Page images
PDF
EPUB

est; adeo, ut, relictis sedibus, solitudinem et interitum patriæ suæ minaretur.

CAP. XXIII.

PRIMA discordia ob impotentiam fœneratorum; quibus in terga quoque serviliter sævientibus, in Sacrum montem plebs armata secessit: ægreque, nec, nisi tribunos impetrâsset, Menenii Agrippa facundi et sapientis viri auctoritate, revocata est. Exstat, orationis antiquæ, satis efficax ad concordiam fabula, quâ dissedisse inter se quondam humanos dixit artus, quod, omnibus opere fungentibus, solus venter immunis ageret: deinde moribundos a sejunctione rediisse in gratiam, quando sensissent, quod, ejus operâ, redactis in sanguinem cibis irrigarentur.

CAP. XXIV.

SECUNDAM in Urbe mediâ decemviratûs libido conflavit. Allatas a Græciâ leges decem principes lecti, jubente populo, conscripserant; ordinataque erat in duodecim tabulis tota justitia; cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant. Ante cæteros Appius eo insolentiæ elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiæ, et regum, et juris, quod ipse composuerat. Itaque, cum oppressam judicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus, in medio foro manu suâ interfecit; admotisque signis commilitonum, totam eam dominationem, obsessam armis, in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.

D

.

CAP. XXV.

TERTIAM seditionem excitavit matrimoniorum dignitas; ut plebeii cum patriciis jungerentur: qui tumultus in monte Janiculo, duce Canuleio tribuno plebis, exarsit.

CAP. XXVI.

QUARTAM honorum cupido, ut plebeii quoque magistratus crearentur. Fabius Ambustus, duarum pater, alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeio Stoloni. Hæc, quodam tempore, quod lictoriæ virgæ sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter irrisa, injuriam non tulit. Itaque nactus tribunatum, honorum et magistratuum consortium, quamvis invito senatui extorsit. Verum in his ipsis seditionibus principem populum non immerito suspexeris. Siquidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, honorum decora et insignia, vindicavit ; interque hæc omnia, nullius acrior custos, quam libertatis, fuit; nullâque in pretium ejus potuit largitione corrumpi; cum, ut in magno, et in dies majore populo, interim perniciosi cives exsisterent. [Spurium Cassium agrariâ lege; Mælium] largitione suspectum regiæ dominationis, præsenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumsit: hunc, Quintii dictatoris imperio, in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit. Manlium vero, Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat, altius se et incivilius efferentem, ab illâ, quam defenderat, arce dejecit. Talis domi ac foris, talis pace belloque, populus Romanus fretum illud Adolescentiæ, id est, secundam imperii ætatem, habuit; in quâ totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.

L. ANNEI FLORI

RERUM ROMANARUM

LIBER SECUNDUS.

CAP. I.

PROCEMIUM.

DOMITA Subactâque Italiâ, populus Romanus, prope quingentesimum annum agens, cum bonâ fide adole visset; si quod est robur, si qua juventas; tum ille vere robustus, et juvenis, et par orbi terrarum esse cœpit. Ita (mirum et incredibile dictu) qui prope quingentis annis domi luctatus est (adeo difficile fuerat dare Italiæ caput), his ducentis annis, qui sequuntur, Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum, bellis victoriisque peragravit.

CAP. II.

Primum Bellum Punicum.

IGITUR Victor Italiæ populus, cum a terrâ fretum usque venisset, more ignis, qui, obvias populatus incendio silvas, interveniente flumine abrumpitur, paulisper substitit. Mox, cum videret opulentissimam in proximo prædam, quodammodo Italiæ suæ abscissam, et quasi revulsam; adeo cupiditate ejus exarsit,

ut, quâtenus nec mole jungi nec pontibus posset, armis belloque jungenda, et ad continentem suam revocanda bello videretur. Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit; cum de Pœnorum impotentiâ fœderata Siciliæ civitas Messana quereretur. Affectabat autem, ut Romanus, ita Pœnus Siciliam; et eodem tempore, paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. Igitur, specie quidem socios juvandi, re autem sollicitante prædâ; quamquam territaret novitas rei, (tanta tamen in virtute fiducia est) ille rudis, ille pastorius populus, vereque terrester, ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terrâ an mari, dimicaretur. Appio Claudio consule, primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris, æstuque violentum: sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis æstûs violentiam pro munere amplecteretur: statimque ac sine morâ Hieronem, Syracusanum regem, tantâ celeritate vicit, ut ille ipse se prius victum, quam hostem videret, fateretur. Duillio Cornelioque consulibus, etiam mari congredi ausus est, cum quidem ipsa velocitas classis comparatæ auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam cæsa silva fuerat, centum sexaginta navium classis in ancoris stetit; ut non arte factæ, sed quodam munere Deorum conversæ in naves, atque mutatæ, arbores viderentur. Prælii vero forma mirabilis; cum illas celeres volucresque hostium naves hæ graves tardæque comprehenderent. Longe illis nautica artes, detergere remos, et ludificari fugâ rostra. Injectæ enim ferreæ manus, machinæque aliæ, ante certamen multum ab hoste derisæ; coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas, mersâ et fugatâ hostium classe, primum illum maritimum egit triumphum. Cujus quod gaudium fuit! cum Duiilius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cœnâ rediret, prælucere funalia, præcinere sibi tibias jussit, quasi quotidie triumpharet.

Præ tantâ victoriâ, leve hujus proelii damnum fuit, alter consulum interceptus, Asina Cornelius; qui simulato colloquio evocatus, atque ita oppressus fuit; perfidiæ Punicæ documentum. Calatino dictatore, fere omnia præsidia Pœnorum Agrigento, Drepanis, Panormo, Eryce, Lilybæo detraxit. Trepidatum est semel circa Camarinensium saltum: sed eximiâ virtute Calpurnii Flammæ tribuni militum evasimus, qui, lectâ trecentorum manu, infestum et insessum ab hostibus, tumulum occupavit, adeoque moratus hostem, dum exercitus omnis evaderet: ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidæ famam adæquavit; hoc illustrior noster, quod expeditioni tantæ superfuit et supervixit, licet nihil scripserit sanguine. Lucio Cornelio Scipione, cum jam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia; serpente latius bello, Sardiniam, annexamque ei Corsicam, transit. Olbiæ hîc, ibi Aleriæ urbis, exscidio incolas terruit; adeoque omnes terrâ marique Poenos expugnavit, ut jam victoriæ nihil nisi Africa ipsa restaret. Marco Atilio Regulo duce, jam in Africam navigabat bellum. Nec deerant, qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, augente insuper tribuno Mannio metum; in quem, nisi paruisset, securi districtâ, imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. Mox ventis remisque properatum est: tantusque terror hostici adventûs Pœnis fuit, ut apertis pæne portis Carthago caperetur. Prima belli præmium fuit civitas Clypea: prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et hæc, et trecenta amplius castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque, dimicatum est; cum, quasi in vindictam Africæ nata, miræ magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaret. Sed omnium victor Regulus, cum terrorem nominis sui late circumtulisset; cumque magnam vim juventutis, ducesque ipsos, aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti prædâ onus

« PreviousContinue »