Page images
PDF
EPUB

TACITI GERMANIA.

EDIDIT ET QUAE AD RES GERMANORUM
PERTINERE VIDENTUR E RELIQUO TACTINO
OPERE EXCERPSIT

JACOBUS GRIMM

GOTTINGAE

IN LIBRARIA DIETERICHIANA

1835.

४/०.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

LECTORI EDITOR.

[ocr errors]

Quae te moneam pauca sunt. nihil exquisiti aut reconditi exspectes: ab editione in usum praelectionis, quam hac hieme de Taciti Germania habeo, festinata. Id autem potissimum consilii secutus sum, ut, quod anemine factum esse video, locos ex annalibus, historiis, vita denique Agricolae, quibus res nostrae illustrantur, omnes ac singulos Germaniae adjicerem ita operae pretium fecisse mihi videbor, si patriae antiquitatis studiosi accuratius perspicere et comparare potuerint, quae totum opus legentes ejusque delectatione captos facile effugiant. de integra narratione seditionis legionum germanicarum, a rebus nostris proprie alienae, inserenda dubitavi; motum vitellianum, cum rebellione Civilis intime connexum, longius excerpere non omisi. Ceterum in refingendo textu parum discessi a lectione optimis Bekkeri, Rupertii, Waltheri, Bachii editionibus firmata, praeter quas et Germania Passovii, Hessii, omniumque novissima ac fere castigatissima Gerlachii merito a me adhibita est. Quum tamen in nominibus Germanorum propriis textum inveterato saepe vitio

IV

laborare constet neque ei medelam collati nuper libri manu scripti afferre videantur, aliquoties contineri non potui quin veriorem e conjectura lectionem restituere conarer. Notas adspersi pauculas, qui et gratanter agnoscam laborem multifarium scriptori egregio a viris doctis impensum, et molem annotationum, quae frustra jactatae circumferuntur, fastidiam. Commentarium de Iscaevonibus, Ingaevonibus, Herminonibus (nimirum Francis, Saxonibus, Thuringis posterae aetatis) polliceor, nisi Wackernagelius ante me omnia ista expedie rit absolveritque. nam quod vulgo fit discrimen gentium suevicarum et non suevicarum, ita comparatum, ut priscae Germaniae tenebras magis offundat quam lucem affundat, non servandum sed e medio penitus tollendum esse censeo. Indicem subjicere visum estbol

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Scribebam Gottingae 15. nov. 1835bout, od

Germania

GERMANIA.

Termania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno 1 et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur. cetera oceanus ambit latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus raeticarum alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus modico flexu in occidentem versus septentrionali oceano miscetur. Danubius molli et clementer edito montis Abnobae jugo effusus plures popu los adit, donec in ponticum mare sex meatibus erumpat: septimum os paludibus hauritur.

Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque 2 aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. quis porro praeter periculum horridi et ignoti maris Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam coelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?

Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud 3 illos memoriae et annalium genus sit, Tuisconem deum terra editum et filium Mannum, originem gentis conditoresque. Manno tres filios assignant, e quorum nominibus proximi oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Iscaevones vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos pluresque gentis appellationes,

« PreviousContinue »