Page images
PDF
EPUB

CAP. V.

Bellum Perusinum.

ALTERUM bellum concitavit agrorum divisio, quos Cæsar veteranis [in] castris pretium militiæ persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia, gladio cincta virilis militiæ, uxor agitabat. Ergo depulsos agris colonos incitando, iterum in arma ierat. Hic vero jam non privatis, sed totius senatûs suffragiis judicatum hostem Cæsar aggressus, intra Perusia muros redegit, compulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non expertâ fame.

CAP. VI.

Triumviratus.

CUM, solus etiam, gravis paci, gravis reipublicæ esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos exercitus [***?] Necesse fuit venire in cruentissimi fœderis societatem. Diversa omnium vota. Incendit Lepidum divitiarum cupido, quarum spes ex turbatione reipublicæ; Antonium ultionis de his qui se hostem judicâssent: Cæsarem inultus pater, et Manibus ejus graves Cassius et Brutus, agitabant. In hoc velut fœdus pax inter tres duces componitur. Apud Confluentes, inter Perusiam et Bononiam, jungunt manus, et exercitus consalutant. Nullo bono more triumviratus invaditur; oppressâque armis republicâ, redit Sullana proscriptio; cujus atrocitas nihil in se minus habet, quam numerum centum quadraginta senatorum, Exitus fœdi, truces, miserabiles, toto terrarum orbe

fugientium. Pro quibus quis pro dignitate rei ingemiscat, cum Antonius Lucium Cæsarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum suum fratrem, proscripserit? Romæ capita casorum proponere in Rostris jam usitatum erat: verum sic quoque civitas lacrymas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis Rostris videretur; nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Hæc scelera in Antonii Lepidique tabulis. Cæsar percussoribus patris contentus fuit. Hæc quoque, nisi multa fuisset, etiam justa cædes habe

retur.

CAP. VII.

Bellum Cassii et Bruti.

BRUTUS et Cassius sic Cæsarem, quasi Tarquinium regem, depulisse regno videbantur: sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdidêre. Igitur, cæde perfectâ, cum veteranos Cæsaris nec immerito timerent, statim e curiâ in Capitolium confugerant. Nec illis ad ultionem deerat animus; sed ducem non habebant. Igitur, cum appareret, quæ strages reipublicæ immineret, displicuit ultio [cum consulis abolitione] decreta. Ne tamen publici doloris oculos ferrent, in provincias ab illo ipso, quem occiderant, Cæsare datas, Syriam et Macedoniam, concesserant. Sic vindicta Cæsaris dilata potius quam oppressa est. Igitur ordinatâ magis ut poterat, quam ut debebat, republicâ, relicto ad Urbis præsidium Lepido, Cæsar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. Illi, comparatis ingentibus copiis, eamdem illam, quæ fatalis Cnæo Pompeio fuit, arenam insederant. Sed nec tum imminentia cladis destinatæ signa latuêre.

Nam et assuetæ cadaverum pabulo volucres castra, quasi jam sua, circumvolabant; et in aciem prodeuntibus obvius Æthiops nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, cum illato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quædam imago se obtulit: et, quæ esset, interrogata, "Tuus," inquit, "malus genius." Hoc dixit, et sub oculis mirantis evanuit. Pari in meliora præsagio in Casaris castris omnia aves victimæque promiserant : sed nihil illo præsentius, quod Cæsaris medicus somnio admonitus est, ut Cæsar castris excederet, quibus capi imminebat: ut factum est. Acie namque commissâ, cum pari ardore aliquamdiu dimicatum foret; quamvis duces non essent præsentes, quorum alterum corporis ægritudo, illum metus et ignavia subduxissent, staret tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris, et qui vindicabatur; primum adeo anceps fuit, et par utrimque discrimen, ut exitus prælii docuit. Capta sunt hinc Cæsaris castra, inde Cassii. Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! et quam verum est, quod moriens efflavit, "non in re, sed in verbo tantum, esse virtutem!" Victoriam illi prælio error dedit. Cassius, inclinato cornu suo, cum, captis Cæsaris castris, rapido impetu recipientes se videret equites, fugere arbitratus, evadit in tu mulum: inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicinâ, eximentibus gestæ rei sensum, cum speculator quoque in id missus, tardius renuntiaret; transactum de partibus ratus, uni de proximis auferendum præbuit caput. Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret (ita enim par superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum præbuit latus. Quis sapientissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? nisi si hoc quoque ex persuasione defuit, ne violarent manus, sed in abolitione sanctissimarum piissimarumque animarum judicio suo, scelere alieno, uterentur.

CAP. VIII.

Bellum cum Sexto Pompeio.

SUBLATIS percussoribus Cæsaris, supererat Pompeii domus. Alter juvenum in Hispaniâ occiderat, alter fugâ evaserat: contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armâsset, Siciliam Sardiniamque habebat. Jam et classe medium mare insederat, o quam diversus a patre! Ille Cilicas exstinxerat: hic secum piratas navales agitabat. Tantâ mole belli penitus in Siculo freto juvenis oppressus est: magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil tentâsset ulterius; nisi quod magnæ indolis signum est, sperare semper. Perditis enim rebus profugit, Asiamque velis petit; venturus ibi in manus hostium, et catenas, et (quod miserrimum est fortibus viris) ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. Non alia post Xerxem miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat, exstincto prætoriæ navis lumine, annulis in mare abjectis, pavens atque respectans, et tamen non timens ne periret.

CAP. IX.

Bellum Parthicum, duce Ventidio.

QUAMVIS in Cassio et Bruto partes sustulisset; in Pompeio totum partium nomen abolêsset; nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Cæsar, cum scopulus, et nodus, et mora publicæ securitatis, superesset Antonius. Nec ille defuit vitiis, quin periret: immo omnia expertus ambitu et luxuriâ, pri

mum hostes, deinde cives, tandem [etiam terrore sui] sæculum liberavit. Parthi clade Crassianâ altius animos erexerant; civilesque populi Romani discordias læti acceperant: itaque, ut prima affulsit occasio, non dubitaverunt et erumpere, ultro quidem invitante Labieno; qui, missus a Cassio Brutoque, (quis furor scelerum!) sollicitaverat hostes in auxilium: et illi, Pacoro duce, regio juvene, dissipant Antoniana præsidia. Saxa legatus, ne veniret in potestatem, a gladio suo impetravit. Denique, ablatâ Syriâ, emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias, ipsumque Pacorum, et omnem Parthicum equitatum, toto inter Orontem et Euphratem sinu late cecidisset. Viginti amplius millium fuit: nec sine consilio ducis; qui, simulato metu, adeo passus est hostem castris succedere, donec, absumto jactûs spatio, adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato ejus, per urbes quæ desciverant, capite, Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori cæde pensavimus.

CAP. X.

Bellum Parthicum cum Antonio.

EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus atque Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentiâ integrata amicitia; et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum. Sed immensa vanitas hominis, dum titulorum cupidine Araxem et Euphratem sub imaginibus suis legi concupiscit ; neque causâ, nec consilio, ac ne imaginariâ quidem belli indictione, (quasi hoc quoque ex arte ducis esset, obrepere) relictâ re

L

« PreviousContinue »