Page images
PDF
EPUB

Jam Milvium pontem collemque Janiculum Lutatius Catulus, Cnæusque Pompeius, Sullanæ dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant: a quibus primo statim impetu retro pulsus, hostisque a senatu judicatus, incruentâ fugâ in Etruriam, inde Sardiniam recessit; ibique morbo et pœnitentiâ interiit. Victores (quod non temere alias in civilibus bellis) pace contenti fuerunt.

L. ANNEI FLORI

RERUM ROMANARUM

LIBER QUARTUS.

CAP. I.

Bellum Catilinarium.

CATILINAM luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, (quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur) in nefaria consilia opprimendæ patriæ suæ compulêre. Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis Urbem, diripere ærarium, totam denique rempublicam funditus tollere, et quidquid nec Hannibal videretur optâsse, quibus (o nefas!) sociis aggressus est! Ipse patricius: sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullæ, Cethegi, Autronii, Vargunteii, atque Longini, quæ familiæ! quæ senatûs insignia! Lentulus quoque cum maxime prætor! hos omnes immanissimi facinoris satellites habuit. Additum est pignus conjurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibêre; summum nefas, nisi amplius esset, propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa conjuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset; quorum alter industriâ rem patefecit, alter manu oppressit. Tanti

sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed parricidii innocens. Tum consul, habito senatu, in præsentem reum Cicero peroravit : sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet, seque palam professo "incendium suum restincturum ruinâ" minaretur. Et ille quidem ad præparatum a Manlio in Etruriâ exercitum proficiscitur, signa illaturus Urbi. Lentulus, destinatum familiæ suæ Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad præstitutum a Catilinâ diem Urbe totâ viros, faces, tela, disponit. Nec civili conspiratione contentus, legatis Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitatis, iisset ultra Alpes furor, nisi, alterâ proditione Vulturcii, prætoris literæ tenerentur. Statim Ciceronis imperio injecta est barbaris manus. Palam prætor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Cæsar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere, censebat : quam sententiam secutis omnibus, in carcere parricidæ strangulantur. Quamvis parte conjurationis oppressâ, tamen ab incepto Catilina non destitit: sed infestis ab Etruriâ signis patriam petens, obvio Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit: nemo hostium bello superfuit. Quem quis in pugnando ceperat locum, eum, amissâ animâ, corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est; pulcherrimâ morte, si pro patriâ sic concidisset.

CAP. II.

Bellum Cæsaris et Pompeii.

JAM pæne toto orbe pacato, majus erat imperium Romanum, quam ut ullis externis viribus opprimi posset. Itaque invidens Fortuna principi gentium

populo, ipsum illum in exitium suum armavit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies intra Urbem proluserat, quasi experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen, detonuerat. Cæsaris furor atque Pompeii Urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique, quâ patebat, imperium, quodam quasi diluvio [et] inflammatione corripuit; adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum; sed potius commune quoddam ex omnibus, et plus quam bellum. Quippe, si duces ejus inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis: si auxilia sociorum; hinc Gallici Germanique delectus; inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarchondimotus, Cotys, omne Thraciæ, Cappadociæque, Ciliciæ, Macedoniæ, Græciæ, Ætoliæ, totiusque robur Orientis: si moram belli; quatuor anni, et pro clade rerum breve tempus: si locum et spatium; [ubi] commissum est intra Italiam: inde se in Galliam Hispaniamque deflexit, reversumque ab Occasu, totis viribus in Epiro Thessaliâque consedit: hinc in Ægyptum subito transiliit: inde respexit Asiam: inde Africæ incubuit: postremo in Hispaniam regyravit, et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello: non enim prius quievêre, quam in Urbe ipsâ, medio senatu, eorum, qui victi erant, odia victoris sese cæde satiarent. Causa tantæ calamitatis eadem, quæ omnium, nimia felicitas siquidem, Quinto Metello, Lucio Afranio consulibus, cum Romana majestas toto orbe polleret, recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret; nimia Pompeii potentia apud otiosos (ut solet) cives movit invidiam. Metellus ob imminutum Cretæ triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus, detrectare Pompeium, actisque ejus obstrepere. Hinc dolor transversum egit; et ad præsidia digni❤

tati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat; vellet tamen auctiores opes. Caius Cæsar eloquentiâ, et spiritu, ecce jam et consulatu allevabatur. Pompeius tamen super utrumque eminebat. Sic igitur Cæsare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiæ cupidis, de invadendâ republicà facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niteretur, Galliam Cæsar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam, tres maximos exercitus; et sic orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio. Exinde, quoniam mutuo metu tenebantur, Crassi morte apud Parthos, et morte Juliæ Cæsaris filiæ, quæ, nupta Pompeio, generi socerique concordiam matrimonii fœdere tenebat, statim æmulatio erupit. Jam Pompeio suspectæ Cæsaris opes, et Cæsari Pompeiana dignitas gravis. Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Nefas! sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet. Ergo, Lentulo Marcelloque consulibus, ruptà primâ conjurationis fide, de successione Cæsaris senatus, id est Pompeius, agitabat: nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. Consulatus absenti, quem decem tribuni, favente Pompeio, nuper decreverant, tum, dissimulante eodem, negabatur. "Veniret, et peteret majorum more." Ille contra flagitare decreta; ac, "nisi in fide permanerent, non se remittere exercitum." Ergo ut in hostem decernitur. His Cæsar agitatus, statuit præmia armorum armis defendere. Prima civilis belli arena Italia fuit, cujus arces levibus præsidiis Pompeius insederat: sed omnia subito Cæsaris impetu oppressa sunt. Prima [Arimino] signa cecinerunt. Tum pulsus Etruriâ Libo, Umbria Thermus, Domitius Corfinio. Et peraetum erat bellum sine sanguine, si Pompeium

« PreviousContinue »