Page images
PDF
EPUB

tam, et triumpho gravem, in Urbem præmisisset; etiam ipsam, belli caput, Carthaginem urgebat obsidio, ipsisque portis inhærebat. Hic paululum circumacta fortuna est; tantum ut plura essent Romanæ virtutis insignia; cujus fere magnitudo calamitatibus approbatur. Nam, conversis ad externa auxilia hostibus; cum Xanthippum illis ducem Lacedæmon misisset, a viro militiæ peritissimo vincimur. Tum fœdâ clade, Romanisque usu incognitâ, vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantæ calamitati fuit: nam nec Punico carcere infractus est, nec legatione susceptâ. Quippe diversa, quam hostes mandaverant, censuit; ne pax fieret, nec commutatione captivorum reciperetur. Sed nec illo voluntario ad hostes suos reditu, nec ultimo sive carceris sive crucis supplicio, deformata majestas; immo his omnibus admirabilior, quid aliud quam victus de victoribus, atque etiam, quia Carthago non cesserat, de Fortuna, triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior infestiorque pro ultione Reguli, quam pro victoriâ, fuit. Metello igitur consule, spirantibus altius Pœnis, et reverso in Siciliam bello, apud Panormum sic hostes cecidit, ut ne amplius eam insulam cogitarent. Argumentum ingentis victoriæ, centum circiter elephantorum captivitas ; sic quoque magna præda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset. Appio Claudio consule, non ab hostibus, sed a Diis ipsis, superatus est, quorum auspicia contemserat; ibi statim classe demersâ, ubi ille præcipitari pullos jusserat, quod pugnare ab his vetaretur. Marco Fabio Buteone consule, classem hostium in Africo mari apud Ægimurum, jam in Italiam ultro navigantem, cecidit. Quantus, o! tunc triumphus tempestate intercidit, cum opulenta prædâ classis, adversis acta ventis, naufragio suo Africam et Syrtes, [omnium imperia gentium,] insularum litora, implevit! Magna clades, sed non sine aliquâ principis populi dignitate; inter

ceptam tempestate victoriam, et triumphum periisse naufragio. Et tamen, cum Punicæ prædæ omnibus promontoriis insulisque frustarentur et fluitarent; populus Romanus et sic triumphavit. Lutatio Catulo consule, tandem bello finis impositus apud insulas, quibus nomen Ægates. Nec major alias in mari pugna; quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis, gravis hostium classis, et in eâ quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. Romana classis promta, levis, expedita, et quodam genere castrensis, ad similitudinem pugnæ equestris, sic remis, quasi habenis, agebatur; et in hos vel in illos mobilia rostra speciem viventium præferebant. Itaque momento temporis laceratæ hostium rates, totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de exscindendis hostium moenibus non quæreretur. Supervacuum visum est in arcem murosque sævire, cum jam in mari esset deleta Carthago.

CAP. III.

Bellum Ligusticum.

PERACTO Punico bello, secuta est brevis sane, et quasi ad recipiendum spiritum, requies: argumentumque pacis, et bonâ fide cessantium armorum, tunc primum post Numam clausa porta Jani fuit. Sed statim ac sine morâ patuit: quippe jam Ligures, jam Insubres Galli, nec non et Illyrii, lacessebant; sic desub Alpibus, id est, desub ipsis Italiæ faucibus, gentes, Deo quodam assidue incitante, ne rubiginem scilicet ac situm arma sentirent. Denique utrique, quotidiani et quasi domestici hostes, tirocinia militum imbuebant; nec aliter utrâque gente, quam quasi cote quâdam, populus Romanus ferrum suæ acuebat virtutis. Ligures, imis Alpium jugis adhærentes inter

Varum et Macram flumen, implicitosque dumis silvestribus, major aliquanto labor erat invenire, quam vincere. Tuti locis et fugâ, durum atque velox genus, ex occasione magis latrocinia, quam bella, faciebat. Itaque cum diu multumque eluderent Salyi, Deceates, Oxybii, Euburiates, Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum ignibus sepsit: Bæbius in plana deduxit: Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum, quo terra coleretur.

CAP. IV.

Bellum Gallicum.

GALLIS Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant: sed [experimento deprehensum est, quippe] sicut primus impetus eis major quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina corpora, humenti cœlo educata, habent quiddam simile nivibus suis; quæ mox ut caluêre pugnâ, statim in sudorem eunt; et levi motu, quasi sole, laxantur. Hi sæpe et alias, sed Britomaro duce, non prius soluturos se baltea, quam Capitolium adscendissent, juraverant. Factum est: victos enim Æmilius in Capitolio discinxit. Mox, Ariovisto duce, vovêre de nostrorum militum prædâ Marti suo torquem. Intercepit Jupiter votum: nam de torquibus eorum aureum tropæum Jovi Flaminius erexit. Viridomaro rege, Rómana arma Vulcano promiserant: aliorsum vota ceciderunt: occiso enim rege, Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Jovi arma suspendit.

CAP. V.

Bellum Illyricum.

ILLYRII, seu Liburni, sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam, Titiumque flumen, longissime per totum Adriani maris litus effusi. Hi, regnante Teutanâ muliere, populationibus non contenti, licentiæ scelus addiderunt. Legatos quippe nostros, ob ea quæ deliquerant, jure agentes, nec gladio quidem, sed, ut victimas, securi, percutiunt: præfectos navium igni comburunt: idque, quo indignius foret, mulier imperabat. Itaque, Cnæo Fulvio Centumalo duce, late domantur. Strictæ in principum colla secures, legatorum Manibus litavêre.

sueverat.

CAP. VI.

Bellum Punicum Secundum.

POST primum Punicum bellum, vix quadriennii requies; ecce alterum bellum, minus quidem spatio (nec enim amplius quam decem et octo annos habet), sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut, si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus qui vicit. Urebat nobilem populum ablatum mare, captæ insulæ, dare tributa, quæ jubere conHinc ultionem puer Hannibal ad aram patri juraverat: nec morabatur. Igitur in causam belli Saguntus delecta est, vetus Hispaniæ civitas, et opulenta, fideique erga Romanos magnum quidem, sed triste, monimentum; quam in libertatem communi fœdere exceptam Hannibal, causas novorum motuum quærens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto fœdere aperiret. Summa fœderum

Romanis religio est: itaque ad auditum sociæ civitatis obsidium, memores icti cum Pœnis quoque fœderis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt. Interim jam novem mensibus fessi fame, machinis, ferro, versâ denique in rabiem fide, immanem in foro excitant rogum: tum desuper se suosque, cum omnibus opibus suis, ferro et igni corrumpunt. Hujus tantæ cladis auctor Hannibal poscitur. Tergiversantibus Pœnis, dux legationis, "Quæ," inquit, "mora est?" Fabius. "In hoc ego sinu bellum pacemque porto: utrum eligitis?" Succlamantibus, "Bellum;"" Bellum igitur," inquit," accipite:" et excusso in mediâ curiâ togæ gremio, non sine horrore, quasi plane sinu ferret, bellum effudit. Similis exitus belli initio fuit: nam, quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimæ diræ in illo publico parricidio incendioque mandâssent, ita Manibus eorum, vastatione Italiæ, captivitate Africa, ducum et regum, qui id gessêre bellum, exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Hispaniâ movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas; destinatumque Romanis jam diu fulmen Saguntino igne conflavit; statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes; et in Italiam ab illis fabulosæ altitudinis nivibus, velut cœlo missa, descendit. Ac primi quidem impetûs turbo inter Padum et Ticinum valido statim fragore detonuit. Tunc, Scipione duce, fusus exercitus: saucius etiam ipse venisset in manus hostium imperator, nisi protectum patrem prætextatus admodum filius ab ipsâ morte rapuisset. Hic erit Scipio, qui in exitium Africa crescit, nomen ex malis ejus habiturus. Ticino Trebia succedit. Hic secunda belli Punici procella desævit, Sempronio consule. Tunc callidissimi hostes, frigidum et nivalem nacti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent, (horribile dictu!) homines a meridie et sole venientes, nostrâ nos hieme vicerunt. Trasimenus lacus tertium fulmen Hannibalis, imperatore Fla

« PreviousContinue »