Page images
PDF
EPUB

LXXXIII. Carta Johannis vicarij de Blakeburn de diuersis tenementis que adquisiuit in Bilyngton facta nobis.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Johannes de Gristhwayth vicarius ecclesie de Blakeburn dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui religiosis viris Abbati et conuentui Loci Benedicti de Whalleye omnes terras et tenementa mea cum ptinentijs in villa de Bilyngton que quidem habui in eadem villa ex dono et concessione Ricardi de Toppeclif, Ricardi filij Radulphi de Bilyngton, Willmi Russel de Harwod, Ade filij Willmi de Standen, Ricardi del Haye de Hapton, et Roberti de Chaderton, sicut carte predictorum Ricardi, Ricardi, Willmi, Ade, Ricardi et Roberti mihi inde facta testantur. Habendas et tenendas eisdem Abbati et conuentui et successorib3 suis libere quiete integre bene et in pace cum omnib3 suis ptinentijs libertatib3 commoditatib3 pficuis et aisiamentis predictis terris et tenementis in villam de Bilyngton et extra quoquo modo spectantib3 de capitalib3 dñis feodi illius p seruicia inde debita et consueta imppetuum. Et ego dictus Johannes et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum suis ptinentijs sicut predictum est, predictis Abbati et conuentui et successorib3 suis contra omnes homines et feminas in omnib3 et p omnia warantizabimus imppetuum. In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui. Hijs testib3, Rob. de Radeclif, tunc vic. Lancastrie, Joh. de Radeclif tunc senesc. de Blakeburnshire, Joh. de Dynelaye, et alijs. Dat. apud Whalleye die Jouis in vigilia natiuitatis beate Marie anno dñi mo ccco xl. et anno regni Regis Edw. tertij post conquestum xiiij.

LXXXIV. Quietaclamatio Johannis vicarij de Blakeburn de
predictis tenementis.

[ocr errors]

MNIBUS hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Gristwayth vicarius ecclesie de Blakeburn salutem in dño. Noueritis me concessisse, remisisse, relaxasse, et omnino p me et heredib3 meis imppetuum quietuclamasse religiosis viris Abbati et conuentui Loci Benedicti de Whalleye totum ius et clameum quod habui, habeo, vel in futurum quoquo modo habere potero in omnib3 terris et tenementis cum suis ptinentijs que habui in villa de Bilyngton de dono et concessione Ricardi de Toppeclif, Ricardi filij Rad. de Bilyngton, Willmi Russel de Harewod, Ade filij Willmi de Standen, Ricardi del Heye de Hapton, Roberti de Chaderton vel in aliqua parte eorundem terrarum et tenementorum. Habend. et tenend. predictis Abbati et conuentui et successoribz suis de capitalib3 dñis feodi illius p seruicia inde debita et consueta imppetuum. Ita quod nec ego dictus Johannes nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro in predictis terris et tenementis cum suis ptinentijs nec in eorundem aliqua parte de cetero aliquod ius vel clameum exigere vendicare vel habere poterimus imppetuum. Et ego dictus Joh. et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum suis ptinentijs, sicut predictum est, prefatis Abbati et conuentui et successoribus suis contra omnes homines et feminas in omnibz et p omnia warantizabimus et imppetuum defendemus. In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, (ut supra in proxima carta precedente.) Dat. apud Whalleye in festo sancti Mathei apostoli et euangeliste (&c. ut supra in proxima carta precedente.)

Nota. Licentia dñi Regis de predictis terris et alijs tenementis inuenietur in 20 titulo de Wysewall.

Carte etiam p quas dictus dñus Johannes tunc vicarius de Blakeburn de dictis tenementis extitit feoffatus p ordinem hic ponentur.

LXXXV. Carta Ade de Bilyngton facta Ricardo de Bilyngton de quodam tenemento in eadem.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Adam de Bilyngton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ricardo de Bilyngton et Cecilie uxori sue et heredib3 ex eis pcreatis quandam partem terre mee in villa de Bilyngton, illam scilicet quam Walterus de Bilyngton quondam de me tenuit in eadem villa unde dicta terra mihi contigit ratione eschaete. Habendam et tenendam de me et heredib3 meis eisdem Ricardo et Cecilie uxori sue et heredib3 de eis pcreatis libere quiete integre et pacifice cum omnib3 libertatib3 communis et aisiamentis predicte terre ptinentib3 in villa de Bilyngton. Et dicti Ric. et Cecilia et heredes sui ex eis pcreati et omnes sui tenentes illam terram inhabitantes erunt quieti de pannagio ppriorum porcorum in bosco de Bilyngton. Reddendo inde annuatim dicti Ricardus et Cecilia et heredes ex illis pcreati mihi et heredib3 meis unum denarium ad festum sancti Egidij p omnib3 seruicijs exactionib3 et demandis. Ego vero Adam et heredes mei totam predictam terram cum suis ptinentijs dictis Ricardo et Cecilie et heredib; ex illis pcreatis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et imppetuum defendemus. In cuius rei testimonium huic scripto presenti sigillum meum apposui. Hijs testib3, Henr. de Kyghelay tunc senesc. de Blakeburnschir, Henr. de Clayton, Hugone de Cliderhou, et alijs.

LXXXVI. Carta Auicie domine de Bilyngton facta Ricardo filio suo de terra que vocatur Langale.

[ocr errors]

CIANT presentes et futuri quod ego Auicia filia Ade de

Bilyngton in mea pura viduitate dedi concessi et omnino quietuclamaui Ricardo filio meo et heredib3 suis vel suis assignatis illam terram cum suis ptinentijs in villa de Bilyngton que vocatur Langale in hijs diuisis, incipiendo ad hesiam ad altam viam, Langale. sequendo usque ad terram Ade del Den, et sequendo terram predicti Ade usque in Dynkedeleghbrok, sequendo Dynkedeleghbrok usque ad clotum molendini, sequendo eundem clotum usque in capite Langale, et ita usque in Langalesik, sequendo Langalesik usque ad terram Willmi de Menelay, et sic sequendo usque in fossatum, et sequendo fossatum usque in altam viam usque ad hesiam ubi prius incepimus. Ita quod dicta Auicia nec heredes mei nec aliquis alius p nos aliquod ius vel clameum ad dictam terram adquirend. nunquam in posterum exigere vendicare nec habere poterimus. Et in huius rei testimonium huic scripto presenti sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Radulpho de Mitton,* Jordano filio eius, Ada de Blakeburn, et alijs.

LXXXVII. Quietaclamatio Roberti filij Galfridi de Bilyngton facta
Ricardo fratri suo de sex acris terre.

O

MNIBUS Cristi fidelib3 hanc literam visuris vel auditu

ris Robertus filius Galfridi de Bilyngton salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et omnino quietuclamasse de me et heredib3 meis Ricardo de Bilyngton fratri meo et heredib3 suis vel assignatis totum ius meum et clameum quod habui

* See ante, p. 681.

vel unquam habere potui in istis sex acris terre quas ego Robertus de eodem Ricardo in villa de Bilyngton quondam tenui p homagio et seruicio. Ita videlicet quod nec ego Rob. nec heredes mei nec aliquis nomine nostro vel iure nostro aliquod ius vel clameum in predictis sex acris terre exigere de cetero vel vendicare poterimus. In cuius rei testimonium huic scripto presenti sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Ada de Blakeburn, Henr. de Blakeburn, Henr. de Plesyngton, et alijs.

LXXXVIII. Carta Ricardi de Bilyngton facta Galfrido filio suo de terra que dicitur Langale.

CIANT presentes et futuri quod ego Ricardus filius Galfridi de Bilyngton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Galfrido filio meo pcreato inter me et Ceciliam uxorem meam et heredib3 suis vel suis assignatis p homagio suo et seruicio quandam partem terre mee in villa de Bilyngton que vocatur Langale contentam infra has diuisas, incipiendo ad altam viam, sequendo eam usque ad terram Ade del Dene et sic sequendo terram eiusdem Ade in Dynkedeleghbrok, sequendo Dynkedeleghbrok usque in Clotum molendini, et sic sequendo clotum in capite de Langale, et sic sequendo Langalesik usque ad terram Willmi de Menelay et sic inde in fossatum, sequendo fossatum usque ad altam viam primam diuisam. Habendam et tenendam de me et heredib3 meis sibi et heredib3 suis vel suis assignatis libere quiete pacifice et integre cum omnib3 communib3 libertatib3 et aisiamentis ville de Bilyngton ptinentib3. Reddendo inde annuatim mihi et heredib3 meis ipse et heredes sui vel sui assignati unum par cyrothecarum albarum ad festum sancti Egidij p omni seruicio exactione et demando. Ego vero dictus Ric. et heredes mei dicto Galfrido et heredib3 suis vel suis assignatis totam predictam terram sicut predictum est contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus et defendemus.

In

« PreviousContinue »