Page images
PDF
EPUB

lius belli, quasi in terrigenas e cœlo ac nubibus tela mitterentur. Nec incruenta tamen illa victoria: nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius, more patrio, devotum Diis Manibus obtulit caput; sollennemque familiæ suæ consecrationem in victoriæ pretium redegit.

CAP. XVIII.

Bellum Tarentinum, et cum Pyrrho Rege.

SEQUITUR bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, sed victoriâ multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos, atque Lucanos, et, caput belli, Tarentinos, id est, totam Italiam, et cum istis omnibus Pyrrhum, clarissimum Græciæ regem, unâ veluti ruinâ pariter involvit ; ut eodem tempore et Italiam consummaret, et transmarinos triumphos auspicaretur. Tarentus, Lacedæmoniorum opus, Calabriæ quondam, et Apuliæ, totiusque Lucaniæ caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis, tum mirabilis situ. Quippe, in ipsis Adriatici maris faucibus posita, in omnes terras, Istriam, Illyricum, Epirum, Achaïam, Africam, Siciliam, vela dimittit. Imminet portui ad prospectum maris positum majus theatrum; quod quidem causa miseræ civitati fuit omnium calamitatum. Ludos forte celebrabant, cum adremigantem litori Romanam classem inde vident; atque hostem rati, emicant, sine discrimine insultant: "qui enim, aut unde, Romani?" Nec satis. Aderat sine morâ querelam ferens legatio: hanc quoque fœde per obscoenam turpemque dictu contumeliam violant. Exhinc bellum: sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent, omnibusque vehementior Pyrrhus; qui, semigræcam ex Lacedæmoniis conditoribus civitatem vindicatu rus, cum totius viribus Epiri, Thessaliæ, Macedoniæ,

incognitisque in id tempus elephantis, mari, terrâ, viris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore,' veniebat. Apud Heracleam, et Çampaniæ fluvium Lirim, Lævino consule, prima pugna; quæ tam atrox fuit, ut Frentanæ turmæ præfectus Obsidius, invectus in regem, turbaverit, coëgeritque, projectis insignibus, prælio excedere. Actum erat, nisi elephanti [conversi in spectaculum belli] procurrissent; quorum cum magnitudine, tum deformitate, et novo odore simul ac stridore, consternati equi, cum incognitas sibi belluas amplius, quam erant, suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. In Apuliâ deinde apud Asculum melius dimicatum est, Curio Fabricioque consulibus: jam quippe belluarum terror exoleverat, et Caius Minucius, quartæ legionis hastatus, unius proboscide abscisâ, mori posse belluas ostenderat. Itaque et in ipsas pila congesta sunt; et in turres vibratæ faces, tota hostium agmina ardentibus ruinis operuêre: nec ante cladi finis fuit, quam nox dirimeret: postremusque fugientium ipse rex a satellitibus, humero saucius, in armis suis referretur. Lucaniæ suprema pugna sub Arusinis (quos vocant) campis, ducibus iisdem qui superius: sed tunc ad totam victoriam exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit: nam, productis in primam aciem rursus elephantis, unum ex his, pullum, adacti in caput teli gravis ictus avertit: qui cum per stragem suorum percurrens stridore quereretur, mater agnovit, et, quasi vindicaret, exsiluit: tum omnia circa quasi hostilia gravi timore permiscuit. Ac sic eædem feræ, quæ primam victoriam abstulerant, secundam parem fecerant, tertiam sine controversiâ tradidêre. Nec vero tantum armis, et in campis, sed consiliis quoque, et domi intra Urbem, cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe, post primam victoriam, rex callidus, intellectâ virtute Romanâ, statim desperavit armis; seque ad dolos contulit. Nam interemtos cremavit; captivosque indulgenter habuit,

[ocr errors]

et sine pretio restituit. Missisque deinde legatis in Urbem, omni modo annisus est, ut facto fœdere in amicitiam reciperetur. Sed bello et pace, foris et domi, omnem in partem Romana virtus tum se approbavit nec alia magis, quam Tarentina victoria, ostendit populi Romani fortitudinem, senatûs sapientiam, ducum magnanimitatem, Quinam illi fuerunt viri, quos ab elephantis primo prælio obtritos accepimus? omnium vulnera in pectore: quidam hostibus suis immortui: omnium in manibus enses, et relictæ in vultibus minæ, et in ipsâ morte ira vivebat. Quod adeo Pyrrhus miratus est, ut diceret: "O! quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus, aut me rege Romanis!" Quæ autem eorum, qui superfuerunt, in reparando exercitu festinatio! cum Pyrrhus, " Video me,' inquit, "plane Herculis sidere procreatum, cui, quasi ab angue Lernæo, tot cæsa hostium capita de sanguine suo renascuntur." Qui autem ille senatus fuit! cum, perorante Appio Cæco, pulsi cum muneribus suis ab Urbe legati, interroganti regi suo, quid de hostium sede sentirent; "Urbem templum sibi visam, senatum regum consessum esse,' terentur. Qui porro ipsi duces, vel in castris! cum medicum venale regis Pyrrhi caput offerentem Curius remisit; Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit: vel in pace! cum Curius fictilia sua Samnitico præferret auro; Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum, quasi luxuriam, censoriâ gravitate damnaret. Quis ergo miretur, his moribus, virtute militum, victorem populum Romanum fuisse? unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiæ, fortissimas gentes, opulentissimas urbes, uberrimasque regiones in ditionem redegisse? Aut quid adeo fidem superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo prælio Pyrrhus, totâ tremente Italiâ, Campaniam, Lirim, Fregellasque populatus, prope cap

confi

tam Urbem a Prænestinâ arce prospexit; et a vicesimo lapide oculos trepidæ civitatis fumo ac pulvere implevit. Eodem postea bis exuto castris, bis saucio, et in Græciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies, et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet. Nec enim temere ullus pulchrior in Urbem, aut speciosior, triumphus intravit. Ante hunc diem nihil nisi pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma vidisses: tum si captivos adspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus, atque Lucanus: si pompas, aurum, purpura, signa, tabulæ, Tarentinæque delicia. Sed nihil libentius populus Romanus adspexit, quam illas, quas timuerat, cum turribus suis belluas; quæ, non sine sensu captivitatis, submissis cervicibus, victores equos sequebantur.

CAP. XIX.

Bellum Picens.

OMNIS mox Italia pacem habuit. Qui enim post Tarentum auderent? nisi quod ultro persequi socios hostium placuit. Domiti ergo Picentes, et caput gentis Asculum, Sempronio duce; qui, tremente inter prælium campo, Tellurem Deam, promissâ æde, placavit.

CAP. XX.

Bellum Sallentinum.

SALLENTINI Picentibus additi, caputque regionis Brundisium inclyto portu, Marco Atilio duce. Et in hoc certamine, victoriæ pretium, templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

CAP. XXI.

Bellum Volsiniense.

POSTREMI Italicorum in fide mansêre Volșinii, opulentissimi Etruscorum, implorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem, a dominis datam, in ipsos erexerant, translatâque in se republicâ dominabantur. Sed hi quoque, duce Fabio Gurgite, pœnas dederunt.

CAP. XXII,

De Seditionibus.

HÆC est secunda ætas populi Romani, et quasi Adolescentia; quâ maxime viruit, et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Ita, quæ inerat quædam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam spirabat indomitum. Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, inficiantem, quas promiserat prædas, factâ in castris seditione, lapidavit: quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset: quod, duce Volerone, detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces: inde, quod clarissimos principes, cùm adversarentur voluntati suæ, exsulatione multavit; ut Coriolanum colere agros jubentem: nec minus ille ferociter injuriam armis vindicâsset, nisi quod jam inferentem signa filium mater Veturia lacrymis suis exarmavit: ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem prædam videretur. Sed hic, melior, in captâ Urbe consenuit ; et mox supplices de hoste Gallo vindicavit. Cum senatu quoque vehementius æquo bonoque certatum

« PreviousContinue »