Page images
PDF
EPUB

John S. Lawrence Estate

gt 5-5-1925

L. ANNÆI FLORI

EPITOME

RERUM ROMANARUM.

PROMIUM.

POPULUS Romanus, a rege Romulo in Cæsarem Augustum, septingentos per annos, tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, ætatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res ejus legunt, non unius populi, sed generis humani facta discant. Nam tot laboribus periculisque jactatus est, ut, ad constituendum ejus imperium, contendisse Virtus et Fortuna viderentur. Quare cum præcipue hoc quoque operæ pretium sit cognoscere; tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo, rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent, qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabellâ totam ejus imaginem amplectar, nonnihil, ut spero, ad admirationem principis populi collaturus, si pariter atque insimul universam magnitudinem ejus ostendero. Si quis ergo populum Romanum quasi hominem consideret, totamque ejus ætatem percenseat, ut cæperit, utque adoleverit, ut quasi ad quemdam juventæ florem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quatuor gradus processusque ejus inveniet. Prima ætas sub regibus fuit, prope ducentos quinquaginta per annos, quibus circum ipsam matrem suam cum finitimis luetatus

B

est. Hæc erat ejus infantia. Sequens, a Bruto Collatinoque consulibus, in Appiumr Claudium, Quintum Fulvium consules, ducentos quinquaginta annos patet; quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armisque incitatissimum : ideo quis adolescentiam dixerit. Dehinc ad Cæsarem Augustum ducenti anni, quibus totum orbem pacavit. Hæc jam ipsa juventa imperii, et quædam quasi robusta maturitas. A Cæsare Augusto in sæculum nostrum haud multo minus anni ducenti; quibus, inertiâ Cæsarum, quasi consenuit, atque decoxit; nisi quod sub Trajano principe movet lacertos, et, præter spem omnium, senectus imperii, quasi redditâ juventute, revirescit.

L. ANNÆI FLORI

RERUM ROMANARUM

LIBER PRIMUS.

CAP. I.

De Romulo, primo Romanorum Rege.

PRIMUS ille et Urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus, et Rhea Silviâ. Hoc de se sacerdos gravida confessa est; nec mox fama dubitavit, cum Amulii imperio abjectus in profluentem cum Remo fratre, non potuit exstingui : siquidem et Tiberinus amnem repressit; et relictis catulis lupa sem cuta vagitum uber admovit infantibus, matremque se gessit. Sic repertos apud arborem, regis pastor tulit in casam, atque educavit. Alba tunc erat Latio caput; Iuli opus: nam Lavinium patris Æneæ contemserat. Ab his Amulius jam bis septima soboles regnabat, fratre pulso Numitore, cujus ex filiâ Rvmulus. Igitur statim primâ juventæ face, patruum Amulium ab arce deturbat, avum reponit. Ipse, fluminis amator, et montium, apud quos erat educatus, mænia novæ urbis agitabat. Gemini erant: uter auspicaretur, et regeret, adhibere placuit Deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prior ille sex vultures, hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei, bellatricem fore: ita illi assuetæ sanguine et prædà aves pollicebantur. Ad tutelam novæ urbis sufficere vallum videbatur: cujus dum irridet angustias Remus, idque increpat saltu, dubium an jussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit; munitionemque urbis novæ sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat : incolæ deerant. Erat in proximo lucus: hunc Asylum facit; et statim mira vis hominum, Latini Tuscique pastores: quidam etiam transmarini; Phryges, qui sub Æneâ, Arcades, qui sub Euandro duce influxerant. Ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum; populumque Romanum ipse fecit. Res erat unius ætatis; populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita: quia non impetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus, virgines, quæ ad spectaculum venerant, præda fuêre: et hæc statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes: Cæninensium captum ac dirutum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Feretrio Jovi manibus suis rex reportavit. Sabinis proditæ portæ per virginem: nec dolo; sed puella pretium rei, quam gerebant in sinistris, petierat; dubium clypeos, an armillas. Illi, ut et fidem solverent, et ulciscerentur, clypeis obruêre. Ita admissis intra mænia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Jovem oraret, ut fædam suorum fugam sisteret. Hinc templum et Stator Jupiter. Tandem sævientibus intervenêre raptæ laceris comis. Sic pax facta cum Tatio, fedusque percussum: secutaque res mira dictu, ut, relictis sedibus suis, novam in urbem hostes demigrarent, et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum reipublicæ imposuit: juventus, divisa per tribus, in equis et armis ut ad subita belli excubaret; consilium reipublicæ penes senes esset, qui ex auctoritate Patres, ob ætatem Senatus vocabantur. His ita ordinatis, repente, cum concionem haberet ante urbem, apud Caprex paludem, e conspectu ablatus

« PreviousContinue »