Page images
PDF
EPUB

tur a Clusio, Romamque venientibus, ad Alliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere fœdior clades. Itaque hunc diem fastis Roma damnavit. Fuso exercitu, jam moenibus Urbis appropinquabant. Erant nulla præsidia. Tum igitur, aut nunquam alias, apparuit vera illa Romana virtus. Jamprimum majores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coëunt: ibi, devovente pontifice, Diis se Manibus consecrant; statimque in suas quisque ædes regressi, sicut in trabeis erant, et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese posuerunt; ut, cum venisset hostis, in suâ dignitate morerentur. Pontifices et flamines, quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doliis defossa terræ recondunt, partim imposita plaustris secum auferunt. Virgines simul ex sacerdotio Vestæ, nudo pede, fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientes unus e plebe fertur, Lucius Albinius, qui, depositis uxore et liberis, virgines in plaustrum recepit: adeo tum quoque in ultimis religio publica privatis affectibus antecellebat. Juventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio, arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum, quasi præsentem, Jovem, ut, quemadmodum ipsi ad defendendum templum ejus concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur. Aderant interim Galli, apertamque. Urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentes passim domos adeunt; ubi sedentes in curulibus suis prætextatos senes, velut Deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioqui nihil respondere dignantes, pari vecordiâ mactant, facesque tectis injiciunt; et totam Urbem igne, ferro, manibus, exæquant. Sex mensibus barbari (quis crederet?) circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque, omnia experti: cum tandem Manlius nocte subeuntes, clangore anseris excitatus, a summâ rupe dejecit; et, ut spem hostibus demeret,

quamquam in summâ fame, tamen, ad speciem fiduciæ, panes ab arce jaculatus est. Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce demisit, qui sollenne sacrum in Quirinali monte conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio rediit; propitiosque deos renuntiavit. Novissime, cum jam obsidio sua barbaros fatigâsset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum, ad iniqua pondera addito adhuc gladio, superbe "væ victis" increparent, subito aggressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret. Agere gratias Diis immortalibus ipso tantæ cladis nomine libet: pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac Deorum domicilio civitas, non deleta, non obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur, post assertam a Manlio, restitutam a Camillo Urbem, acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit. Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem, non contentus mœnibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traheret, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint. Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit: inde Torquati. Iterum Pomptino agro, cum in simili pugnâ Lucius Valerius, insidente galeæ sacrâ alite adjutus, retulit spolia: et inde Corvini. Tandem, post aliquot annos, omnes reliquias eorum in Etruriâ ad lacum Vadimonis Dolabella delevit; ne quis exstaret [in] eâ gente, quæ incensam a se Romam urbem gloriaretur.

CAP. XIV.

Bellum Latinum.

CONVERSUS a Gallis in Latinos, Manlio Torquato, Decio Mure consulibus, semper quidem æmulatione imperii infestos, tum vero contemtu Urbis incense; cum jus civitatis, partem imperii ac magistratuum, poscerent; atque jam amplius quam congredi auderent. Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem, occiderit; quasi plus in imperio esset, quam in victoriâ: alter, quasi monitu Deorum, capite velato, primam ante aciem Diis Manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela jaculatus, novum ad victoriam iter sanguinis sui semitâ aperiret.

CAP. XV.

Bellum Sabinum.

A LATINIS aggressus est gentem Sabinorum, qui, immemores factæ sub Tito Tatio affinitatis, quodam contagio belli se Latinis adjunxerant. Sed, Curio Dentato consule, omnem eum tractum, quâ Nar, Anio, fontesque Velini, Adriatico tenus mari, igne ferroque vastavit. Quâ victoriâ tantum hominum, tantum agrorum redactum in potestatem, ut, in utro plus esset, nec ipse posset æstimare, qui vicerat.

CAP. XVI.

Bellum Samniticum.

PRECIBUS deinde Campaniæ motus, non pro se, sed (quod est speciosius) pro sociis, Samnitas invadit. Erat foedus cum utrisque percussum: sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerant. Sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit. Omnium, non modo Italiâ, sed toto orbe terrarum, pulcherrima Campaniæ plaga est. Nihil mollius cœlo. Denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo: ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari. Hic illi nobiles portus, Caieta, Misenus, et tepentes fontibus Baiæ: Lucrinus et Avernus, quædam maris otia. Hic amicti vitibus montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et pulcherrimus omnium Vesuvius, Ætnæi ignis imitator. Urbes ad mare, Formiæ, Cuma, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompeii, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas, Romam, Carthaginemque, numerata. Pro hac urbe, his regionibus, populus Romanus Samnitas invasit; gentem, si opulentiam quæris, aureis et argenteis armis, discolori veste, usque ad ambitum armatam; si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis legibus, humanisque hostiis, in exitium Urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto fœdere, cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen quinquaginta annis, per Fabios et Papirios patres, eorumque liberos, ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur; nec facile appareat materia quatuor et viginti triumphorum. Maxime tamen nota et illustris ex hac gente clades apud Caudinas furculas, Veturio Postumioque consulibus, ac

cepta est. Clauso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset evadere, stupens occasione tantâ dux hostium, Pontius, Herennium patrem consulit, et ille," mitteret, omnes, vel occideret," sapienter, ut senior, suaserat. Hic armis exutos mittere sub jugum maluit; ut nec amici forent beneficio, et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice voluntariâ deditione turpitudinem fœderis dirimunt; et ultionem flagitans miles, Papirio duce, (horribile dictu!) strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit: et "in congressu arsisse omnium oculos," hostis auctor fuit: nec prius finis cædibus datus, quam jugum et hostibus et duci capto reposuerunt.

CAP. XVII.

Bellum Etruscum et Samniticum.

HACTENUS populo Romano bellum cum singulis gentium, mox acervatim; tamen sic quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Umbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiæ populus, Samnitium reliqui, in exscidium Romani nominis repente conjurant. Erat terror ingens, tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quatuor agminum signa volitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante invius, plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tunc terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret, ne tantum periculi ingredi auderet. Sed nihil horum terruit ducem. Quin, fratre præmisso, explorat accessus. Ille, per noctem pastorio habitu Sic Fabius speculatus omnia, refert tutum iter.

Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicavit: nam subito inconditos atque palantes aggressus est; captisque superioribus jugis, in subjectos suo jure detonuit: ea namque species fuit il

« PreviousContinue »