Page images
PDF
EPUB

est. Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium sed oborta tempestas, solisque defectio, consecrationis speciem præbuêre; cui mox Julius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum affirmans, augustiore formâ, quam fuisset: mandare præterea, ut se pro numine acciperent: Quirinum in cœlo vocari placitum Diis. Ita gentium Roma potiretur.

CAP. II.

De Numa Pompilio.

SUCCEDIT Romulo Numa Pompilius, quem, Curibus Sabinis agentem, ultro petivêre, ob inclytam viri religionem. Ille sacra, et cærimonias, omnemque cultum Deorum immortalium, docuit: ille Pontifices, Augures, Salios, cæteraque populi Romani sacerdotia; annum quoque in duodecim menses, fastos dies nefastosque, descripsit. Ille Ancilia atque Palladium, secreta quædam imperii pignora, Janumque geminum, fidem pacis ac belli; in primis focum Vestæ virginibus colendum dedit, ut, ad simulacrum cœlestium siderum, custos imperii flamma vigilaret. Hæc omnia quasi monitu Dex Egeriæ, quo magis barbari acciperent. Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et injuriâ occupaverat imperium, religione atque justitiâ gubernaret.

CAP. III.

De Tullo Hostilio.

EXCIPIT Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui, in honorem virtutis, regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam, artemque bellandi, condidit. Itaque mirum in modum exercitâ juventute,

provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. Sed cum, pari robore, frequentibus præliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque, tergeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulchra contentio, exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius, addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam; singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat. Sic (rarum alias decus) unius manu parta victoria est; quam ille mox parricidio fœdavit. Flentem circa se spolia sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat : hunc tam immaturum virginis amorem ultus est ferro. Citavêre leges nefas: sed abstulit virtus parricidam; et facinus intra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenate bello missi in auxilium ex fœdere, medii inter duos exspectavêre fortunam. Sed rex callidus, ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi ipse mandâsset. Spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. Itaque, hoste victo, ruptorem fœderis Metium Fufetium, religatum inter duos currus, pernicibus equis distrahit: Albamque ipsam, quamvis parentem, æmulam tamen, diruit; cum prius omnes opes urbis, ipsumque populum, Romam transtulisset; prorsus ut consanguinea civitas non periisse, sed in suum corpus rediisse rursus, videretur.

CAP. IV.

De Anco Marcio.

ANCUS deinde Marcius, nepos Pompilii, pari ingenio. Hic igitur et monia muro amplexus est, et interfluentem Urbi Tiberinum ponte commisit: Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam

posuit; jam tum videlicet præsagiens animo, futurum, ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo Urbis hospitio reciperentur.

CAP. V.

·De Tarquinio Prisco.

TARQUINIUS postea Priscus, quamvis transmarinæ originis, regnum ultro petens accipit ob industriam atque elegantiam; quippe qui, oriundus Corintho, Græcum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatûs majestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit, quâtenus Attius Navius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, quod ipse mente conceperat? Ille, rem expertus augurio, posse, respondit." Atqui hoc," inquit, “agitabam, an cotem illam secare novaculâ possem?" Augur, "Potes ergo," inquit ; et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promtior: duodecim namque Tuscia populos frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeæ, curules, annuli, phaleræ, paludamenta, prætexta; inde, quod aureo curru, quatuor equis, triumphatur; togæ pictæ, tunicæque palmatæ; omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet.

CAP. VI.

De Servio Tullio.

SERVIUS TULLIUS deinceps gubernacula Urbis invadit. Nec obscuritas inhibuit, quamvis matre servâ creatum: nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat; et clarum fore visa

circa caput flamma promiserat. Ergo, inter Tarquinii mortem, annitente reginâ, substitutus in locum regis, quasi ad tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut jure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus: summâque regis sollertiâ ita est ordinata respublica, ut omnia patrimonii, dignitatis, ætatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur; ac si maxima civitas minimæ domûs diligentiâ contineretur.

CAP. VII.

De Tarquinio Superbo.

POSTREMUS omnium fuit regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit, quam exspectare; immissisque in eum percussoribus, scelere partam potestatem non melius egit, quam acqui❤ sierat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quæ, ut virum regem salutaret, super cruentum patrem, vecta carpento, consternatos equos egit. Sed ipse in senatum cædibus, in omnes superbiâ, quæ crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum sævitiam jam domi fatigâsset, tandem in hostes conversus est. Sic valida oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocriculum, Gabii, Suessa Pometia: tum quoque cruentus in suos: neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti transfugam apud hostes hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto, atque per nuntios consulenti quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita virgulâ excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes intelligi vellet, (quæ superbia!) sic respondit. Tamen de manubiis captarum urbium templum erexit: quod cum inauguraretur, cedentibus cæteris Deis (mira res dictu!) restitêre Juventas et Terminus.

Placuit vatibus contumacia numinum, siquidem firma omnia et æterna pollicebantur. Sed illud horrendum, quod molientibus ædem in fundamentis humanum repertum est caput; nec dubitavêre cuncti, monstrum pulcherrimum imperii sedem, caputque terrarum promittere. Tamdiu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido: hanc ex liberis ejus importunitatem tolerare non potuit: quorum cum alter ornatissimæ feminæ Lucretiæ stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit. Imperium tum regibus abrogatum.

CAP. VIII.

Anacephalæosis de septem Regibus.

HÆC est prima ætas populi Romani, et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quâdam fatorum industriâ, tam variis ingenio, ut reipublicæ ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numâ religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus Deorum metu mitigaretur. Quid ille militiæ artifex Tullus? bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid ædificator Ancus? ut Urbem coloniâ extenderet, ponte jungeret, muro tueretur. Jam vero Tarquinii ornamenta et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem! Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nôsset respublica? Postremo Superbi illius importuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum, profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus injuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.

« PreviousContinue »