Page images
PDF
EPUB

CAP. XII.

Bellum Macedonicum secundum.

DUM aliæ aliæque gentes Syriatici belli sequuntur ruinam, Macedonia se rursus erexit. Fortissimum populum memoria et recordatio suæ nobilitatis agitabat: ac successerat Philippo filius Perses; qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam, non putabat ex gentis dignitate. Multo vehementius sub hoc Macedones, quam sub patre, consurgunt: quippe Thracas in vires suas traxerant; atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplinâ Macedonum, temperaverunt. Accessit his

consilium ducis, qui situm regionum suarum summo speculatus Hæmo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum, nisi a cœlo venturis hostibus, videretur: nam, Marcio Philippo consule, eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus, per Astrudem paludem, per [acerbos dubiosque] tumulos, illa, quæ volucribus quoque videbantur invia, accessit; regemque securum, et nihil tale metuentem, subitâ belli irruptione terruit. Cujus tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare jusserit mergi, ne periret; classem cremari, ne incenderetur. Paulo consule, cum majora et crebra essent imposita præsidia, per alias vias Macedonia deprensa est, summâ quidem arte et industriâ ducis, cum, aliâ minatus, aliâ irrepsisset. Cujus adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit. Absens ergo victus fugit in maria, insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et aræ possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent. Nemo regum diutius amissæ fortunæ

conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo, quo confugerat, templo, nomenque [epistolæ] notaret suum, "Regem" addidit. Sed nec reverentior captæ majestatis alius Paulo fuit. Cum in conspectum venisset hostis, in templum recepit, et conviviis adhibuit; liberosque admonuit suos, ut Fortunam, cui tantum liceret, revererentur. Inter pulcherrimos hunc quoque populus Romanus de Macedoniâ duxit atque vidit triumphum; quippe cujus spectaculo triduum impleverit. Primus dies signa tabulasque; sequens arma pecuniasque transvexit; tertius captivos, ipsumque regem, attonitum adhuc, tamquam subito malo stupentem. Sed multo prius gaudium victoriæ populus Romanus, quam epistolis victoris, perceperat: quippe eodem die, quo victus Perses in Macedoniâ, Romæ cognitum est. Duo juvenes candidis equis apud Juturnæ lacum pulverem et cruorem abluebant: hi nuntiavêre. Castorem et Pollucem fuisse creditum vulgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedoniâ venire, quod adhuc anhelarent.

CAP. XIII.

Bellum Illyricum.

MACEDONICI belli contagio traxit Illyrios. Ipsi quidem, ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecuniâ militavêre. Sine morâ ab Anicio prætore subiguntur. Scodram, caput gentis delêsse suffecit: statim secuta deditio est. Denique hoc bellum ante finitum est, quam geri Romæ nuntiaretur.

CAP. XIV.

Bellum Macedonicum tertium.

QUODAM fato, quasi ita convenisset inter Ponos et Macedonas, ut tertio quoque vincerentur, eodem tempore utrique arma moverunt: sed prior jugum excutit Macedo, aliquanto, quam ante, gravior, dum contemnitur. Causa belli prope erubescenda: quippe regnum pariter et bellum vir ultimæ sortis, Andriscus, invaserat; dubium, liber an servus, mercenarius certe: sed quia vulgo ex similitudine Philippi Pseudophilippus vocabatur, regiam formam, regium nomen, [animo] quoque regio implevit. Igitur, dum hæc ipsa contemnit populus Romanus, Juventio prætore contentus, virum, non Macedonicis modo, sed Thraciæ quoque auxiliis ingentibus validum, temere tentavit: invictusque a veris regibus, ab illo imaginario et scenico rege superatur. Sed, consule Metello, amissum cum legione prætorem plenissime ultus est: nam et Macedoniam servitute multavit: et ducem belli, deditum ab eo, ad quem confugerat, Thraciæ regulo, in Urbem in catenis reduxit; hoc quoque illi in malis indulgente Fortunâ, ut de eo populus Romanus, quasi de vero rege, triumpharet.

CAP. XV.

Bellum Punicum tertium.

TERTIUM cum Africâ bellum, et tempore exiguum (nam quadriennio patratum est), et, in comparatione priorum, minimum labore (non enim tam cum viris, quam cum ipsâ urbe, pugnatum est), sed plane maximum eventu: quippe eo tandem Carthago finita est

Atque si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum bellum, profligatum secundo, tertio vero confectum est. Sed hujus causa belli, quod contra fœderis legem adversus Numidas quidem semel parâsset classem et exercitum, frequens autem Masinissæ fines territabat. Sed huic bono socioque regi favebatur. Cum bellum sederet, de belli fine tractatum est. Cato, inexpiabili odio, delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat; Scipio Nasica servandam, ne, metu ablato æmulæ urbis, luxuriari felicitas inciperet. Medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moveretur. Nihil enim speciosius videbatur, quam esse Carthaginem, quæ non timeretur. Igitur, Manilio Censorinoque consulibus, populus Romanus aggressus Carthaginem, spe pacis injectâ, traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit. Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus, imperatum. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim, et pari voce clamatum est, "ad arma;" seditque sententia, quoquo modo rebellandum: non quia spes ulla jam superesset, sed quia patriam suam mallent hostium, quam suis, manibus everti. Qui rebellantium fuerit furor, vel hinc intelligi potest, quod in usum novæ classis tecta domusque resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro ære ferroque conflatum est; in tormentorum vincula matronæ crines suos contulerunt. Mancino deinde consule, terrâ marique fervebat obsidio. Operis portus nudatus ; et primus, et sequens, jam et tertius murus; cum tamen Byrsa (quod nomen arci fuit), quasi altera civitas, resistebat. Quamvis profligato urbis exscidio, tamen fatale Africæ nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa, respublica finem belli reposcebat. Hunc, Paulo Macedonico procreatum, Africani illius magni filius in decus gentis assumserat, hoc scilicet fato, ut, quam urbem

:

concusserat avus, nepos ejus everteret. Sed, ut quam maxime mortiferi esse morsus solent morientium bestiarum; sic plus negotii fuit cum semirutâ Carthagine, quam integrâ. Compulsis in unam arcem hostibus, portum quoque maris Romanus obsederat, Illi alterum ibi portum ab aliâ urbis parte foderunt: nec ut fugerent, sed [quia nemo illos hac] evadere posse credebat. Inde quasi enata subito classis erupit cum interim jam diebus, jam noctibus, nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus, quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma, prodibat. Deploratis novissime rebus, quadraginta se millia virorum dediderunt, (quod minus credas) duce Hasdrubale. Quanto fortius femina, et uxor ducis! quæ, comprehensis duobus liberis, a culmine se domûs in medium misit incendium, imitata reginam, quæ Carthaginem condidit. Quanta urbs deleta sit, ut de cæteris taceam, vel ignium morâ probari potest: quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium exstingui, quod domibus ac templis suis sponte hostes immiserant; ut, quâtenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.

CAP. XVI.

Bellum Achaicum.

QUASI Sæculum illud eversionibus urbium curreret, ita Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaïæ caput, Græciæ decus, inter duo maria, Ionium et Ægæum, quasi spectaculo exposita. Hæc (facinus indignum!) ante oppressa est, quam in numerum certorum hostium referretur. Critoläus causa belli; qui libertate a Romanis datâ adversus ipsos usus est, legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit. Igitur Metello, ordinanti

F

« PreviousContinue »