Page images
PDF
EPUB

2,12

2, 13

Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae. convenisse et alias nationes in silvam Herculi sacram, ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem. Habita indici fides, et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri fremitum equorum immensique et inconditi agminis murmur attulere. Igitur propinquo summae rei discrimine explorandum militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat: tribunos et centuriones laeta saepius quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, amicis inesse adulationem. si concio vocetur, illic quoque quae pauci incipiant reliquos adstrepere: penitus noscendas mentes, quum secreti et incustoditi inter militares cibos spem aut metum proferrent.

Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus humeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, quum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per jocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur: simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos. Inter quae unus hostium, latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna conjuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur. Incendit ea contumelia legionum iras: veniret dies, daretur pugna, sumpturum militem Germanorum agros, tracturum conjuges, accipere omen, et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare. Tertia ferme vigilia assultatum est castris sine conjectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.

[ocr errors]

Nox eadem laetam Germanico quietem tulit, vidit- 2, 14 que se operatum et sanguine sacri respersa praetexta pulchriorem aliam manibus aviae Augustae accepisse. Auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat concionem et quae sapientia praevisa aptaque imminenti pugnae disserit. Non campos modo militi romano ad proelium bonos, sed si ratio adsit silvas et saltus. nec enim immensa barbarorum scuta, enormes hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina. denserent ictus, ora mucronibus quaererent: non loricam Germano, nòn galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenues fucatas colore tabulas: primam utcunque aciem hastatam, ceteris praeusta aut brevia tela. jam corpus ut visu torvum et ad brevem impetum validum, sic nulla vulnerum patientia: sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere: pavidos adversis, inter secunda non divini, non humani juris memores. si taedio viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari: propiorem jam Albim quam Rhenum, neque bellum ultra, modo se patris patruique vestigia prementem iisdem in terris victorem sisterent.

Orationem ducis secutus militum ardor signumque 2, 15 pugnae datum. Nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari: hos esse Romanos variani exercitus fugacissimos, qui ne bellum tolerarent seditionem induerint, quorum pars onusta vulneribus tergum, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis diis objiciant, nulla boni spe. classem quippe et avia oceani quaesita, ne quis venientibus occurreret, ne pulsos premeret: sed ubi miscuerint manus, inane victis ventorum

2, 16

2, 17

remorumve subsidium. meminissent modo avaritiae, crudelitatis, superbiae: aliud sibi reliquum quam tenere libertatem aut mori ante servitium?

Sic accensos et proelium poscentes in campum, cui Idistaviso nomen, deducunt. is medius inter Visurgim et colles, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur. pone tergum insurgebat silva editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos, campum et prima silvarum barbara acies tenuit: soli Cherusci juga insidere, ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent. Noster exercitus sic incessit: auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii, dein quattuor legiones, et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite caesar, exin totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes. intentus paratusque miles, ut ordo agminis in aciem assisteret.

Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere jubet, ipse in tempore affuturus. Interea pulcherrimum augurium, octo aquilae petere silvas et intrare visae, imperatorem advertere. exclamat, irent, sequerentur romanas aves, propria legionum numina, simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos ac latera impulit: mirumque dictu, duo hostium agmina diversa fuga, qui silvam tenuerant in aperta, qui campis adstiterant, in silvam ruebant. medii inter hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminins manu, voce, vulnere sustentabat pugnam, incubueratque sagittariis illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et gallicae cohortes signa objecissent. nisu tamen cor

poris et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur. quidam agnitum a Cauchis inter auxilia romana agentibus emissumque tradiderunt. virtus seu fraus eadem Inguiomero effugium dedit: ceteri passim trucidati. et plerosque tranare Visurgim conantes injecta tela aut vis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere. quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur: alios prorutae arbores afflixere. Magna ea victoria neque cruenta nobis fuit.

Quinta ab hora diei ad noctem caesi hostes decem 2, 18 millia passuum cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis, quas in Romanos ut non dubio eventu portaverant. Miles in loco proelii Tiberium imperatorem salutavit struxitque aggerem, in modum tropaeorum arma subscriptis victarum gentium nominibus imposuit.

et

Haud perinde Germanos vulnera, luctus, excidia 2, 19 quam ea species dolore et ira affecit. qui modo abire sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam volunt, arma rapiunt: plebes, primores, juventus, senes agmen romanum repente incursant, turbant. postremo deligunt locum flumine et silvis clausum, arta intus planitie et humida: silvas quoque profunda palus ambibat, nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant, quo a Cheruscis dirimerentur. hic pedes adstitit: equitem propinquis lucis texere, ut ingressis silvam legionibus a tergo foret.

Nihil ex his caesari incognitum: consilia, locos, 2, 20 prompta, occulta noverat, astusque hostium in perniciem ipsis vertebat. Sejo Tuberoni legato tradit equitem campumque, peditum aciem ita instruxit, ut pars

2,21

2,22

aequo in silvam aditu incederet, pars objectum aggerem eniteretur, quod arduum sibi, cetera legatis permisit. Quibus plana evenerant facile irrupere, quis impugnandus agger, ut si murum succederent, gravibus superne ictibus conflictabantur. Sensit dux imparem cominus pugnam remotisque 'paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem jubet. missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus dejecti. Primus caesar cum praetoriis cohortibus capto vallo dedit impetum in silvas: collato illic gradu certatum. hostem a tergo palus, Romanos flumen, aut montes claudebant: utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex victoria.

Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, quum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque assultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium. contra miles cui scutum pectori appressum et insidens capulo manus latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, imprompto jam Arminio ob continua pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat. Quin et Inguiomerum tota volitantem acie fortuna magis quam virtus deserebat. Et Germanicus, quo magis agnosceretur detraxerat tegimen capiti, orabatque insisterent caedibus, nil opus captivis, solam internecionem gentis finem bello fore. Jamque sero diei subducit ex acie legionem faciendis castris: ceterae ad noctem cruore hostium satiatae sunt. equites ambigue certavere.

Laudatis pro concione victoribus caesar congeriem armorum struxit 'superbo cum titulo: DEBELLATIS INTER RHENUM ALBIMQUE NATIONIBUS EXER

« PreviousContinue »