Page images
PDF
EPUB

tur. Prior Cæpio, in senatum impetu facto, reos ambitûs Scaurum et Philippum, principes nobilitatis, elegit. His motibus ut resisteret Drusus, plebem ad se Gracchanis legibus, eisdem socios ad plebem spe civitatis erexit. Exstat vox ipsius, "Nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut cœnum dividere vellet, aut coelum." Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu obsessa civitas videretur. Ausus tamen obrogare [de] legibus consul Philippus: sed apprehensum faucibus viator non ante dimisit, quam sanguis in ora et oculos redundaret. Sic per vim latæ, jussæque leges. Sed pretium rogationis statim socii flagitare; cum interim imparem Drusum ægrumque rerum temere motarum, matura, ut in tali discrimine, mors abstulit: nec ideo [minus] socii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt.

CAP. XVIII.

Bellum Sociale.

SOCIALE bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit: quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos, Sabinosque miscuerit, et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris, et ex omnibus unus est; nec minore flagitio socii intra Italiam, quam intra Urbem cives, rebellabant. Itaque, cum jus civitatis, quam viribus auxerant, socii justissime postularent, ad quam spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat; postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quæ illum cremavit, socios in arma et oppugnationem Urbis accendit. Quid hac clade tristius? quid calamitosius? cum omne Latium, atque Picenum, Etruria omnis,

atque Campania, postremo Italia, contra matrem ac parentem suam Urbem consurgerent: cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia: Popædius Marsos; et Latinos Afranius; Umbros [totus senátus, et consules:] Samnium Lucaniamque Telesinus: cum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, ut victrix Asia Europæque a Corfinio Roma peteretur. Primum fuit belli in Albano monte consilium, ut festo die Latinarum Julius Cæsar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras immolarentur. Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsâ quidem ludorum frequentiâ trucidatis, qui tum aderant ab Urbe, legatis. Hoc fuit impii belli sacramentum: inde jam passim ab omni parte Italiæ, duce et auctore belli discursante Popædio, diversa per populos et urbes signa cecinêre. Nec Hannibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Fasulæ, ecce Carseoli, Reate, Nuceria, Picentia, cædibus, ferro, et igne vastantur. Fuse Rutilii copiæ, fusæ Cæpionis. Nam ipse

Julius Cæsar, exercitu amisso, cum in Urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam [etiam Urbem perviam] fecit. Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis major, totis denuo viribus insurrexit: aggressique singuli populos; Cato discutit Etruscos; Gabinius Marsos; Carbo Lucanos; Sulla Samnites. Strabo vero Pompeius, omnia flammis ferroque populatus, non prius finem cædium fecit, quam, Asculi eversione, Manibus tot exercituum, consulum, direptarumque urbium Diis, litaretur.

CAP. XIX.

Bellum Servile.

UTCUMQUE, etsi cum sociis, (nefas!) cum liberis tamen et ingenuis, dimicatum est: quis æquo animo ferat in principe gentium populo bella servorum? Primum servile bellum inter initia Urbis, Herdonio Sabino duce, in ipsâ Urbe tentatum est; cum, occupatâ tribuniciis seditionibus civitate, Capitolium obsessum est, et a consule captum: sed hic tumultus magis fuit, quam bellum. Mox, imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? Terra frugum ferax, et quodammodo suburbana provincia, latifundiis civium Romanorum tenebatur. Hic ad cultum agri frequentia ergastula, catenatique cultores, materiam bello præbuêre. Syrus quidam, nomine Eunus (magnitudo cladium facit, ut meminerimus), fanatico furore simulato, dum Syriæ Deæ comas jactat, ad libertatem et arma servos, quasi numinum imperio, concitavit; idque ut divinitus fieri probaret, in ore abditâ nuce, quam sulfure et igne stipaverat, leniter inspirans, flammam inter verba fundebat. Hoc miraculum primum duo millia ex obviis, mox jure belli refractis ergastulis, sexaginta amplius millium fecit exercitum; regiisque (ne quid malis deesset) decoratus insignibus, castella, oppida, vicos, miserabili direptione vastavit. Quin illud quoque ultimum belli dedecus, capta sunt castra prætorum; nec nominare ipsos pudebit; castra Manilii, Lentuli, Pisonis, Hypsæi. Itaque qui per fugitivarios retrahi debuissent, prætorios duces profugos prœlio ipsi sequebantur. Tandem, Perpernâ imperatore, supplicium de eis sumtum est. Hic enim victos, et apud Ennam

novissime obsessos, cum fame, quasi pestilentiâ, consumsisset, reliquias latronum compedibus et catenis religavit, crucibusque punivit: fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret. Vixdum respiraverat insula, cum statim [servi,] et a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor, interfecto domino, familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat. Ipse, veste purpureâ, argenteoque baculo, et regium in morem fronte redimitâ, non minorem, quam ille fanaticus prior, conflat exercitum; acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, castella, oppida diripiens, in dominos, in servos infestius, quasi in transfugas, sæviebat. Ab hoc quoque prætorii exercitus cæsi, capta Servilii castra, capta Luculli. Sed Aquilius, Perpernæ usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema compulit, communitasque copias armis fame facile delevit: dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem prætulissent. Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis in manus venerit: quippe, dum circa deprehendendum eum multitudo contendit, inter rixantium manus præda lacerata est.

CAP. XX.

Bellum Spartacium.

ENIMVERO Servilium armorum dedecus feras: nam et ipsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt, et in bona libertatis nostræ adoptantur. Bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem, nescio: quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimæ sortis homines, hi [pessimam] auxêre ludibrio calamitatem. Spartacus, Crixus, Enomäus, effracto

Lentuli ludo, cum triginta haud amplius ejusdem fortunæ viris eruperunt Capuâ; servisque ad vexillum vocatis, cum statim decem amplius millia coissent hominum, non modo effugisse contenti, jam vindicari volebant. Prima velut ara viris mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitigineis delapsi vinculis, ad imas ejus descendêre radices: et exitu [invio,] nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuêre; inde alia castra; deinceps Coram; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti, Nolam, atque Nuceriam, Thurios, atque Metapontum, terribili strage populantur. Affluentibus in diem copiis, cum jam esset justus exercitus, e viminibus, pecudumque tegimentis, inconditos sibi clypeos; e ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus justo deesset exercitui, domitis obviis gregibus paratur equitatus; captaque de prætoribus insignia et fasces ad ducem detulêre: nec abnuit ille, de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, dein in [honore] virium gladiator: qui defunctorum quoque prælio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum jussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne præteritum dedecus, si de gladiatore munerator fuisset. Inde jam consulares quoque aggressus, in Apennino Lentuli exercitum percecidit: apud Mutinam Caii Cassii castra delevit. Quibus elatus victoriis, de invadendâ urbe Romanâ (quod satis est turpitudini nostræ) deliberavit. Tandem etiam totis imperii viribus contra mirmillonem consurgitur; pudoremque Romanum Licinius Crassus asseruit: a quo pulsi fugatique (pudet dicere) hostes in extrema Italiæ refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent, neque navigia suppeterent, ratesque ex cratibus, et dolia connexa virgultis in rapidissimo freto frustra

« PreviousContinue »