Page images
PDF
EPUB

CAP. IX.

De Mutatione Reipublicæ.

IGITUR, Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiæ decus, quodam quasi instinctu Deorum concitatus, regem repente destituit; bona diripit; agrum Marti suo consecrat; imperium in eosdem libertatis suæ vindices transfert, mutato tamen nomine et jure. Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel morâ corrumperetur: Consulesque appellavit pro regibus, ut consulere se civibus suis debere meminissent. Tantumque libertatis novæ gaudium incesserat, ut vix mutati statûs fidem caperent; alterumque ex consulibus, tantum ob nomen et genus regium, fascibus abrogatis, Urbe dimitterent. Itaque substitutus Valerius Poplicola ex summo studio annixus est ad augendam liberi populi majestatem: nam et fasces ei pro concione submisit, et jus provocationis adversus ipsos dedit; et, ne specie arcis offenderet, eminentes ædes suas in plana submisit. Brutus vero favori civium etiam domûs suæ clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum, et concione mediâ virgis cecidit, et securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptâsse sibi populum videretur. Liber jam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit; mox pro finibus; deinde pro sociis; tum pro gloriâ et imperio, lacessentibus assidue usquequaque finitimis : quippe cui patrii soli gleba nulla, sed statim hostile pomarium, mediusque inter Latium et Tuscos, quasi in quodam bivio collocatus, omnibus portis in hostem

incurreret: donec quasi contagione quâdam per singulos itum est; et, proximis quibusque correptis, totam Italiam sub se redegerunt.

CAP. X.

Bellum Etruscum cum Rege Porsená.

PULSIS ex Urbe regibus, prima pro libertate arma corripuit: nam Porsena, rex Etruscorum, ingentibus copiis aderat, et Tarquinios manu reducebat. Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgeret, occupatoque Janiculo ipsis Urbis faucibus incubaret, sustinuit, repulit, novissime etiam tantâ admiratione perculit, ut superior ultro cum pæne victis amicitiæ fœdera feriret. Tunc illa Romana prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Clolia; quæ nisi in annalibus forent, hodie fabulæ viderentur. Quippe Horatius Cocles, postquam hostes undique instantes solus submovere non poterat, ponte reciso transnatat Tiberim, nec arma dimittit. Mucius Scævola regem per insidias in castris ipsius aggreditur: sed ubi, frustrato circa purpuratum ejus ictu, tenetur, ardentibus focis injicit manum, terroremque geminat dolo.

"Ut

scias," inquit, "quem virum effugeris, idem trecenti juravimus;" cum interim (immane dictu!) hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sie quidem viri. Sed ne quis sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex obsidibus regi data, elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem, tot tantisque virtutum territus monstris, valere, liberosque esse jussit. Tarquinii tamdiu dimicaverunt, donec Aruntem, filium regis, manu suâ Brutus occidit, superque ipsum mutuo vulnere exspiravit; plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

CAP. XI.

Bellum Latinum.

LATINI quoque Tarquinios asserebant æmulatione et invidiâ; ut populus, qui foris dominabatur, saltem domi serviret. Igitur omne Latium, Mamilio Tusculano duce, quasi in regis ultionem, tollit animos. Apud Regilli lacum dimicatur diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostes jaculatus est (novum et insigne commentum), uti peteretur cursu. Cossus, equitum magister, exuere frenos imperavit (et hoc novum), quo acrius incurrerent. Ea denique atrocitas fuit prælii, ut interfuisse spectaculo Deos fama tradiderit; duos in candidis equis; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator veneratus est, pactusque victoriam, templa promisit, et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus Diis. Hactenus pro libertate: mox de finibus cum eisdem Latinis assidue, et sine intermissione, pugnatum est. Sora (quis credat?) et Algidum terrori fuerunt: Satricum atque Corniculum provinciæ. De Verulis et Bovillis, pudet, sed triumphavimus. Tibur, nunc suburbanum, et æstivæ Præneste deliciæ, nuncupatis in Capitolio votis petebantur. Idem tunc Fæsulæ, quod Carræ nuper: idem nemus Aricinum, quod Hercynius saltus; Fregellæ, quod Gesoriacum; Tiberis, quod Euphrates. Coriolos quoque (pro pudor!) victos adeo gloriæ fuisse, ut captum oppidum Caius Marcius Coriolanus, quasi Numantiam, aut Africam, nomini induerit. Exstant et parta de Antio spolia, quæ Mænius in suggestu fori, captâ hostium classe, suffixit; si tamen illa classis: nam sex fuêre rostratæ. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. Pervicacissimi tamen Latinorum Equi et Volsci fuêre, et quotidiani (ut ita dixerim)

hostes. Sed hos præcipue Lucius Quintius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa ac pæne jam capta Marci Minucii consulis castra egregiâ virtute servavit. Medium erat forte tempus sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, victos, more pecudum, sub jugum misit. Sic expeditione finitâ, rediit ad boves rursus triumphalis agricola; fidem numinum! quâ velocitate! Intra quindecim dies cœptum, peractumque bellum; prorsus ut festinâsse dictator ad relictum opus videretur.

CAP. XII.

Bellum cum Etruscis, Faliscis, et Fidenatibus.

ASSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruriâ fuêre Veientes; adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit, privatumque gesserit bellum, gens una Fabiorum. Satis superque idonea clades. Cæsi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; et Scelerato signata nomine, quæ proficiscentes in prælium porta dimisit. Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios duces robustissima capta sunt oppida; vario quidem eventu. Falisci se sponte dediderunt: cremati suo igne Fidenates rapti funditus deletique Veientes. Falisci cum obsiderentur, mira visa est fides imperatoris, nec immerito; quod ludimagistrum, urbis proditorem, cum iis, quos adduxerat, pueris, vinctum sibi ultro remisisset. Eam namque vir sanctus, et sapiens, veram sciebat victoriam, quæ, salvâ fide, et integrâ dignitate, pareretur. Fidenæ, quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatæ, et discoloribus, serpentum in modum, vittis, furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen

C

[ocr errors]

fuit. Veientium quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tunc primum hiematum sub pellibus: taxata stipendio hiberna: adactus miles suâ sponte jurejurando, "nisi captâ urbe, non remeare.' Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium reportata. Denique non scalis, nec irruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis, peractum urbis exscidium. Ea denique visa est prædæ magnitudo, cujus decimæ Apollini Pythio mitterentur; universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. Hoc tunc Veii fuêre: nunc fuisse quis meminit? quæ reliquiæ? quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.

CAP. XIII.

Bellum Gallicum.

Hic, sive invidiâ Deûm, sive fato, rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutum experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum illatam putem divinitus: scire volentibus immortalibus Diis, an Romana virtus imperium orbis mereretur. Galli Senones, gens naturâ ferox, moribus incondita, ad hoc ipsâ corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem, videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris, et cingente omnia Oceano, ingenti agmine profecti, cum jam media vastâssent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti, per Italiam vagabantur. Tum Clusium obsidebant. Pro sociis ac fœderatis populus Romanus intervenit. Missi ex more legati. Sed quod jus apud barbaros? ferocius agunt: [movent,] et inde certamen. Conversis igi

« PreviousContinue »