Page images
PDF
EPUB

C. VELLEII PATERCULI

HISTORIE ROMANE

AD M. VINICIUM COS.

LIBER SECUNDUS.

I. POTENTIÆ Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriæ posterior aperuit. Quippe, remoto Carthaginis metu, sublatâque imperii æmulâ, non gradu, sed præcipiti cursu, a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis in voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum, quas prædiximus, Metellus, tum in Circo Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt; publicamque magnificentiam secuta privata luxuria est. Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispaniâ, duce latronum Viriatho, secutum est; quod ita variâ fortunâ gestum est, ut sæpius Romanorum gereretur adversâ. Sed interemto Viriatho fraude magis quam virtute Servilii Cæpionis, Numantinum gravius exarsit. Hæc urbs nunquam plura quam decem millia propriæ juventutis armavit: sed, vel ferociâ ingenii, vel inscitiâ nostrorum ducum, vel Fortunæ indulgentiâ, cum alios duces, tum Pompeium, magni nominis virum, ad turpissima deduxit fœdera (hic primus e Pompeiis Cos. fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. Sed Pompeium

gratia impunitum habuit: Mancinum verecundia [quippe non recusando] perduxit huc, ut per feciales nudus, ac post tergum religatis manibus, dederetur hostibus; quem illi recipere se negaverunt, sicut quondam Caudini fecerant, dicentes publicam violationem fidei non debere unius lui sanguine.

II. Immanem deditio Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe Tib. Gracchus, Tib. Gracchi clarissimi atque eminentissimi viri filius, P. Africani ex filiâ nepos, quo quæstore et auctore id fœdus ictum erat, nunc graviter ferens aliquid a se factum infirmari, nunc similis vel judicii vel pœnæ metuens discrimen, tribunus plebis creatus, (vir alioqui vitâ innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta et naturâ et industriâ mortalis conditio recipit) P. Mucio Scævolâ, L. Calpurnio consulibus, abhinc annos CLXII, descivit a bonis, pollicitusque toti Italiæ civitatem, simul etiam promulgatis agrariis legibus, [omnibus statum concupiscentibus,] summa imis miscuit, et in præruptum atque anceps periculum adduxit rempublicam; Octavioque college, pro bono publico stanti, imperium abroga❤ vit: triumviros agris dividendis coloniisque deducendis creavit se, socerumque suum consularem, Appium, et Gracchum fratrem, admodum juvenem.

III. Tum P. Scipio Nasica, ejus, qui optimus vir a senatu judicatus erat, nepos, ejus, qui censor por ticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri, P. Africani patrui; is, privatusque et togatus, cum esset consobrinus Tib. Gracchi, patriam cognationi præferens, et quidquid publice salutare non esset, privatim alienum existi mans, (ob eas virtutes primus omnium absens ponti fex maximus factus est) circumdatâ lævo brachio togæ laciniâ, ex superiore parte Capitolii, summis gradibus insistens, hortatus est, qui salvam vellent rempublicam, se sequerentur. Tum optimates, se

natus, atque equestris ordinis pars melior et major, et intacta perniciosis consiliis plebs, irruere in Gracchum, stantem in areâ cum catervis suis, et concientem pæne totius Italiæ frequentiam. Is fugiens, decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus, vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immaturâ morte finivit. Hoc initium in urbe Româ civilis sanguinis, gladiorumque impunitatis fuit. Inde jus vi obrutum, potentiorque habitus prior; discordiæque civium, antea conditionibus sanari solitæ, ferro dijudicatæ; bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Quod haud mirum est. Non enim ibi consistunt exempla, unde cœperunt; sed, quamlibet in tenuem recepta tramitem, latissime evagandi sibi viam faciunt: et, ubi semel recto deerratum est, in præceps pervenitur: nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fructuosum.

IV. Interim, dum hæc in Italiâ geruntur, Aristonicus, qui, mortuo rege Attalo, a quo Asia populo Romano hæreditate relicta erat (sicut [relicta] postea est a Nicomede Bithynia), mentitus regiæ stirpis originem, armis eam occupaverat; is victus a M. Perpernâ, ductusque in triumpho, sed a Manio Aquilio, capite pœnas dedit; cum initio belli Crassum Mucianum, virum juris scientissimum, decedentem ex Asiâ proconsulem, interemisset. Et P. Scipio Africanus Emilianus, qui Carthaginem deleverat, post tot acceptas circa Numantiam clades, creatus iterum consul, missusque in Hispaniam, fortunæ virtutique, expertæ in Africâ, respondit in Hispaniâ; et intra annum ac tres menses quam eo venerat, circumdatam operibus Numantiam, excisamque æquavit solo. Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum clariori urbium exscidio nomen suum perpetuæ commendavit memoriæ. Quippe, excisa Carthagine ac Numantiâ, ab alterius nos metu, alterius vindicavit contumeliis. Hic, eum interrogante tribuno Carbone, quid de Tib. Gracchi cæde sentiret ?

respondit, si is occupandæ reipublicæ animum habuisset, jure cæsum. Et, cum omnis concio acclamâsset; "Hostium," inquit, "armatorum toties clamore non territus, qui possum vestro moveri, quorum noverca est Italia?" Reversus in Urbem, intra breve tempus, Manio Aquilio, C. Sempronio consulibus, abhinc annos CLVIII, post duos consulatus, duosque triumphos, et bis excisos terrores reipublicæ, mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quædam elisarum faucium in cervice reperirentur notæ. De tanti viri morte nulla habita est quæstio : ejusque corpus velato capite elatum est, cujus operâ super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidêre memoriæ, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit, quæ nullius ad id temporis præterquam avito fulgore vinceretur. Decessit anno ferme LIV: de quo si quis ambiget, recurrat ad priorem consulatum ejus, in quem creatus est anno XXXVI: ita dubitare desinet.

V. Ante tempus excisa Numantiæ præclara in Hispaniâ militia D. Bruti fuit; qui, penetratis omnibus Hispaniæ gentibus, ingenti vi hominum, urbiumque potitus numero, aditis quæ vix audita erant, Gallæci cognomen meruit. Et, ante eum paucis annis, tam severum illius Q. Macedonici in his gentibus imperium fuit, ut, cum urbem Contrebiam nomine in Hispaniâ oppugnaret, pulsas præcipiti loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subire juberet facientibusque omnibus in procinctu testamenta, velut ad certam mortem eundum foret, non deterrita proposito perseverantia ducis, quem moriturum miserat militem, victorem recepit. Tantum effecit mixtus timori pudor, spesque desperation quæsita. Hic virtute ac severitate facti, at Fabius Emilianus, Pauli exemplo, disciplinæ, in Hispaniâ fuit clarissimus.

VI. Decem deinde interpositis annis, qui Tib.

Gracchum, idem Caium, fratrem ejus, occupavit fu ror, tam virtutibus ejus omnibus, quam huic errori si milem, ingenio etiam eloquentiâque longe præstantiorem. Qui cum summâ quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandæ fraternæ mortis gratiâ, vel præmuniendæ regalis potentiæ, ejusdem exempli tribunatum ingressus, longe majora et [acriora repetens,] dabat civitatem omnibus Italicis ; extendebat eam pæne usque Alpes; dividebat agros; ves tabat quemquam civem plus quingentis jugeribus habere (quod aliquando lege Liciniâ cautum erat); nova constituebat portoria; novis coloniis replebat provincias; judicia a senatu transferebat ad equites; frumentum plebi dare instituebat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum denique in eodem statu relinquebat: quin alterum etiam continuabat tribunatum. Hunc L. Opimius consul, qui prætor Fregellas exciderat, persecutus armis, unâque Fulvium Flaccum, consularem ac triumphalem virum, æque prava cupientem, (quem C. Gracchus in locum Tiberii fratris triumvirum nominaverat, [et eum] socium regalis assumserat potentiæ) morte afficit. Id unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis, non dicam Gracchi, sed civis Romani, pretium se daturum, idque auro repensurum proposuit. Flaccus in Aventino, armatos ad pugnam ciens, cum filio majore jugulatus est. Gracchus profugiens, cum jam comprehenderetur ab iis quos Opimius miserat, cervicem Euporo servo præbuit, qui non segnius se ipse interemit, quam domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum fides fuit: qui (more Coclitis, sustentatis in ponté hostibus [ejus]) gladio se transfixit. Ut Tib. Grac chi antea corpus, ita Caii, nirâ crudelitate victorum, in Tiberim dejectum est.

VII. Hunc Tib. Gracchi liberi, (P. Scipionis Africani nepotes, vivâ adhuc matre Cornelia, Africani. filiâ) viri optimis ingeniis male usi, vitæ mortisque

« PreviousContinue »