Page images
PDF
EPUB

gurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus cœlum ipsum gloriâ adscendit, Gracchanas, Drusianasque cædes, ad hoc servilia bella, miscuerunt; et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria. Denique in se ipse conversus, Marianis atque Sullanis, novissime Pompeii et Cæsaris manibus, quasi per rabiem et furorem et nefas, semet ipse laceravit. Quæ etsi juncta inter se sunt omnia atque confusa; tamen, quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim proferentur: priusque, ut cœpimus, justa illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat: tum ad illa civium scelera, turpesque et impias pugnas, revertemur.

CAP. XX.

Bellum Asiaticum.

VICTA ad Occasum Hispaniâ, populus Romanus ad Orientem pacem agebat; nec pacem modo; sed, inusitatâ et incognitâ quâdam felicitate, relictæ regiis hæreditatibus opes, et tota insimul regna, veniebant. Attalus, rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit: " Populus Romanus bonorum meorum hæres esto." In bonis regis hæc fuerant: aditâ igitur hæreditate, provinciam populus Romanus, non quidem bello nec armis, sed (quod est æquius) testamenti jure, retinebat. Sed hanc, difficile dictu est, utrum facilius amiserit, an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis, ferox juvenis, urbes regibus parere consuetas partim facile sollicitat; paucas resistentes, Myndum, Samon, Colophona, vi recepit. Crassi quoque prætoris cecidit exercitum, ipsumque cepit. Sed ille, memor et familiæ et Romani no

minis, custodem sui barbarum virgulâ excæcat: in exitium sui, quod volebat, ita concitat. Mox a Perpernâ domitus, et captus, et per deditionem in vinculis habitus. Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis (nefas!) veneno fontibus ad deditionem quarumdam urbium: quæ res, ut maturam, ita infamem fecit victoriam; quippe cum, contra fas Deûm, moresque majorum, medicaminibus impuris, in id tempus sacrosancta, Romana arma violâsset.

L. ANNÆI FLORI

RERUM ROMANARUM

LIBER TERTIUS.

CAP. I.

Bellum Jugurthinum.

HÆC ad Orientem. Sed non ad Meridianam plagam eadem quies. Quis speraret, post Carthaginem, aliquod in Africâ bellum? Atqui non leviter se Numidia concussit; et fuit in Jugurthâ, quod post Hannibalem timeretur. Quippe rex callidissimus populum Romanum, armis inclytum et invictum opibus, aggressus est: et, citra spem omnium, fortuna cessit, ut rex, fraude præcipuus, fraude caperetur. Hic, avo Masinissâ, et Micipsâ patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset, agitatus regni cupiditate, nec illos magis, quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et clientelâ regnum erat, metueret; primum scelus mandat insidiis: potitusque Hiempsalis capite, cum se in Adherbalem convertisset, isque Romam profugisset, missâ per legatos pecuniâ, traxit in sententiam suam senatum: et hæc fuit de nobis ejus prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter aggressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnâsset, inchoatum nefas perfecit audacius. Sed diu non latent scelera. Corruptæ

nefas legationis erupit; placuitque bello persequi parricidam. Primus in Numidam Calpurnius Bestia consul immittitur: sed rex, peritus, fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit. Cujus flagitii reus, cum, interveniente publicâ fide, a senatu arcesseretur, pari audaciâ et venit, et competitorem imperii Masinissæ Massivam, immisso percussore, confecit. Hæc altera contra regem fuit causa bellandi. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed hujus quoque (pro dedecus !) ita corrupit exercitum, ut voluntariâ nostrorum fugâ vinceret Numida, castrisque potiretur: addito etiam turpi fœdere in pretium salutis, quem prius emerat, dimisit exercitum. Eodem tempore in ultionem, non tam imperii Romani, quam pudoris, Metellus assurgit; qui callidissime hostem, nunc precibus, nunc minis, jam simulatâ, jam quasi verâ fugâ eludentem, artibus suis aggressus est, Agrorum atque vicorum populatione non contentus, in ipsa Numidiæ capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra diu voluit; cæterum Thalam, gravem armis, thesauroque regis, diripuit. Tunc urbibus exutum regem, et jam finium suorum regnique fugitivum, per Mauros atque Gætuliam sequebatur. Postremo Marius, auctis admodum copiis, cum, pro obscuritate generis sui, capite censos sacramento adegisset, jam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit, quam si integrum et recentem. Hic urbem Herculi conditam, Capsam, in mediâ Africâ anguibus arenisque vallatam, mirâ quâdam felicitate superavit; et saxeo inditam monti Mulucham urbem, per Ligurem, aditu arduo inaccessoque, penetravit. Mox non ipsum modo, sed Bucchum quoque Mauritaniæ regem, jure sanguinis Numidiam vindicantem, apud oppidum Cirtam graviter cecidit: qui ubi, diffisus rebus suis, alienæ cladis accessio fieri timet, pretium fœderis atque amicitiæ regem facit. Sic fraudulentissimus regum fraude soceri sui in insidias deductus est, et Sullæ in manum

traditus: tandemque opertum catenis Jugurtham in triumpho populus Romanus adspexit: sed ille quoque, quamvis victus et vinctus, vidit Urbem, quam venalem, et quandoque perituram, si habuisset emtorem, frustra cecinerat. Jam ut venalis fuisset, habuit emtorem ; et cum ille non evaserit, certum erit, eam non esse perituram.

CAP. II.

Bellum Allobrogicum.

Sic ad Meridiem populus Romanus. Multo atrocius, et multipliciter, [et magis] a Septemtrione sævitum. Nihil hac plagâ infestius: atrox cœlum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, à dextris, atque lævis, et medio Septemtrionis, erupit. Prima trans Alpes arma nostra sensêre Salyi, cum de incursionibus eorum fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur. Allobroges deinde, et Arverni, cum adversus eos similes Æduorum querelæ opem et auxilium nostrum flagitarent. Varusque victoriæ testis, Isaraque et Vindelicus amnes, et impiger fluminum Rhodanus. Maximus barbaris terror elephanti fuêre, immanitati gentium pares.

Nil

tam conspicuum in triumpho, quam rex ipse Bituitus, discoloribus in armis, argenteoque carpento, qualis pugnaverat. Utriusque victoriæ quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc existimari potest, quod et Domitius Ænobarbus, et Fabius Maximus, ipsis quibus dimicaverant in locis, saxeas erexêre turres, et desuper exornata armis hostilibus tropæa fixêre; cum hic mos inusitatus fuerit nostris: nunquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam suam exprobravit.

« PreviousContinue »