Page images
PDF
EPUB

Sicambri captivos, elegerant: sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum, ipsosque, prædâ divisit, et vendidit. Præterea in tu telam provinciarum præsidia atque custodias ubique disposuit, per Mosam flumen, per Albim, per Visur gim. Nam per Rheni quidem ripam quinquaginta amplius castella direxit. Bonnam [et Gesoniam cum] pontibus junxit, classibusque firmavit. Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germaniâ pax erat, ut mutati homines, alia terra, cœlum ipsum mitius molliusque solito, videretur. Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo juvene, ipsi, quod nunquam alias, senatus cognomen ex provinciâ dedit. Sed difficilius est provincias obtinere, quam facere: viribus parantur, jure retinentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domiti erant; moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant: postquam vero ille defunctus, Vari Quintilii libidinem ac superbiam haud secus quam sævitiam odisse cœperunt. Ausus ille agere conventum: et in castris jus dicebat, quasi violentiam barbarorum et lictoris virgis, et præconis voce, posset inhibere: at illi, qui jam pridem rubigine obsitos enses, inertesque quærerent equos, ut primum togas, et sæviora armis jura viderunt, duce Arminio arma corripiunt: cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prædictâ quidem, et proditâ per Segestem unum principum conjuratione, commoveretur. Itaque improvidum, et nihil tale metuentem, improviso adorti, cum ille, (o securitas!) ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiunt; tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem, quo Cannensem diem Paulus, et fato est et animo secutus. Nihil illâ cæde per paludes perque silvas cruentius: nihil insultatione barbarorum intolerantius, præcipue tamen in causarum patronos.

Aliis oculos, aliis manus, amputabant: [unius os sutum,] recisâ prius linguâ, quam in manu tenens barbarus, "Tandem," inquit, "vipera, sibilare desiste." Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident: tertiam signifer prius, quam in manus hostium veniret, evulsit; mersamque intra baltei sui latebras gerens, in cruentâ palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat, in ripâ Rheni fluminis staret. Hæc ad Septemtrionem. Sub Meridiano tumultuatum magis quam bellatum est. Musulanios atque Gætulos, accolas Syrtium, Cosso duce, compescuit: unde illi Gætulici nomen. Latius victoria patet. Marmaridas atque Garamantas Curinio subigendos dedit. Potuit et ille redire "Marmaricus," sed modestior in æstimandâ victoriâ fuit. Ad Orientem plus negotii cum Armeniis: huc alterum ex Cæsaribus, nepotibus suis, misit. Ambo fato breves: sed alter inglorius. Massilia quippe Lucius morbo solvitur: in Syriâ Caius ex vulnere, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem recipit. Armenios, victo rege Tigrane, in hoc unum servitutis genus Pompeius assueverat, ut rectores a nobis acciperent. Intermissum ergo jus per hunc recuperatum, non incruento, nec inulto tamen, certamine. Quippe Domnes, quem rex Artaxatis præfecerat, simulatâ proditione, adortus virum intentum libello, quem, ut thesaurorum rationes continentem, ipse porrexerat, [strictus ac recreatus ex] vulnere in tempus. Cæterum barbarus undique infesto exercitu oppressus, gladio, et pyrâ, in quam se percussus immisit, superstiti etiamnum Cæsari satisfecit. Sub Occasu pacata fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenæi desinentis. scopulis inhærentem citerior alluebat Oceanus. Hic duæ validissimæ gentes, Cantabri et Astures, immunes imperii agitabant. Cantabrorum et

pejor, et altior, et magis pertinax in rebellando animus fuit; qui, non contenti libertatem suam defendere, proximis etiam imperitare tentabant, Vaccæosque, et Curgonios, et Autrigonas, crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabantur, non mandata expeditio, sed sumta est. Ipse venit Segisamam: castra posuit: inde partito exercitu totam [in diem] amplexus Cantabriam, efferam gentem, ritu ferarum, quasi indagine, debellabat. Nec ab Oceano quies, cum infestâ classe ipsa quoque terga hostium cæderentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus [Belgica] præliatus est. Hinc fuga in eminentissimum Vinnium montem, quem maria prius Oceani, quam arma Romana, adscensura esse crediderant. Tertio Araeillum oppidum magnâ vi repugnat: captum tamen postremo fuit. Medulli montis obsidio (quem perpetuâ quindecim millium fossâ comprehensum cinxit) undique simul adeunte Romano, postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas, venenoque, quod ibi vulgo ex arboribus taxeis exprimitur, præcepêre mortem; seque pars major a captivitate, quæ videbatur, vindicavêre. Hæc per Antistium, Furnium, Agrippam, legatos, hibernans in Tarraconis maritimis Cæsar accepit. Ipse præsens hos deduxit montibus; hos obsidibus adstrinxit; hos sub coronâ jure belli venumdedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est: sed jam Cæsar tantus erat, ut posset triumphos contemnere. Astures per idem tempus ingenti agmine a montibus suis descenderant: nec temere sumtus, ut barbaris, impes: positis castris apud Asturam flumen, trifariam diviso agmine, tria simul Romanorum castra aggredi parant. Fuisset et anceps et cruentum, et utinam mutuâ clade certamen, tunc tam fortibus, tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Trigæcini prodidissent: a quibus præmonitus Carisius, cum exercitu adveni

ens oppressit consilia; sic quoque tamen non incruento certamine. Reliquias fusi exercitûs validissima civitas Lancia excepit: ubi adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, ægre dux impetrârit veniam, ut victoriæ Romanæ stans potius esset, quam incensa, monimentum. Hic finis Augusto bellicorum certaminum fuit: idem rebellandi finis Hispaniæ. Certa mox fides, et æterna pax; cum ipsorum ingenio in pacis [partes promtiore,] tum consilio Cæsaris, qui fiduciam montium timens, in quos se recipiebant, castra sua, sed quæ in plano erant, habitare et incolere jussit. [Ingentis esse consilii illud observari cœpit.] Natura regionis circa [se] omnis aurifera, miniique et chrysocollæ, et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum jussit. Sic Astures et latentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quærunt, nôsse cœperunt. Omnibus ad Occasum et Meridiem pacatis gentibus, ad Septemtrionem quoque duntaxat intra Rhenum atque Danubium, item ad Orientem intra Cyrum et Euphratem; illi quoque reliqui, qui immunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem; et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythæ misêre legatos, et Sarmatæ, amicitiam petentes. Seres etiam, habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis, elephantes quoque inter munera trahentes, nihil magis, quam longinquitatem viæ imputabant, quam quadriennio impleverant et ipse hominum color ab alio venire cœlo fatebatur. Parthi quoque, quasi victoriæ pœniteret, rapta clade Crassianâ ultro signa retulêre.

Sic

ubique cuncta atque continua totius generis humani aut pax fuit, aut pactio: aususque tandem Cæsar Augustus, septingentesimo ab Urbe conditâ anno, Janum Geminum cludere, bis ante se clusum; sub Numâ rege, et victâ primum Carthagine. Hinc conversus ad pacem, pronum in omnia mala, et in

luxuriam fluens sæculum gravibus severisque legibus multis coërcuit. Ob hæc tot facta ingentia

Dictator perpetuus, et "Pater patriæ," dictus. Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset inperium, Romulus vocaretur: sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet jam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo conse

craretur.

FINIS.

« PreviousContinue »