominum Ad. de Hudleston de medietate predicta ad terminum vite dicte Ade.

h

OC scriptum indentatum testatur quod dñus Rob. de Holand miles dedit concessit et hoc presenti scripto indentato confirmauit dño Ade de Hudleston militi omnes terras et tenementa cum omnib3 ptinentijs suis que idem dñus Rob. recuperauit in curia dñi Regis versus predictum dñum Ad. in villa de Bilyngton. Tenend. et habend. omnes terras et tenementa predicta cum omnib3 suis ptinentijs eidem dño Ade ad totam vitam ipsius dñi Ade de predicto dño Rob. et heredib3 suis sine ullo retenemento. Reddendo inde predicto dño Rob. et heredib3 suis ad totam vitam ipsius dñi Ade unam rosam ad festum sancti Joh. Bapte, et faciendo p dicto dño Roberto et heredib; suis, capitalib3 dñis feodi illius omnia

alia seruicia inde debita et consueta. Et post decessum ipsius dñi Ade omnes terre et tenementa predicta cum suis ptinentijs predicto dño Roberto et heredib3 suis integre reuertentur. In cuius rei testimonium parti huius scripti indentati penes dictum dñum Ad. remanenti predictus dñus Rob. sigillum suum apposuit, et alteri parti huius scripti indentati penes dictum dñum Rob. remanenti predictus dñus Adam sigillum suum apposuit. Hijs testib;, dño Willmo de Clifton, dño Ric. de Holand, militib3, Joh. de Lanc. et alijs. Dat. apud Hale die dñico in festo sancti Martini in hyeme anno regni regis Edwardi filij Regis Edw. xiiij.

LI. Quietaclamatio Johannis de Brighton facta domino Ade de Hudleston de manerio de Cho in Bilyngton.

[ocr errors]

MNIBUS hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Brighton salutem in dño. Noueritis me concessisse reddidisse dño Ade de Hudleston omnes terras redditus et tenementa omnia que habui de dono et feoffamento predicti Ade in Randeby in comitatu Lincoln, et etiam in manerio de Cho in villa de Bilyngton in comitatu Lancastrie cum omnib3 suis ptinentijs sine ullo retenemento. Et volo et concedo quod predictus Adam et heredes et assignati sui habeant et teneant omnes terras illas et omnia tenementa illa in predictis villis de Randeby et Cho in feodo et hereditate de capitalib3 dñis feodi illorum p seruicia que ad terras illas et tenementa illa ptinent imppetuum. Ita scilicet quod nec ego Johannes nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro ius vel clameum in predictis terris aut tenementis de cetero exigere poterimus vel vendicare, immo exclusi simus ab omni iure et actione imppetuum, et si aliquid scriptum de predictis terris aut tenementis penes me vel heredes meos de cetero inueniatur, p nullo habeatur cassetur et adnichiletur. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dñis Willmo le Vauasour,

Nich. de Gray, militib3, Willmo de Nouy, Thoma de ffisseburne, Alano de Smetheton, Oliuero constabulario Pontefracto, et alijs. Dat apud Altoftes iuxta Pontefracto die iouis proximo ante festum natiuitatis sancti Johannis Bapte anno gratie mo ccco octauo.

LII. Finis de manerio de Choo et medietate ville de Bilyngton inter Rogerum le Sauvage et Adam de Hudleston et Isabellam uxorem eiusdem Ade factus.

h

EC est finalis concordia facta in curia dñi Regis apud Westm. a die pasche in tres septimanas coram Willmo de Bereford, Alberto de Trikyngham, Henrico de Staunton, et Henr. le Scrop, Justiciarijs et alijs dñi Regis fidelib3 tunc ibi presentibz inter Ad. de Hudleston et Isab. uxorem eius querentes et Rogerum le Sauuage deforc. de uno mesuagio et una carucata terre et xx. marcatis redditus cum ptinentijs in Bilyngton, unde placitum conuentionis sumtum fuit inter eos in eadem curia, scilicet quod predictus Ad. recognouit predicta tenementa cum ptinentijs esse ius ipsius Rogeri, ut illa que idem Rog. habet de dono predicti Ade. Et pro hac recognitione fine et concordia idem Rog. concessit predictis Ade et Isabelle predicta tenementa cum ptinentijs et illa eis reddidit in eadem curia. Habend. et tenend. eisdem Ade et Isabelle et heredib3 quos idem Ad. de corpore ipsius Isabelle pereauerit de capitalib3 dñis feodi illius p seruicia que ad illa tenementa ptinent imppetuum. Et si contingat quod predictus Adam obierit sine herede de corpore ipsius Ade pereato tunc post decessum ipsorum Ade et Isabelle predicta tenementa cum ptinentijs integre remanebunt rectis heredib3 ipsius Isabelle. Tenenda de capitalib3 dñis feodi illius p seruicia que ad illa tenementa ptinent imppetuum.

« PreviousContinue »