Page images
PDF
EPUB

CXXVI. Horum XVI annorum opera quis, cum universa *** oculis animisque omnium, partibus eloquatur? Sacravit parentem suum Cæsar, non imperio, sed religione: non appellavit [eum], sed fecit Deum. Revocata in forum fides, summota e foro seditio, ainbitio Campo, discordia curiâ; se, pultæque ac situ obsitæ justitia, æquitas, industria, civitati redditæ; accessit magistratibus auctoritas, senatui majestas, judiciis gravitas; compressa theatralis seditio; recte faciendi omnibus aut incussa voluntas, aut imposita necessitas. Honorantur recta, prava puniuntur. Suspicit potentem humilis, non timet. Antecedit, non contemnit, humiliorem potens.

Quando annona moderatior? quando pax lætior? Diffusa in Orientis Occidentisque tractus, et quidquid Meridiano aut Septemtrione finitur, Pax Augusta per [omnia] omnes terrarum orbis angulos a latrociniorum metu seryat immunes. Fortuita, non civium tantummodo, sed urbium, damna principis munificentia vindicat. Restitutæ urbes Asiæ. Vindicatæ ab injuriis magistratuum provinciæ. Honor dignis paratissimus. Pæna in malos sera, sed aliqua. Superatur æquitate gratia, ambitio virtute. Nam facere recte cives suos princeps optimus faciendo docet; cumque sit imperio maximus, exemplo major est.

CXXVII. Raro eminentes viri non magnis adjutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt ; ut duo Scipiones duobus Læliis, quos per omnia æquaverunt sibi; ut Diyus Augustus M. Agrippa, et, proxime ab eo, Statilio Tauro : quibus novitas familia haud obstitit, quo minus ad multiplices consulatus triumphosque, et complura eveherentur sacerdotia. Etenim magna negotia magnis adjutoribus egent; [neque in parvo paucitas ministeria defecit :) interestque reipublicæ, quod usu necessarium, et dignitate eminere; utilitatemque auctoritate muniri. Sub his exemplis Tiberius Cæsar Sejanum Ælium, principe equestris ordinis patre na

tum, materno vero genere clarissimas veteresque et insignes honoribus complexum familias, habentem consulares fratres, consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum, sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem principalium onerum adjutorem in omnia habuit atque habet : virum severitatis lætissimæ, hilaritatis priscæ, actu otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem, eoque assequentem omnia, semperque infra aliorum æstimationes se metientem, vultu vitâque tranquillum, animo exsomnem.

CXXVIII. In hujus virtutum æstimatione jam pridem judicia civitatis cum judiciis principis certant. Neque novus hic mos senatûs populique Romani est, putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum : nam et illi antiqui, ante primum bellum Punicum, abhinc annos CCC, Ti. Coruncanium, hominem novum, cum aliis omnibus honoribus, tum pontificatu etiam maximo, ad principale extulêre fastigium; et equestri loco natum Sp. Carvilium, et mox M. Catonem, novum etiam Tusculo Urbis inquilinum, Mummiumque Achaïcum, in consulatus, censuras, et triumphos provexêre. Et, qui C. Marium, ignotæ originis, usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuêre principem ; et qui M. Tullio tantum tribuêre, ut pæne assentatione suâ, quibus vellet, principatus conciliaret; quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret; profecto hoc senserunt, in cujuscumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. Hæc naturalis exempli imitatio ad experiendum Sejanum, Cæsarem ; ad juvanda vero onera principis, Sejanum protulit; senatumque et populum Romanum en perduxit, ut quod usu optimum intelligit, id in tutelam securitatis suæ libenter advocet.

CXXIX. Sed, propositâ quasi universâ principatûs Ti. Cæsaris formã, singula recenseamus. Quà ille prudentiâ Rhascupolim, interemtorem fratris sui

filii Cotyis, consortisque ejusdem imperii, evocavit; singulari in eo negotio usus operâ Flacci Pomponii, consularis viri, nati ad omnia quæ recte facienda sunt, simplicique virtute merentis semper, quam captantis gloriam! Cum quantâ gravitate, ut senator et judex, non ut princeps, et causas pressius audit ***! Quam celeriter *** ingratum et nova molientem oppressit! Quibus præceptis instructum Germanicum suum, imbutumque rudimentis militiæ secum actæ, domitorem recepit Germaniæ ! Quibus juventam ejus exaggeravit honoribus, respondente cultu triumphi rerum, quas gesserat, magnitudini ! Quoties populum congiariis honoravit, senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuits quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret, neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui ! Quanto cum honore Germanicum suum in transmarinas misit provincias! Quâ vi consiliorum suorum, ministro et adjutore usus Druso filio suo, Maroboduum inhærentem occupati regni finibus, (pace majestatis ejus dixerim) velut serpentem abstrusam terræ, salubribus (consiliorum suorum] medicamentis coëgit egredi ! quam illum, ut honorate, [ita] nec secure continet ! Quantæ molis bellum, principe Galliarum ciente Sacroviro, Floroque Julio, mirâ celeritate ac virtute compressit, ut ante populus Romanus vicisse se, quam bellare, cognosceret; nuntiosque periculi victoriæ præcederet nuntius! Magni etiam terroris bellum Africum, et quotidiano auctu majus, auspiciis consiliisque ejus brevi sepultum est.

CXXX. Quanta suo suorumque nomine exstruxit opera! Quam piâ munificentiâ, superque humanam evectâ fidern, templum patri molitur? Quam magnifico animi temperamento Cn. quoque Pompeii munera absumta igni restituit! Qui quidquid unquam claritudine eminuit, id, veluti cognatum, censet tuendum. Quâ liberalitate, cum alias, tum proxime iucenso monte Cælio, omnis ordinis hominum jacturæ patrimonio succurrit suo! Quantâ cum quiete bo

[ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

1

1

« PreviousContinue »