Page images
PDF
EPUB

acris incipiendo apud Snoddeword in parte occidentali et de Rouleghclogh in parte australi, et sic usque ad diuisas de Bilyngton versus partem borealem continue. Tenend. nobis et heredib3 dictorum Johannis et Ade predictas lx. acras terre in nostro sepali omni tempore anni, salua tunc communa pasture predictis Abbati et conuentui successorib3 suis et eorum tenentib3 predictis in tempore apto in totis illis acris prenominatis, que in culturam vel pratum redigentur. Ita tamen quod si bladum hyemale ibidem seminari contigerit illud non destruatur nec calcetur p aueria dictorum Abbatis et conuentus successorum et tenentium suorum predictorum sine emendis rationabilib3. Et si contingat porcos dictorum Abbatis et conuentus successorum suorum et tenentium tempore aperto dampnum facere infra clausuras predictas in terra arata vel seminata siue in prato, liceat nobis et tenentibz nostris dictos porcos modo pulcro et sine dampno dictorum porcorum de dictis locis effugare. Et sciendum quod nos predicti Willmus Johannes Rogerus et Adam et heredes dictorum Rogeri et Ade includemus predictum locum de Whitekar prout nos et nostros indempnes conseruare voluerimus, tam de porcis dictorum Abbatis et conuentus successorum et tenentium suorum predictorum quam de omnib3 alijs auerijs suis quibzcunque, exceptis animalib3 in fractura sepium et clausurarum notabiliter excessiuis. Concessimus etiam Р nobis et heredib3 predictorum Johannis et Ade Abbati et conuentui eorum successorib3 et tenentib3 suis predictis quod habeant et pcipiant estoueria sua in loco predicto p voluntate sua et sine deliberatione, tam de bosco mortuo et viuo, quam de turbis fodiend. capiend. et cariand. et quod habeant et pcipiant quarreram lapideam et carbones marinos et petras ad toralia, calcalia ardenda, et quod habeant et faciant porcherias suas ubicunque voluerint in toto loco predicto, exceptis lx. acris predictis. Et saluis nobis et heredib3 nostris appropriamentis que appropriata fuerunt ante confectionem presentis scripti sine impedimento dicti Abbatis et conuentus et quod habeant liberum ingressum et egressum ad omnia predicta carianda et aueria sua que

cunque fuganda tam ad duo vada, ultra aquam de Caldre quam ubicunque alibi imppetuum, extra appropriamentum predictum inter Rouleghclogh et metas de Bilyngton. Concessimus etiam p nobis et heredib3 dictorum Johannis et Ade quod nunquam faciemus appropriamentum inter Rouleghclogh et metas et diuisas de Bilyngton predictas nec aliquam pturbationem faciemus predictis Abbati et conuentui seu eorum successorib3 vel tenentib3 suis predictis, neque de communa pasture, neque de estouerijs, neque de aliquib; alijs pficuis inter Rouleghlogh et metas de Bilyngton, sed de eisdem exclusi simus imppetuum. Ita tamen quod nos dicti Willmus, Johannes, Rogerus, et Adam, et heredes dictorum Johannis et Ade et tenentes nostri de Harwod consimilia pficua in locis predictis sine impedimento Abbatis et conuentus habeamus et peipiamus. In cuius rei testimonium huic indenture partes predicte sigilla sua alternatim apposuerunt. Hijs testib3, dño Willmo de Holand, dño Adam Banastre, dño Radulpho de Bikerstath tunc temporis vicecomite Lancastrie, militib3, et alijs. Dat. apud Whalleye die dñica pxima post festum sancti Edmundi archiepiscopi anno dñi millesimo ccco quarto decimo.

De diuisis factis inter magnam Harwod, medietatem ville de Bilyngton quam dominus Adam de Iudleston miles quondam habuit et aliam medietatem eiusdem ville quam nobilis vir dominus Henricus de Lascy comes Lincoln habuit, quam etiam medietatem dominus Thomas comes Lancastrie nobis dedit.

D

I E veneris pximo ante festum sancti Johannis Bapte anno regni Regis Edw. xxxiiij. de assensu et voluntate nobilis viri

dñi Henr. de Lascy comitis Lincoln facta fuit hec concordia apud Altoftes inter Willmum de Heskayth, Johannem filium eiusdem Willmi, Rogerum Noel, Ad. filium eiusdem Rogeri, Alexandruin Hurel et Margaretam uxorem eius, querentes, ipsos Willmum, Rogerum, et Alex. et Margaretam uxorem eius esse disseisitos de libero

*

tenemento ipsorum Willmi, Rogeri, Alexandri, et Margarete, in Magna Harewode in comitatu Lancastrie, ex una parte, et dñum Ad. de Hudleston militem tenentem predictum liberum tenementum, asserentem idem tenementum esse in Bilyngton, de quo libero tenemento predicti Willmus, Rogerus, Alexander et Margareta uxor sua, questi fuerint ipsos esse disseisitos, ex altera, que quidem concordia talis est, scilicet, incipiendo ad quandam sepem antiquam super ripam aque de Caldre subtus le ffalyngtrekar, descendendo p illam sepem usque ad quendam riuulum ppinquiorem terre quam terram Rob. Spek tenuit die confectionis presentis scripti in Bilyngton, et sic ascendendo per dictum riuulum versus sumitatem cuiusdam montis, qui dicitur Belesetenabbe, linealiter usque ad quoddam fossatum ibi de nouo constructu et sic de illo fossato p foueas ibidem factas, et lapides ibi per loca positos directe usque ad le Horelowe, et del Horelowe p foueas ibi de nouo factas et lapides ibidem positos usque ad Snoddeword qui locus de Snodde word est in occidente. Et sic erunt de cetero diuise inter magnam Harwod et Bilyngton predictas imppetuum. Ita scilicet quod terre, bosci, vasta, et tenementa omnia de quib; contentio inter eos fuerat et que sunt ex parte dictarum diuisarum ubique

* This William de Hesketh lived 20 Edward I. (p. 322.) He was seneschall of Halton, (p. 409,) and married Maud, daughter of Richard Fyton, (p. 845,) who granted her one moiety of the township of Rufford. He had two sons,

John, who succeeded, et vide supra.

le

Adam, living 12 Edward II., who married Maud, daughter of Flemmyng, and sister of John le Flemmyng of Wath. She was living a widow, 13 Edward III.

John de Hesketh, living temp. Edward II., married Alice

19 Edward III. He had two children,

William.

Matilda.

living a widow

William de Hesketh, miles, had Rufford, and lived 14 Edward III. His son,

William de Hesketh, lived 23 Edward III. and had

Thomas de Hesketh, (ante, p. 1010,) who died s.p.

Nicholas de Hesketh, from whom the present family descend.

versus magnam Harwod remanebunt in sepali predictis Willmo, Johanni filio eiusdem Willmi, Ade filio Rogeri, Alex. Hurel, et Margarete uxori eius, ut liberum tenementum suum in Harwod, et post decessum ipsorum Alexandri et Margarete uxoris sue, qui tenent dicta tenementa versus Harwod nomine dotis dicte Margarete, simul cum dictis Willmo et Ada p indiuiso tenemento illa remanebunt predictis Willmo, Johanni filio suo, et Ade filio Rogeri, et heredib3 ipsius Johannis et ipsius Ade quieta de predicto dño Ada de Hudleston et heredib3 suis imppetuum. Tenend. de capitalib3 dñis feodi p seruicia inde debita et consueta. Et terre, bosci, vasta et tenementa omnia unde contentio fuit inter eos que sunt ex altera parte dictarum diuisarum versus Bilyngton remanebunt in sepali dicto dño Ade in forma subscripta, videlicet quod tota medietas terre, bosci, vasti, et tenementorum omnium remanebit dicto dño Ade ct heredib3 suis imppetuum. Et tota altera medietas terre, bosci, vasti, et tenementorum omnium ultra diuisas predictas versus Bilyngton remanebit dicto dño Comiti et heredib3 suis post decessum dicti dñi Ade imppetuum quieta de heredibz dicti Ade. Et hec concordia facta fuit in presentia dicti dñi H. de Lascy comitis Lincoln. ad predictam concordiam p se et heredib3 suis imppetuum tenendi, consentientis, et illam ratificantis. Et in omnium subscriptorum testimonium parti istorum scriptorum cyrographatorum tripartitorum penes dictum dñum comitem remanenti predicti W., Joh., Ad. de Hudleston, Rogerus et Adam filius dicti Rogeri, Alexander et Margareta uxor eius sigilla sua apposuerunt. Et alteri parti penes dictum dñum Ad. de Hudleston remanenti sigilla dictorum dñi Comitis, Willmi de Heskayth, Johannis filij eiusdem Willmi, Rogeri, Ade filij sui, Alexandri et Margarete uxoris sue sunt apposita. Et tertie parti penes dictos Willmum et Johannem filium eius, Rogerum, Ad. filium eius, Alexandrum et Margaretam uxorem suam remanenti sigilla dictorum dñi Comitis et dñi Ade sunt apposita. Hijs testib;, dñis Willmo de

Vauasour, Willmo de Stopham, Ada de Waleton, militib3, et alijs. Dat. apud Altoftes die et anno supradictis.

LXXXII. Quietaclamatio Roberti de Dutton de tenementis
in Bilyngton.

P

A TEAT uniuersis p presentes quod ego Rob. de Dutton quondam serviens dñi Ade de Hudleston militis defuncti re

misi relaxaui et omnino de me et heredib3 meis imppetuum quietuclamaui religiosis viris Abbati et conuentui Loci Benedicti de Whalleye et eorum successorib3 totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potero in tota terra illa cum domib3 in eadem confectis quam tenui de dictis Abbati et conuentui in villa de Bilyngton quam quidem terram prius tenui de dicto dño Ada de Hudleston et dño Ricardo* consanguineo suo ad terminum vite mee. Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro aliquid iuris vel clamei in predicta terra de cetero poterimus exigere vel vendicare quoquo modo. Et si aliqua carta vel scriptum de predicta terra mentionem faciens penes me vel heredes meos seu alium quemcunque de cetero inueniatur, volo et concedo p me et heredib3 meis quod nullius sit roboris aut valoris in quorumcunque manus deuenerit sed penitus irritum et inane. In cuius rei testimonium huic presenti quieteclamationi sigillum meum apposui. Dat. apud Whalleye in festo inuentionis sancti Stephani pthomartyris anno dñi mo ccco xxxv. et anno regni regis Edwardi tertij post conquestum nono.

* See ante, p. 942.

« PreviousContinue »